Rubrica 8
Rubrica 8
De modo celeritatis dilationis et more
SAlomon in prouerbiis. c. 13. "Substantia festinata minuetur: que autem paulatim colligitur manu multiplicabitur. Spes que differtur affligit animam."
/ Idem in ecclesiast. c. 8. "Quia non profertur cito contra malos sententa: absque vllo timore filii hominum perpetrant mala."
¶ Aristotelis ethicorum: lib. 6. c. 6. "Operari quidem oportet velociter confiliata: consiliari autem tarde."
¶ Salustius in iugurtino. "Natura mortalium preceps est ad explendam animi cupiditatem. Animo cupienti nihil satis festinatur."
/ Idem de arte amandi: lib. i. "Tempore difficiles veniunt ad aratra iuuenci Tempore lecta pati frena docentur equi."
/ Idem de remedio amoris: li. i. "Nam mora dat vires: teneras mora percoquie vuas. Et validas segetes quod fuit herba facit"
/ Idem de tristibus: li. 4. e. 6. "Tempus vt extentis tumeat facit vua racemis Utque merum capiant grana quod intus habent Tempus et incauas semen producit aristas Et ne sit tristi poma sapore facit. Hoc tenuat dentem terram minuentis aratri. Hoc rigidos filices hoc adamantem terit Hoc etiam seuas paulatim mitigat iras. Hoc minuunt lachrymas: mestaque corda leuat. Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas."
/ Idem de ponto: li. 3. e. 7. et ante pel. "Mitius ille perit subita qui mergitur vnda. Quam sua qui tumidis barachia lassat aquis."
/ Idem epistolarum ad lucillum: li. 5. e. 11. et fi. "Nihil ordinatum est quod precipitatur et properat."
/ Idem impubiis. "Etiam celeritas in desiderio mora est. Ad penitendum properat qui cito iudicat. In iudicando criminosa est celeritas. Mora omnis odio est: sed sapientem facit."
/ Epigramma. 70. "Quid iuuat in longum causas producere morbi. Cur dubium expectat cras hodierna salus."
¶ Cassiodorus epistolarum: li. i. c. 39. "Quod salubriter constat esse dispositum per tarditatis vicium non incurrat obstaculum."
/ Li. 3. c. 14. "Malum cum perseuerat augetur: et remediabile bonum est in peccatum accelerata correctio."
/ 40. c. "Lesionis genus est profutura tardare. Non possumus existimare iocundum quodingrata fuerit dilatione suspensum."
/ Li. 6. c. 9. "Omne siquidem iustum celeritatis comodo transit ad beneficium: et quod debito redditur tali gratia munus putatur."
/ Li. 9. e. 24. "Habet hoc humana conditio vt celerius adepta fastidio sint: dum omne preciosum vilescit oblatum. Dulcius accipitur quod sub aliqua dilatione prestatur."
¶ Iacobus beneuentanus. c. 19. "Siquidem promissum fuerit tibi suscipe raptim. Mens apposito nam refilere potest."
On this page