Titulus 70
Titulus 70
De diversis praediis urbanis et rusticis templorum et civitatum et omni reditu civili
4
Imperatores Arcadius, Honorius Eos, qui auctione prima fundorum iuris patrimonialis sive templorum possessores effecti sunt vel fuerint, firmum dominium tenere decernimus, ne ulterius vacillet uniuscuiusque possessio, sed teneat quisque ius proprium, quod dato pretio roboratum est vel fuerit. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A X >
5
Imperatores Valentinianus, Marcianus Si qui ex titulo donationis vel ex emptione sive ex alio quolibet titulo possessiones vel domus vel ergasteria iuris dumtaxat civilis, quae huius iuris esse vere probantur, cuiuslibet civitatis et praecipue huius aeternae urbis, cui maiorem debemus favorem, tam civilis, ut dictum est, iuris quam etiam agnotheticas possessiones a consulatu Ausonii et Olybrii dempto civili canone acceperunt, eos impositum eis canonem iuxta fidem publicorum monumentorum civitatis, ad quam eaedem res pertinuerunt, praebere iubemus.
Nam si privatis viris debita non patimur denegari, multo magis praebenda sunt civitatibus quae iure debentur, cum sufficiat possessoribus, quod apud eos dominium in perpetuum ex nostra liberalitate permaneat.
Si quae tamen possessiones iuris civilis canonem privatis largitionibus in praesenti praebent vel numquam ademptum vel postea impositum, ad hanc iussionem non pertinebunt, sed privato aerario canonem quem nunc agnoscunt inferre ex more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum et detentatores pari modo permanente. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. AD PALLADIUM PP. ORIENTIS. *<A 451 D. XV K. FEBR. CONSTANTINOPOLI MARCIANO A. CONS.>
6
Imperator Zeno Hac in perpetuum valitura lege sancimus et Nicaeensium civitati seu habitatoribus eius tam ius exactionis quadringentorum solidorum annui canonis civilis reditus ad suam patriam pertinentis ex possessionibus, id est Calamo et Heliobomo nec non emptorio variario cum emptio eorum sub territorio Apamenae civitatis constitutis, ex nuper lapsa tertia indictione cum ipsa restitui, quam si quid, ex quo sanctio Marciani divae memoriae lata est, ad eiusdem civitatis praeiudicium gestum est, infirmari et, quod ex eadem provisione civitatibus delatum interea qualibet occasione imminutum est, ex auctoritate constitutionis nostrae serenitatis isdem civitatibus redhiberi, ita ut neque iudiciaria auctoritas nec imperiale rescriptum, quacumque videlicet adiectione munitum, saepe dictae generalis legis vires possit refringere. Quod si quis aliter fecerit, poena gravi plectetur * ZENO A. AELIANO PP. *<A 480 ? >