Text List

Titulus 15

Titulus 15

Ut nemo privatus titulos praediis suis vel alienis imponat vel vela regalia suspendat.

1

Imperatores Honorius, Theodosius Regiae maiestatis est, ut nostrae tantum domus et patrimonia titulorum inscriptione legantur. Omnes igitur intellegant publico iuri esse deputandum id, cui nomen dominicum praescribitur. * HONOR. ET THEODOS. AA. FLAVIANO PP. *<A 408 D. III K. DEC. RAVENNAE BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

2

Imperatores Theodosius, Valentinianus Ne quis vela regia suspendere vel titulum audeat sine praeceptione iudicis competentis rebus alienis imponere, quas quocumque modo qualiscumque persona possideat, licet non dominus, licet iniustus possessor ac temerarius invasor qui possidet doceatur.

Eum autem, qui hoc facere ausus fuerit, si plebeius est, ultimo subdi supplicio, si clarissimus vel curialis vel miles vel clericus, proscribendum deportandumque non solum civitate romana, sed etiam libertate privari censemus, exsecutoresque huius legis omnes iudices esse oportere.

Deponendi autem vel frangendi titulos vel etiam conscindendi vela non solum eis, ad quorum praeiudicium tale aliquid contra fas contraque leges committitur, sed omnibus tam liberis quam servis sine metu calumniae vel accusatione criminis licentiam ministramus, decernentes iudices eorumque officia tricenis libris auri multari, si talem accusationem vel admittant vel depositam scribi concedant. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD FLORENTIUM PP. *<A 439 D. XV K. IUL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 15

1

2