Titulus 3
Titulus 3
De consulibus et non spargendis ab his pecuniis et de praefectis et magistris militum et patriciis
1
Imperatores Theodosius, Valentinianus Antiquitus statutum est consularibus viris ceteros quidem honoratos ipsius trabeae summitate, pares vero infulis consideratione tantum temporis anteire.
Quis enim in uno eodemque genere dignitatis prior esse debuerat, nisi qui prior meruit dignitatem? cum posterior, et si eiusdem honoris praetendat auspicia, cedere tamen illius temporis consuli debeat, quo ipse non fuerit.
2
Imperatores Valentinianus, Marcianus Ordinem consulatus ad antiquam reduximus sanctionem, ut sellam nostram honoris merito, non rapiendi studio populorum agmina sectarentur ac lucrandi cupiditate deposita venerabilem parentum habitum et felicissima antiquitatis ornamenta conspicerent.
3
Imperator Zeno Nemini ad sublimen patriciatus honorem, qui ceteris omnibus anteponitur, adscendere liceat, nisi prius aut consulatus honore potiatur aut praefecturae praetorio vel illyrici vel urbis administrationem aut magistri militum aut magistri officiorum, in actu videlicet positus, gessisse noscatur, ut huiusmodi tantum personis sive adhuc administrationem gerendo seu postea liceat ( quando hoc nostrae sederit maiestati) patriciam consequi dignitatem.
Quoniam vero gloriosissimae huic urbi, quae caput orbis terrarum est, omnifariam credimus consulendum, universos, qui posthac honorarii consulatus insignibus principali munificentia decorantur, centum auri libras ad reficiendum aquaeductum publicum ministrare censemus ad similitudinem eorum, qui per annale tempus consularium editione munerum gloriantur. Nam ipsis quoque expedit, ut florentissima civitas centum auri librarum munificentia sustentata honorarium quoque sentiat consulatum. * ZENO A. *<>
4
Imperator Zeno Sancimus viris excellentissimis conaularibus omnibus, qui iam facti sunt vel postea fuerint, procedendi quoque et re ipsa per annum gerendi consulatus, impetrato videlicet principali iudicio, legitimam tribui facultatem, ita ut acta quam meruerint processione non novum aliquid vel quod nondum habeant adipisci, sed consulatus ius, quod semel eis consularitas detulerat, processionis iterasse beneficio videantur et adoranda nostra purpura vel in consequendis cunctis consulum honoribus et privilegiis ex anteriore tempore provectionis ordinem sibimet noverint vindicandum.
5
Imperator Justinianus Sancimus viros excelsos patricios, quos in huiusmodi dignitatis apicem augusta maiestatis rettulerit, ilico ab imperialibus codicillis praestitis patres familias effici ac potestate liberari paterna, ne bideantur, qui a nobis loco patris honorantur, alieno iuri esse subiecti.
Quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate? ne, si contrarium approbetur, per quamcumque machinationem imperialis maiestas minui videatur.