Rubrica 4
Rubrica 4
De ratione morali consideratione
¶ Tullius tusculanarum questionum libro. 3 "Munus animi est ratione bene vti. Sapientis animus ita semper affectus est vt ratione optime vtatur."
/ Lib. 4. "Bene adhibita ratio cernit quid optimum sit neglecta vero multis implicatur erroribus. Nihil sine ratione recte fieri potest"
/ Idem de legibus li. i. "Quid est non dicam in homine: sed in omni caelo atquem terra ratione diuinius: que cum adoleuit perfecta est nominatur rite sapientia."
Li. 8. e. i. "Ratio nihil aliud est quam incorpus humanum pars diuini spiritus mersa. Nullum bonum fine ratione est. Quicquid vera ratio commendat solidum et eternum est: firmat animum: attollitque futurum semper in excelso. Uirtus non aliud quam recta ratio est: omnes virtutes rationes sunt. Sequitur ratio naturam quid ergo est ratio: nature imitatio."
/ 18 ti. e. 2 "Ratione valentius nihil est: casum doloremque et iniuriam subigit. Ama rationem: huius te amor contra durissima armabit."
¶ Lex diges. ti. de legibus. l. infrascripta. "Non omnium que a maioribus constituta sunt ratio reddi potest."
On this page