Titulus 45
Titulus 45
De desertoribus et occultatoribus eorum
1
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Si quis forte desertorem agro tectoque susceperit atque apud se diu passus fuerit delitescere, actor quidem vel procurator loci, qui hoc sciens prudensque commiserit, capitali supplicio subiugetur, dominus vero, si huius rei conscius fuerit, praedii, in quo latuerit desertor, amissione puniatur.
Neque solum de his loquimur, qui proxime signis felicibus applicati militiae rudimenta timuerunt, verum etiam qui stipendiis militaribus degenerem latebram praebuisse monstrantur.
Desertor autem habebitur quisquis belli tempore aberit a signis. Horum qui sponte processerit, peccati anterioris supplicium non timebit. Sin vero flagitiosa ignavia delitescat, per eum, in cuius domo fuerit, invigilantibus extrinsecus quoque officiis publicis, ubicumque correptus severitati iudicis offeratur, degeneri morte gladium subiturunt.
2
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius Si desertores inventi resistendum atque armis obtinendum putaverint, tamquam rebelles in ipsis temeritatis suae conatibus opprimantur: ita tamen, ut provinciarum iudices sollicita cautione disquirant, ne sub falsarum tractoriarum nomine desertionis suae crimen defendere moliantur, nec suppositis aut commentis epistulis evadendi habeant facultatem. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. HADRIANO PP. *<A 403 D.VI K.MART.RAVENNAE THEODOSIO A.ET RUMORIDO CONSS.>