Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De vtilitate seu proficuo

QUartus liber tertie partis tractat de prudentia operandi: et his que pertinent ad eam. Sub his titulis. ¶ De vtilitate seu proficuo. Rubrica prima.

ISaias propheta. c. 1. "Omnes appetunt munera: sequuntur retributiones."

Aristotelis ethicorum. li. 8. c. 1. "Diuitie sunt vtilium."

/ Li. 4. c. 2. "Uidebitur vtile esse per quod fit bonum aliquod: vel delectatio. Quare amabilia erunt et bonum et delectatio."

/ Idem re thor. li. 2. c. 16. "Iuuenes eligunt agere honesta quam conferentia. Quod conferens est ipsi bonum est: honestum autem simpliciter bonum est."

/ Li. 3. et. f. c. 18 "Prudentis in eo quod est proficuum prosequi. Boni autem in eo quod est honestum."

Tullius. de officiis. libro. i. c. 53 "Omnis actio vacare debet temeritate et negligentia: nec vero agere aliquid cuius non possit causam probabilem reddcre."

/ Li. 2 c. 20. "Omnes expetimus vtilitatem ad eamque rapimur: nec facere aliter vllo modo possumus nam quis est qui vtilia fugiat: aut quis est qui non eam studiosissime prosequatur." Idem rethor. artis veteris.

/ Li 2 c. 11. "Utilitatis due partes esse videntur: incolumitas: et potentia"

/ Idem de oratore. li. b. 2. "Nemo presertim est in clara ciuitate quin putet expetendam maxime dignitatem: sed vincit vtilitas plerumque: cum subest ille timor: ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri."

Quintilianus declamationum. 9 declama. "Labori oportet incumbere vbi promittitur. Stulta cura est que spem non habem"

Seneca de beneficiis. li. 7. et f. "Solet plus prodesse si pauca precepta sapientie teneas sed illa in promptu et in vsu sint: quam si multa quidem didiceris: sed illa non habeas ad manum."

/ Idem de ira. li. 3. "Non expedit omnia videre omnia audire."

Lucanus lib. 8. "Dat penas laudata fides cum sustinet inquit: Quos fortuna premit. Cole felices: miseros fuge. Aduersis non deesse decet: sed leta secutos. Nulla fides vnquam miseros eligit amicos."

Lex dige. ti. familie herciscum. li. iii. "Sepe solutio et executio precium non minima incommoda habet."

/ Ti. delegatis. il. si cui fundus. "Sepe confines fundos: et supra estimationem iustam interest nostra acquirere"

Fulgentius: nutologiarum in prohemio. "Ubi emolumentum deest negocii causa cessat inquiri."

Cato capitulo. 2. "Que nocitura tenes quamuis sint cara relinque. Utilitas opibus preponi tempore debet."

Capitulo. 5. et f. "Res age quaeprosunt rursus virare memento. In quibus error inest nec spes est certa laboris."

/ Uersificator fabularum esopi. 28 fabula. "Nullus amor durat nisi fructus seruet amorem. Quilibet est tanti munera quanta facit."

Auctor. l. qui dicitur pamphylus. c. 83 "Quis non menti inops sua semina mandet arene. Cum mercede labor gratior esse solet."

Gaufridus poetria. c. 80. "Quis sanus ad vtile torpet"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1