Text List

Rubrica 11

Rubrica 11

De verborum prolatione rethorica

¶ De verborum prolatione rethorica. Rubrica. 11

TUllius retho. artis noue. li. 2. c. 5. "Fere non difficile est inuenire quid sit causae adiumento: difficillimum vero est iuentum expolire et expedite denunciare."

/ Li. 3. c. 6. "Firmam maxime poterimus in dicendo vocem conseruare si quam maxime sedata et depressa voce principia dicemus Nam leditur arteriaSi antequam leui voce permulsa est: acri clamore complet Et interuallis longioribus vti conuenit: recreatur enim spens vox et artarie reticendo acquiescunt. Quid insuauius quam clamor in exordio cause. Interualla vocem confirmant eadem sententias conciniores diuisione reddunt: et audita spacium cogitandi relinquunt. Conseruat vocem continui clamoris remisso. Et varietas quidem auditorem maxime delectat. Acuta exclamatio fauces fauce vocem vulnerat: eadem ledit auditorem."

/ Idem de oratore: li. 2. "Iam illud videmus nequaquam. satis esse reperire quid dicas nisi id inuentum tractare possis."

/ Li. 3 et fina. "Hominum auris vocem natura modulatur. Ad vocem obtinendam nihil est vtilius quam crebra mutatio: nihil pernitiosius quam effusa sine intermissione continuatio. Quamuis suaues graues que sententie cause sint: si incondite positis verbis efferantur: offendent aures: quarum est iuditium superbissimum. Uoluptati aurium morigerari debet oratio. Rerum verborumque indicium prudentia est: vocum aut numerum aures sunt iudices: et illa ad intelligentiam referuntur hec ad voluptatem In illis ratio inuenit: in his sensus artem."

/ Idem tusculanarum questionum: lib. i. "Fieri potest vt recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit."

Seneca epistolarum ad lucillum: li. 5. e. 11. et fi. "Quemadmodum sapienti viro incessus modestior conuenit ita oratio praessa non audax."

/ Li. 19 e. 9. "Occultus animi est"

Ualerius maximus: li. 8. t. 19. "Eloquentie ornamenta in pronunciatione acta et conueniente motu corporis consistunt."

Martialis cocus l. vndique suscepto. c. 2. "Exaltas in lite tuam geormanice vocem. Ut furia mentis vox fumosa sonat."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 11