Text List

Rubrica 6

Rubrica 6

De imaginatione: memoria: reminiscentia: et obliuione: consideratione morali

¶ De imagine memoria reminiscentia et obliuione morali consideratione. Rubrica. 6

PLato in timeo circa princi. "Certum ilud expertus sum tenatiorem fore eorum memoriam que prima etate discuntur."

Aristoteles de memoria et reminiscentia: "Meditationes memoriam saluant in reminiscendo: hoc autem nil est alterum quam speculari multotiens sicut imaginem et non sicut per se."

/ "Memorari est non nunc reminiscentemsed ex principio scientem aut addiscentem aliquid. Sunt magis reminiscibiliora quecum que ordinationem habent. Que multotiens intelligimus velocius reminiscimur."

/ Idem de hystoriis animalium li. 8. c. i. "Memoratior est mulier viro."

/ Idem retho. lib. 2. c. 4 "Propter incuriam obliuio fit. Incuria autempar impensio est."

/ Libro. 3 c. 10. "Metra omnes memorantur magis quam que non ligata: numerum enim habent quo mensurantur."

Salustius in iugurtino: "Quintus maxim publius scipio preterea ciuitatis romane praeclari viri soliti erant ita dicere: Cum maiorum imagines intuerentur: vehementissime sibi animum ad virtutem accendi: scilicet non terram illam nec siguramtantam vim in se habere: sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere: neque prius sedari quam virtus eorum famam atque gloriam adequauerit."

Oratius in poetria: "Omne superuacuum pleno de pectore manat."

Tullius retho. artis noue li. i. c. 2. "Memoria est firma animi rerum et verborum dispositionis perceptio."

/ Libro. 3. c. 4. "Nuperrime dictum facile memorie commendatur."

12. c. "Si quas res in vita videmus paruas vsitatas quottidianas: eas meminisse non solemus: propterea quod nulla nisi noua aut admirabili recommouetur animus: aut siquid videmus aut audiuimus egregie turpe aut honestum inauditum magnum incredibile periculosum id diu memenisseconsueuimus. Usitate res facile memoria elabuntur. Insignes et noue diutius manent in animo."

/ Idem de oratore libro. 2 ad finem: "Fingende sunt: nobis imagines quibus semper vtamur rerum memoria."

/ Idem de natura deorum libro. 2. "Nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum aciem mentis adducere."

Seneca tragediarum in troa: ca. 7. "Dediscit animus sero quod didicit diu."

/ Idem de beneficiis libro septimo et finali: "Solet plus prodesse si pauca precepta sapientie teneas: sed illa in promptu et in vsu sunt tibi sint: qua si multa didiceris: sed illa non habeas ad manum. Fragilis est memoria: et rerum turbe non sufficit."

/ Idem declamatione seu ciuilium causarum libro. i. in prohemio: "Sepe quod querenti non comparuerat aliud agenti presto. est."

/ Idem in epistolis ad lucillum li. 5. c. 4. "Turpe est seni aut conspicienti senectutem ex commentario sapere. Aliud est meminisse: aliud scire meminisse est rem omissam memorie custodire. at contra scire est sua facere queque: nec ad exemplare pendere: et totiens respicere ad magistrum. Aliquid inter te intersit et librum."

/ Idem de moribus: "Memoria beneficiorum fragilis est: iniuriarum vero tenax."

Macrobius saturnaliorum in prohem. "Distincta melius seruantur in animo."

Cassiodorus epistolarum li. 5. e. 22. "Magnum beneficium est obliuionis nescire defectum. Quedam similitudo nature celestium est tempore decursa semper habere praesentia."

/ Li. 11. et pen. e. 39 "Memoria nostra et si causas retinet verba commutat"

Hugo de sancto victore: in didascolo li. 3. c. 10. "Memoria hebes est: et breuitate gaudet: et si in multa diuiditur fit minor in singulis."

/ Idem in compendio philosophie li. 2. in prohem. "In omni doctrina breue aliquid et certum debemus colligere: vt ipsum in alta sede mentis recondamus."

Andreas ad gualterium de amore libro. i. "Sepius repetita veritas maiori soliditate firmatur: et attentiori memoria conseruatur."

Gaufridus in poetria. ca. 107 "Cellula quae meminit est cellula delitiarum. Delitiasque sitit non tedia: vis ne placere Illi: non oneres illam: vult illa benigne Tractari: non mole premi: qua lubrica res est. Et rerum turbe non sufficit Delectatio sola Uim memoratiuam validam facit."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 6