Titulus 11
Titulus 11
De causis, ex quibus infamia alicui inrogatur.
3
Imperatores Severus, Antoninus Etsi severior sententia dici debuit, tamen, cum proconsul vir clarissimus certis rationibus motus mitiorem sententiam dixerit et ordine decurionum te biennio abstinere iussit, transacto tempore non esse te in numero infamium palam est eo, quod ex antidiastolys post biennium remisisse tibi prohibitionem decurionatus iudex videtur. * SEV. ET ANT. AA. METRODORO. *<A 197 PP. X K. IAN. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
4
Imperatores Severus, Antoninus Si Posidonium in tempus anni relegatum secundum sententiam non excessisse proconsulis probaveris, quinque annis exilio temporario damnandum inter infames haberi non oportet, quando sententiae severitas cum ceteris damnis transigere videatur. * SEV. ET ANT. AA. VENUSTIANO. *<A 198 PP. VI K. MART. SATURNINO ET GALLO CONSS.>
15
Imperator Gordianus Decreto amplissimi ordinis luctu feminarum deminuto tristior habitus ceteraque hoc genus insignia mulieribus remittuntur, non etiam intra tempus, quo lugere maritum moris est, matrimonium contrahere permittitur, cum etiam, si nuptias alias intra hoc tempus secuta est, tam ea quam is, qui sciens eam duxit uxorem, etiam si miles sit, perpetuo edicto labem pudoris contrahit. * GORD. A. SULPICIAE. *<A 239 PP. XVII K. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
17
Imperator Gordianus Verbum precibus insertum potius verecundiam onerare quam ullam existimationis maculam videtur adspergere. Etenim cum non causa cognita dictum est sukophanteis, sed ad postulatum patroni interlocutione iudicis responsum sit, nequaquam hoc infamiam inrogat. * GORD. A. MAGNO. *<A 242 PP. VIII K. OCT. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>
18
Imperator Gordianus Non damnatos quidem dumtaxat iniuriae, sed pactos quoque perpetuum infamat edictum. Verum pactos eos demum, qui ullos adversariis nummos pro mala conscientia ex transactione numerassent, in hac causa placuit intellegi. Ceterum simplex eius rei gratia integram existimationem illibatamque conservat. Quod si iureiurando decisa contentio est, nemo dubitaverit, quin religionem absolutio iudicantis sequatur. * GORD. A. ANTIOCHO. *<A 260 PP. XIIII K. IAN. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>
19
Imperatores Carinus, Numerianus Interlocutio praesidis, quae indicta est, infamem eum de quo quaeris fecisse non videtur, cum non specialiter ob iniuriam vel admissam vim condemnatus, sed ita praesidis verbis gravatus est et admonitus, ut ad melioris vitae frugem se reformet. * CARINUS ET NUMER. AA. ARISTOCRATI. *<A 284 PP. XVII K. FEBR. CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.>