Text List

Titulus 75

Titulus 75

De privilegiis domus Augustae vel rei privatae et quarum collationum excusationem habent

1

Imperator Constantius Privatas possessiones nostras ab universis muneribus sordidis placet esse immunes, neque earum conductores nec colonos vel ad extraordinaria munera vel superindictiones aliquas conveniri. * CONSTANTIUS A. AD ITALICUM. *<A 343 D. VIII K. FEBR. BONONIAE PLACIDO ET ROMULO CONSS.>

2

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Rem privatam nostram levandorum provincialium causa canonicas necessitates ea condicione, qua cunctos, volumus sustinere. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD CLAUDIUM. *<A 368-370 >

Sed excessit occasio iussionem, quandoquidem non locis solitis frumenta quae ex diversis sunt saltibus convehenda trahantur, sed eo usque portentur, quo grave atque damnosum est provehere. <A 368-370 >

Proinde spectata sinceritas tua rem eandem in isdem locis implere faciat proprias functiones, quibus antea frumenta praebebat. <A 368-370 >

3

Imperatores Arcadius, Honorius Pro tironibus in corporibus postulatis pretia conferri ex fundis perpetuariis nostrae rei privatae praecipimus. * ARCAD. ET HONOR. AA. MINERVIO COM. RER. PRIVAT. *<A 397-398 >

.

Imperatores Honorius, Theodosius Absit, ut nos instructionem viae publicae et pontium stratarumque opera titulis magnorum principum dedicata inter sordida munera numeremus.

Igitur ad instructiones reparationesque itinerum pontiumque nullum genus hominum nulliusque dignitatis ac venerationis meritis cessare oportet.

Domos etiam divinas tam laudabili titulo libenter adscribimus.* HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 423 D. XV K. MART. CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

5

Imperatores Theodosius, Valentinianus Excepto patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime deputamus, universos possessores functiones in superindicticiis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLAVIANO PP. *<A 431 D. III K. MAI. RAVENNAE BASSO ET ANTIOCHO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 75

1

2

3

5