Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De magnificentia et potentia dei

¶ De magnificentia et potentia dei. Rubrica 2. et

Iob hystoria capitulo 9. "Dei ire resistere nemo potest."

.c. 26 "Deus ligat aquas in nubibus suis vt non erumpant pariter deorsum."

32. c. "Inspiratio omnipotentis dat intelligentiam."

Iob domino dixit 42 c. et fi. "Scio quia omnia potes: et nulla te latet cogitatio."

Psalmista 3 psal. "Domini est salus."

Idem 32. psal. "Uerbo domini celi firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum."

35 psalmus. "Iudicia dei abyssus multa."

43 psalmo "Deus nouit abscondita cordis."

89. psal. "Mille anni ante oculos dei tanquam dies hesterna que preteriit."

90. psalmus. Locutio ad dauid. "Angelis suis mandauit de te vt custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuumSuper aspidem et basiliscum ambulabis: et conculcabis leonem et draconem."

92 psalmus "Firmauit dominus orbem terre qui non commouebitur."

93 psalmus "Dominus scit cogitationes hominum."

101 psalmus "In initio tu domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt celi. et Celi peribunt tu autem domine permanes: et omnes sicut vestimentum ve terascent. Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur: tu autem idem ipse es: et anni tui non deficient."

117 "Dominus mihi adiutor: et non timebo quid faciat mihi homo"

"Dominus mihi ad iutor: et ego despiciam inimicos meos."

"Bonum est confidere in domino: quam confidere in homine."

"Bonum est sperare in domino: quam sperare in principibus."

166 pslamus. "Dominus soluit compeditos: dominus illuminat cecos: dominus erigit elisos."

167 psalmus. "Dominus operit caelum nubibus: et parat terre pluuiam."

Salomon in prouerbiis 21 cap. "Cor regis in manu domini: quocumque voluerit inclinabit illud."

30. cap. et fi. "Omnis sermo dei ignitus."

Idem in ecclesiastico. c. 8. "Sermo dei potestate plenus est."

ait salomon "Intellexi quod omnium operum dei nullam possit homo inuenire rationem eorum que sunt sub sole. Et quanto plus laborauerint ad querendum: tanto minus inueniet."

Regum libro in ca. 2. "Dominus mortificat et viuificat Dominus pauperem facit et divitat: humiliat et subleuat: suscitat de puluere egenum: et de stercore eleuat pauperem: vt sedeat cum principibus: et solium glorie teneat."

Libro 3. c. 28. "Noscit solus deus cor filiorum hominum"

Paralippomenon li. i. c. 28 et pe. "Omnia corda scrutatur dominus et vniuersas mentium cogitationes intelligit."

Ezechiel propheta. 6 ca. "Non est demonum diuinatio sed dei iudicium."

Iesus filius sirach: in ecclesiastico. cap. i. "Unus est altissimus creator omnipotens: rex potens et metuendus nimis: sedens super thronum sapientie et dominans deus"

10. c. "In manum dei potestas hominis."

Mattheus in euangelio. 10. c. "Apud deum omnia possibilia sunt."

Idem dicit marcus. in 10. c.

/ Idem dicit lucas. 18. c.

Lucas in euange. c. 12. "Time eum qui post quam occiderit habet potestatem mittere in gehennam."

Ioannes in euangel. c. 1. "Omnia per deum facta sunt: et sine ipso factum est nihil."

/ apoIdem in calipsi. c. 2. Ait deus: "ego sum scrutans corda et renes."

/ Idem in epistola. i. c. 3. "Maior est dominus corde nostro: et nouit omnia."

Paulus apostolus epistola ad hebreos. c. 4. "Omnia nuda et aperta sunt oculis dei."

/ Prouerbi. vulgare. "En poco ohora dio lauora."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2