Titulus 12
Titulus 12
De procuratoribus.
2
Imperatores divi fratres Cum rem pecuniariam esse dicas, potes per maritum tuum sollemnibus impletis appellationi adversariae respondere, cum appellationes pecuniariae etiam per procuratores exerceri ab utraque parte litigantium possunt. * DIVI FRATRES SEXTILIAE. *<A 161 ACCEPTA VIII K. AUG. IPSIS III ET II CONSS.>
3
4
Imperatores Severus, Antoninus Quia absente te iudicatum dicis, aequum est restitui tibi causae defensionem: nec oberit tibi, quod uxor tua interfuit iudicio aut etiam adquievit sententiae, cum aliena negotia per mulieres non aliter agi possunt, nisi in rem suam et proprium lucrum mandatae sunt eis actiones. * SEV. ET ANT. AA. SATURNINO. *<A 207 PP. PRID. NON. IAN. APRO ET MAXIMO CONSS.>
7
Imperator Antoninus Militem nec pro patre vel matre vel uxore nec ex sacro rescripto procuratorio nomine experiri oportet, cum neque defensionem alienam suscipere vel redimere negotia vel quasi suffragatorem accedere utilitate publica permittatur. * ANT. A. MACRINO MIL. *<A 223 PP. VIII ID. MART. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
9
Imperator Antoninus Qui stipendia merent, suis negotiis superesse inoffensa disciplina possunt: nec potest dici eum, qui honesta et verecunda praecedente causa mandatas sibi actiones exercuerit, alieno negotio fungi, cum, licet intentio ex persona alterius bona fide sumatur, hunc tamen rem suam gerere non ambigitur. Quod militibus meis interdici non modo absurdum, verum etiam iniquum est * ANT. A. AUFIDIO. *< SINE DIE ET CONSULE.>
10
Imperator Antoninus Si procurator ad unam speciem constitutus officium mandati egressus est, id quod gessit nullum domino praeiudicium facere potuit. Quod si plenam potestatem agendi habuit, rem iudicatam rescindi non oportet, cum, si quid fraude vel dolo egit, convenire eum more iudiciorum non prohiberis. * ANT. A. CASTRICIAE. *<A 227 PP. III K. MART. ALBINO ET MAXIMO CONSS.>
11
Imperator Antoninus Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli vel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent.
12
Imperator Antoninus Exigendi a filio tuo mandati, qui se defensioni tuae offerebat, duplici ratione necessitas non fuit, aut quod defendere quis sive libertus sive extraneus sine mandato potest ( satisdatione tamen pro defensione praestita et alia procul dubio observatione subiecta), aut quod filius, etiamsi ultro actionem patris nomine dirigat, mandatum probare non cogitur.
Sane quod necdum legitimam aetatem idem filius tuus compleverat, ob hoc quidem depellere procuratione eum iudex non iniuste potuit. Sed multo iustius fuit vel huiusmodi defensorem audire, quam absentem quasi contumacem et indefensum gravi condemnatione adficere * ANT. A. FRONTINO MIL. *<A 230 V K. OCT. AGRICOLA ET CLEMENTINO CONSS.>
13
Imperator Gordianus Ita demum super lite persequenda, quam tibi mater mandavit, actionem intendere potes, si, cum primo litem contestareris, non est tibi eo nomine opposita praescriptio militiae: quod nec, cum appellatio agitur, tibi obici poterit. Nam si integra res est, ratio perpetui edicti acceptam tibi non permittit alieno nomine actionem intendere. * GORD. A. VICIANO MIL. *<A 239 III ID. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
14
Imperator Gordianus Non hoc minus sententia adversus te lata iuris substiti, quod adversaria tua minor viginti quinque annis constituta causam suam marito sine curatore agendam mandavit. Minoribus etenim aetas in damnis subvenire, non in rebus prospere gestis obesse consuevit. * GORD. A. SABINIANO. *<A 241 PP. III NON. OCT. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
15
Imperatores Diocletianus, Maximianus Litem te redemisse contra bonos mores precibus manifeste professus es, cum procurationem quidem suscipere ( quod officium gratuitum esse debet) non sit res illicita, huiusmodi autem officia non sine reprehensione suscipiantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CORNIFICIO. *<A 293 PP. III NON. APRIL. AA. CONSS.>
16
Imperatores Diocletianus, Maximianus Procuratorem vel actorem praedii, si non specialiter distrahendi mandatum accepit, ius rerum dominii vendendi non habere certum ac manifestum est. Unde si non ex voluntate domini vendentibus his fundum comparasti, pervides improbum tuum desiderium esse dominium ex huiusmodi emptione tibi concedi desiderantis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PACONIAE. *<A 293 S. NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Invitus procurationem suscipere nemo cogitur nec eandem ultra, nisi provocationis causa, extendere. Sed nec defensionem absentis subire compellitur, cum fidem susceptam implere sufficiat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARDONIO. *<A 293 PP. NON. IUN. PHILIPPOPOLI DIOCLETIANO V ET MAXIMIANO IIII AA. CONSS.>
19
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si pretium, quod actoribus alienis fundum vel servum citra mandatum tibi distrahentibus dedisti et neque praecessisse neque secuta contractum domini declaretur voluntas, in rem autem eius id pretium cessisse provinciae praeses causa cognita perspexerit, hoc tibi restitui iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FIRMO. *<A 294 S. PRID. ID. MART. CC. CONSS.>
21
22
Imperator Constantinus Procuratoribus institutis et post contestatam litem dominis effectis ii qui mandaverant non habeant facultatem negotia persequendi, nisi capitales inimicitiae vel morbus vel alia necessaria causa intercesserit: tunc enim etiam invitis his transferri lis potest. * CONST. A. AD BASSUM PU. *<A 319 D. XIII K. IUL. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>
23
Imperator Julianus Nulla dubitatio est post causam in iudicio agitatam utpote dominum litis procuratorem effectum etiam post excessum eius, qui agendam vel defendendam litem mandaverat, posse inchoatam causam iurgiumque finire, quippe cum et procuratorem posse eum instituere veteres iuris voluerunt conditores. * IUL. A. SECUNDO PP. *<A 363 LECTA APUD ACTA PRID. NON. FEBR. IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.>
24
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Licet in principio quaestionis persona debet inquiri procuratoris, an ad agendum negotium mandatum a domino litis habeat, tamen si falsus procurator inveniatur, nec dici controversiae solent nec potest esse iudicium. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PANCRATIO PU. *<A 382 D. PRID. NON. APRIL. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>
25
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Quicumque praetorianae vel urbanae praefecturae sublimissimae fastigium vel magisterium militare vel consistorianae comitivae insignia meruerit dignitatis vel proconsulare ius dixerit aut vicarii fuerit administratione subfultus, si quid ab eo vel infertur iurgium vel refertur, procuratoris personam in negotii sui iura substituat. Quod si quis sanctionis huius statuta transgressus iudiciis sese iurgaturus ingesserit, careat eius litis sorte, cuius non per procuratorem expectavit eventum. Iudex nihilo minus, qui contra fecerit, noverit a se viginti libras auri, ab officio quoque suo tantundem ponderis exigendum. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 392 D. XVIII K. OCT. ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>
26
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius In pecuniariis controversiis, etsi specialiter hoc praecepti vel sententiae minime designat auctoritas, passim unicuique, si tamen ita maluerit, per procuratorem respondendi tribuimus facultatem: nisi forte quosdam, iustiores nonnumquam ob causas, vehementior maximi iudicis vocabit auctoritas. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. ANTHEMIO PP. *<A 406 D. PRID. ID. OCT. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET PROBO CONSS.>