Titulus 46
Titulus 46
De veteranis
1
Imperator Constantinus Auguste Constantine, deus te nobis servet: vestra salus nostra salus: vere dicimus, iurati dicimus.
Adunati veterani exclamaverunt: constantine auguste, quo nos veteranos factos, si nullam indulgentiam habemus? constantinus a. Dixit: magis magisque conveteranis meis beatitudinem augere debeo quam minuere
Victorinus veteranus dixit: muneribus et oneribus universis locis conveniri non sinamur. Constantinus a. Dixit: apertius indica: quae sunt maxime munera, quae vos contumaciter gravant.
Universi veterani dixerunt: ipse perspicis scilicet. Constantinus a. Dixit: iam nunc magnificentia mea omnibus veteranis id esse concessum perspicuum sit, ne quis eorum in nullo munere civili neque in operibus publicis conveniatur neque in nulla collatione neque a magistratibus neque vectigalibus.
Publicani quoque, ut solent agentibus super compellere, ab isdem veteranis amoveantur. Quiete post labores suos perenniter perfruantur.
(1) Fisco nostro quoque eadem epistula interdiximus, ut nullum omnino ex his inquietaret: sed liceat eis emere et vendere, optimis negotiis pecuniam tractare et mercimonia agitare, ut integra beneficia eorum sub saeculi nostri otio et pace perfruantur.
Sed etiam nullo munere civili, id est corporali sive personali, vel de portorio onere eos adfici concedimus. * CONST. A. CUM INTROISSET PRINCIPIA ET SALUTATUS ESSET A PRAEFF. ET TRIBB. ET VV. EMINENTISS. ACCLAMATUM EST:*<A 320 D. K. MART. IN CIVITATE VELOVOCORUM CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C. CONSS.>
2
Imperator Constantinus Providendum est, ne veterani protectoria dignitate cumulati, aut qui honores varios pro meritis suis consecuti sunt, incongruis pulsentur iniuriis, cum, si quis in hoc crimine fuerit deprehensus, rectores provinciarum pro iurisdictione sua examinantes factum pro sui qualitate eos coerceant. * CONST. A. MAXIMO PP. *<A 328 D. IIII K. IAN. TRIVERIS IANUARINO ET IUSTO CONSS.>
3
Imperator Constantius Veterani, qui ex neglegentia vitae neque rus colunt neque aliquid honestum peragunt, sed latrociniis sese dederunt, omnibus veteranorum privilegiis exuti poenis competentibus a provinciarum rectoribus subiciantur. * CONSTANTIUS A. AD EUAGRIUM PP. *<A 353 D. III ID. AUG. CONSTANTIO A. VI ET CONSTANTE II CONSS.>
4
Imperatores Honorius, Theodosius Nullus eorum, qui sacramentis inhaerere desierit, vel volens permittatur vel invitus militare cogatur observare iudicium: sententiis, quae non his observatis latae fuerint, nullam firmitatem habentibus, nisi forte reperiatur ibi tempore militiae coepta cognitio: tunc enim velut necdum cingulo deposito sub militare iudice rem tractari finirique praecipimus, nisi principali beneficio specialiter indulto quidam ex his sese defendant. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUSTATHIO PP.ET NESTORIO PP. ILLYRICI. *<A 421-422 >