Text List

Titulus 71

Titulus 71

De locatione praediorum civilium vel fiscalium sive templorum sive rei privatae vel dominicae

1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Divi patris nostri aperta praeceptio est fundos ex re privata nostra ita tradi perpetuariis, ut periculo collocantium officiorumque tradantur.

Neque enim quicquam potest ex devotionis plenitudine vacillare, si apparitione iudiciaria et fundi idoneis attributi sunt et sit fiscalis indemnitas idonea fideiussione munita.

Quorum si alterum vel utrumque neglectum est, quae ex hoc titulo pensitatio canonica desiderat, ex officiorum facultatibus seruentur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD FLORUM PP. *<A 380 - 383 >

2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Fundi rei publicae ab his, qui nec titulo conductionis eos detinent quique meliores cultu patrocinante reddiderunt, ne nostrarum quidem sanctionum ( si forte quispiam per subreptionem meruerit) nutibus auferantur, iuxta legem veterem semel tantum licentia faciendae adiectionis indulta. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. NEBRIDIO COM. RER. PRIVAT. *<A 382-384 >

3

Imperatores Arcadius, Honorius Loca omnia fundive rei publicae propositis prius licenter edictis dehinc, ubi in eum canonis modum contendentium augmenta succreverint, ut extendi ultra aut superari alterius oblatione non possint, perpetuariis conductoribus locentur. * ARCAD. ET HONOR. AA. HADRIANO PP. *<A 400-405 >

4

Imperatores Arcadius, Honorius Congruit aequitati, ut veteres possessores fundorum publicorum novis conductoribus praeferantur, si facta per alios augmenta suscipiant. * ARCAD. ET HONOR. AA. MINERVIO COM. SACR. LARG. *< >

5

Imperatores Theodosius, Valentinianus Praedia domus nostrae, si semel iure perpetuo vel nostra praeceptione vel auctoritate illustris viri comitis aerarii privati apud aliquem fuerint vel iam dudum sunt collocata, ad alium transferri perpetuarium non oportet.

Aperte enim definimus hoc edicto, ut a perpetuario numquam possessio transferatur, etiamsi alteri eam imperator vel exoratus vel sponte donaverit sive adnotatione sive pragmatica.

Cui si forte contra perpetuarium vir illustris comes privatarum, dum adlegabitur, adquiescet, et ipse de proprio centum libras auri et alias centum fisci viribus palatinum inferre cogatur officium.

Nec tamen post adlegationem habebit huiusmodi iussio firmitatem, sed nec locabitur alteri, licet ingenti superare videatur augmento, possessio.

Iure igitur perpetuo publici contractus firmitate perpetuarius securus sit et intellegat neque a se neque a posteris suis vel his, ad quos ea res vel successione vel donatione sive venditione vel quolibet titulo pervenit sive aliquando pervenerit, esse retrahendam.

Sane quia non ex omni parte excludenda est largitas principalis, rem divinae domus suae imperator, si velit, donabit ei, qui eam possidet iure perpetuo, sive ipse iam meruit sive cuiuslibet tituli iure successit. Videtur enim suam concedere pensionem, non alteri nocere liberalitas, quae possidentem iure perpetuo dominum vult vocari.

Sane si quis non perpetuo iure, sed ad tempus locatam ab illustri viro comite rerum privatarum possessionem videtur adeptus, non erit obstaculo principali largitati, si voluerit in alterum donatione transferre, quod ad definitum tempus alter forte conduxit.

Si vero pro tali praedio ab altero conductore offeratur augmentum, sit in arbitrio conductoris prioris, cui res ad tempus locata est, ut, si ipse quod alter adiecit obtulerit, maneat penes eum temporalis illa conductio.

Si vero idem hanc ipsam rem aliquando meruerit iure perpetuo possidere, habebit et ipse superius expressam perpetuam firmitatem. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. VOLUSIANO PP. *< >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 71

1

2

3

4

5