Titulus 74
Titulus 74
De collatione fundorum fiscalium vel rei privatae vel dominicae vel civitatum vel templorum
1
Imperatores Arcadius, Honorius Ordinariorum iudicum officiis nec non ipsis rectoribus provinciarum actores seu conductores dominicos conveniendi licentiam damus, ita tamen, ut rationalibus privatae rei ad exigenda fiscalia debita immineant. * ARCAD. ET HONOR. AA. FIRMINO COM. SACR. LARG. *<A 398 D. VIIII K. IUL. MEDIOLANI HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>
2
3
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius Omnia praedia, tam ea, quae in re privata olim tenentur, quam illa, quae ex proscriptorum bonis ad fiscum sunt devoluta, eatenus ab huiusmodi privilegiis et excusationibus submoveantur, ut omnes species annonarias, cursitationes etiam debitas atque integram opinionem sciant esse solvendam. * ARCAD. ET HONOR. ET THEODOS. AAA. PETRONIO PP. *< >