Rubrica 4
Rubrica 4
De inimicitia et inimicis
SAlomon in prouerb. c. 26 "Labiis suis intelligitur inimicus cum in corde tractauerit dolos. Quando submiserit vocem suam ne credideris ei: quoniam septem nequitie sunt in corde eius. Qui operit odium fraudulenter reuelabitur malitia eius in concilio."
¶ Iesus filius sirach in ecc. c. 12. "Non abscondetur in malis inimicus. Non credas inimico tuo in eternum. In labiis suis indulcat inimicus: et in corde suo insidiatur: vt subuertat te in foueam. In oculis suis lachrymatur inimicus et si inueniet tempus non satiabitur a sanguine. Si incurrerint tibi mala: inuenies eum illic priorem"
/ Idem in inuectiua insalustium. "Plerumque res publica priuatis crescit inimicitiis vbi nemo ciuis qualis sit potest labere."
/ Idem de remediis fortuitorum. c. 19. "Quodo aduersus serpentes sic aduersus inimicos auxilia circumspice: quibus illos aut arceas: aut quod optimum est places."
/ Idem in prouer. "Cum inimico nemo in gratiam cito redit. De inimico non loqueris malum: sed cogites. Grauior est inimicus qui latet. Inimicum quamuis humilem docti est metuere. Loquax inimicus minus quam taciturus offendit Miserrima est fortuna que inimico caret."
/ c. 9. "Habens inimicum capitalem in carcem positus est. Habes inimicum capitalem: queras oculum tuum pro tuo custode. Si habes inimicum: conuersationem non habeas cum ignotis. Semper cogita quod inimicus sagax cogitat inimici vias. Debilitas inimici non est tibi loco pacis: sed treuga ad tempus. Si te securas non cogitare inimicum quem tu cogitas: periculo te exponis."
On this page