Text List

Titulus 68

Titulus 68

De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei privatae.

1

Imperator Constantinus Nullus omnino originalis colonus rei privatae nostrae ad aliquos honores vel quaelibet alia civitatis munera devocetur. Nec enim civitatum ordinibus et ceteris , ex quibus pro multitudine fieri nominationes oportet, per omnia florentibus ad haec suprema praesidia iniuriosa nominatione descendendum est * CONST. A. AD CONSTANTIUM PP. *<A XXX >

2

Imperator Constantinus Colonos nostros, qui sunt privati vel ad ratiocinia gerenda vel ad colendos agros idonei, retrahi iubemus ac tantum colendis nostris rebus addici, quin etiam in posterum observari, ne quis eorum rem privatam cuiusquam gerendam aut aliquid ministrandum suscipiat. * CONST. A. IANIUARIO COM. ORIENTIS. *< >

3

Imperatores Valentinianus, Valens Servi atque coloni, etiam eorum filii vel nepotes, vel quicumque de fundis ac possessionibus nostris clanculo ad officia convolaverint diversa, reddantur, etiamsi armatae habuerint sacramenta militiae. Nos enim etiam eos discingi iubemus ac reddi, qui protectorum fuerint nomen adepti * VALENTIN. ET VALENS AA. AD EQUITIUM MAG. EQUITUM ET PEDITUM. *<A XXX >

4

Imperatores Valentinianus, Valens Ex ingenuo et colonis ancillisque nostris natos natasve origini, ex qua matres eorum sunt, facies deputari. * VALENTIN. ET VALENS AA. ET GRAT. A. AD FLORIANUM COM. RER. PRIVAT.*<A XXX >

5

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Dominicos colonos neque ad descriptionem patimur devocari neque extraordinarias pati functiones, maxime cum adversus consuetudinem memoratis onera dicantur inferri. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A XXX >

6

Imperator Theodosius Quotiens alicui colonorum agrum privati patrimonii nostri placuerit venumdari, non usus tantum, qui forte consortibus suis gravis ac molestus existat, sed alii quoque duo vel plures ex simili origine ac iure venientes in supra dicta emptione socientur. * THEODOS. A. ET VALENTIN. C. VALERIO COM. RER. PRIVAT. *<A 425 D. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XI ET VALENTINIANO C. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 68

1

2

3

4

5

6