Rubrica 7
Rubrica 7
De voluntario et inuoluntario
ARistoteles ethicorum li. 3 c. 3 "Uoluntarium videbitur vtique esse cuius principium in ipso est. Sciente singularia in quibus est operatio: Beatus quidem nullus nolens est. Uirtus voluntarium est nihil minus et malitia voluntarium est. Uoluntarie sunt virtutes: etenim habituum sunt concau se."
/ Li. 5. c. 7 "Dico voluntarium quod aliquis in seipso existentium sciens et non ignorans operatur. Iustum operari omne voluntarium est. Leditur quidem vtique aliquis nolens: et iniusta patitur. Iniustum patitur nullus nolens."
/ c. 18. "Uoluntarium est quod operamur non coacti. Operatis ex necessitate sequitur tristitia. Operatis vero per concupiscentiam delectatio sequitur."
/ c. 19. "Uoluntas est cum ratione appetitus: nullus enim vult nisi cum putauerit esse bonum. Irrationalis autem appetitus iraet concupiscentia."
/ c. 19 "Nullus inpossibilia affectat neque concupiscit vt in pistolibus. Omnes cum potentes velint agunt"
¶ Terentius in heutontumerumeno. c. 17. "Nulla est tam facilis res quin difficilis fiet quam inuitus faciat."
¶ Tullius retho. artis noue li. 2. c. 7. "Uoluntario facinori nulla est excusatio: imprudentie et iusta depraecatio parata est."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum lib. 7. e. 8. "Da operam ne quid vnquam inuitus facias. Quic quid futurum est necesse est futurum repugnanti. In volentem necessitas non est. Qui imperia libens excipit partem acerbissimam seruitutis effugit. Non qui iussus aliquid facit miser est: sed qui inuitus facit. Sic animum componamus vt quicquid res exigit id velimus."
/ Lib. 8. e. i. "Nihil honestum est quod ab initio quid a coacto fit. Omne honestum voluntarium est."
/ Li. 13 e. 6. "Animo et beneficia et iniurie constant." / Li. 16 c. 3. et fi. "Actio recta non erit: nisi recta fuerit voluntas. Ab hac enim actio est."
¶ Lex diges. ti. de iurisdi. om. iud. l. si. per errorem: "Non consentiunt qui errant. Quid enim tam contrarium est consensui quam error qui imperitiam detegit."
/ Ti. de pactis. l. i. in prin. "Quid tam congruum est fidei humane quam ea que in ter eos placuerunt seruare."
¶ Ualerius maximus lib. 9. c. 9. "Error non sua sponte: sed vanis incitatus imaginibus culpe se implicat."
¶ Boetius de consolatione lib. 4. c. 3. "Duo sunt quibus humanorum actuum constat effectus: voluntas scilicet et potestas: quorum si alterum desit nihil est quod explicari queat."
¶ Cassiodorus epistolarum li. i. e. 37 "Non est beneficium quod praestatur inuitis: nec cuiquam vtile quod aduersa voluntate conceditur."
On this page