Rubrica 13
Rubrica 13
De facti probatione et testimonio
¶ Moyses in deute. c. 19. "Non stabit testis vnus contra aliquem: quicquid illud peccati et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stat omne verbum."
¶ Aristoteles retho. li. i. c. 25. et fi. "Nihil minus coacti falsa dicunt quam vera: et pertinaces non dicere vera: et facile mentientes tanquam requiescituri sceleris."
Tullius rethori. artis noue libro. 2 ca 2. "Uita hominis ex antefactis spectabitur. Argumentum est per quod res coarguitur certioribus argumentis: et magis firma suspitione. A quo sit factum maleficium hoc modo spectabitur: si telum: si vestimentum: si quid eiusmodi relictum: aut si vestigium rei repertum fuerit: aut cruor in vestimentis: aut si in eo loco comprehensus: aut vsus transacto negocio: quo in loco res gesta dicitur."
/ Idem topicorum. ca. 24 et fi "Testimonium dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur ad faciendum fidem. Persona non qualiscumque est testimonii pondus habet: ad fidem enim faciendam auctoritas queritur. Auctoritas in virtute inest maxima. Plerum que creditur his qui experti sunt. Per somnum: vnum: insaniam: multa sepe patefacta sunt."
/ Idem inuectiuarum in catilinam li. i. "Quid expectas auctoritatem loquentium: quorum voluntatem tacitorum perspicis."
¶ Paulus apostolus epistola ad corinthios. c. 13 et fi. "In ore duorum vel trium testium stat omne verbum."
On this page