Text List

Titulus 16

Titulus 16

Ut nemini liceat sine iudicis auctoritate signa imprimere rebus, quas alius tenet.

1

Imperator probus Saepe rescriptum est ante sententiam signa rebus, quas aliquis tenebat, imprimi non oportere. Et ideo ea rebus aut fructibus apud te constitutis illicite imposita poteris ipse licite detrahere, ut amotis his causa, quae ex officio tibi infertur, terminetur. * PROBUS A. OCTAVIANO. *<A 278 D. IIII K. IUL. PROBO A. II ET LUPO CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Rebus, quas alius detinet, imprimere signa nemini licet, etiam si suas vel obligatas sibi eas esse aliquis adfirmet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CRAUGASIO. *<>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 16

1

2