Text List

Titulus 66

Titulus 66

De fundis rei privatae et saltibus divinae domus

1

Imperatores Constantius, Constans Universi cognoscant has possessiones quas de fisco nostro comparaverunt seu comparant, nullo a nobis iure retrahi, sed propria firmitate possessas etiam ad posteros suos dominii perpetui durabilitate dimitti. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. EDICTUM AD HELIOPOLITANOS. *<A 341 D. PRID. ID. FEBR.ANTIOCHIAE MARCELLINO ET PROBINO CONSS.>

2

Imperatores Valentinianus, Valens Ii, quos commoditas privatae rei praediorum ad ea postulanda sollicitat, adeant tuae dicationis officium et modum suae deliberationis indicent per libellos certumque habeant pro unaquaque villa, cum eo onere vel forma cui nunc habetur obnoxia ad novi domini iura migraverit, ut, si quid adiecerit sumptus cura sollertia, quidquid mancipiorum vel pecoris adcreverit, capitationis aut canonis augmenta non patiatur, sed solis dominis heredibusque dominorum sit cessura felicitas.

Si quis autem in annis singulis non solverit debitum, ex re ipsius, quod in reliquis remansisse claruerit, sine aliquibus dependere cogetur indutiis.

Sane si quem postea minus idoneum factum esse constabit nec ita ut expedit rationem reddere pensionis, res, quas ex nostris rebus acceperat, ad alium idoneum iure quo sanximus transferentur: nec tamen decoctoris cuiusque reliquis qui novus accedit onerari. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD FLORIANUM COM. RER. PRIVAT. *<A XXX >

3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Quicumque possessionem rei privatae nostrae acceptam suo nomine vel iure perpetuo vel titulo conductionis ei crediderit esse tradendam, qui pensare utilitatem patrimonii nostri solvendo non valeat, is pro eo quem succedaneum subrogavit perpetuae solutioni statuatur obnoxius. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HESPERIUM PROCONS. AFRICAE.*<A 376?>

4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Universi fundi templorum ad rationalium rei privatae sollicitudinem curamque pertineant atque ab his anniversariis solutionibus postulatis peculiari, ut semper fuit, studio defendantur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD NEBRIDIUM COM. RER. PRIVAT.*<A 382-384 >

5

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius Usus aquae, quae fundorum nostrorum utilitatibus serviebat, plurimorum dicitur usurpatione sublatus, idque procuratorum coniventia vel dissimulatione perfectum , ut agrorum fertilitas destituta nullos fructus cultoribus praestet.

Quia igitur satis iniustum est statum florentis ante patrimonii aridae sitis molestia fatigari, ad meatus pristinos universum aquae modum temporis praescriptione submota praecipimus revocari. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. ET ARCAD. AAAA. AD NEBRIDIUM COM. RER. PRIVAT.*<A 383-384 >

6

Imperatores Arcadius, Honorius Eum, qui curiae vel collegio vel burgis ceterisque corporibus per triginta annos sine interpellatione servierit, res dominica vel intentio privata non inquietabit, si colonatus vel inquilinatus quaestionem movere temptaverit: sed in curia vel in corpore, in quo servierit, remaneat. * ARCAD. ET HONOR. AA. VINCENTIO PP. GALLIARUM. *<A 400 D. III K. IUL. MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

7

Imperatores Theodosius, Valentinianus Nemo dempto canone ad comparationem dominicae possessionis accedat.

Quod si quis in posterum ad interdictum contractum accesserit, eum volumus pretia perdere fundos reddere fructus redhibere perpetuo nec expensarum vel melioratae rei fructuum exactioni compensationem opponere nec temporis sibimet contra nostra commoda praescriptione, excepto vetustatis auxilio, blandiri.

Palatinum etiam officium, si quoquo modo contractus eiusmodi fuerit celebratus vel si talem petitionem instruxerit, quinquaginta pondo auri poenae nomine inferre privato nostrae mansuetudinis aerario.

Nulla liberalitate nostrae clementiae, nulla sanctione contra tanta rei privatae commoda valitura, licet adnotatio vel divina pragmatica sit, quae contra vetita canonem vendere concedit vel poenam palatino remittit officio. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD EUDOXIUM COM. RER. PRIVAT. *<A 440 D. XIII K. IUN. CONSTANTINOPOLI ANATOLIO VC. CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 66

1

2

3

4

5

6

7