Text List

Rubrica 9

Rubrica 9

De damno et amissione diuitiarum

¶ De damno et amissione diuitia rum. Rubrica. 9.

SAlomon in prouerbiis. c. 2. "Qui diligit epulas in egestate erit: qua amat vinum et pinguia non ditabitur. Qui diligit damnum propter amicum iniustus est."

/ Idem in ecclesiast. c. 3. "Tempus acquirendi tempus perdendi: tempus custodiendi et tempus abiiciendi."

Aristonteles ethicorum: li. 4. c. i. "Uelociter de relinquit substantia dantes idiotas qui videntur prodigi esse."

/ Idem polyticorum: li. 5. c. 6. "Substantias consumunt praue expense sepe facte."

Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 19. "Operarius ebriosus non locupletabitur. Qui negligit modica paulatim decidit."

/ 21. c. "Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam."

29. c. "Perde pecuniam propter fratrem et amicum."

/ 40. c. "Substantie iniustorum sicut fluuius siccabuntur."

Terentius in adelphis. c. 5. "Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum. Potius quam venias in periculum samo: serues ne autem perdas totum diuiduum facere"

Tullius phylipicorum. l. 2. "Male parata male dilabuntur."

Seneca de tranquillitate animi: "Tolerabilius est non acquirere quam amittere."

/ Idem tragediarum in hercule etheo. c. 2 . "Commoda cladibus Magna magna patent."

Lucanus: li. 3. "Dampna mouent populos si quos sua iura tuentur."

Lex dig. t. ad legem acquilis l. qui occidit. §. penul. "Qui occasionem damni prestat damnum fecisse videtur."

/ Ti commodati. l. ad eos "Qua cura vel diligentia consequi possumus ne ab aliquo nobis iniuria detur."

/ Ti. de adimendis et transferendis leg. l. pater: "Non videtur absumptum quod in corpus patrimonii versum est."

Prosper sub. 88. emp. "Omne bonum mundo concretum et tempore partum. Quacunque amitti conditione potest Et quamuis damnis vigilanter cura resistat Sepe tamen propriis dispoliatur homo."

Cato. c. 2. "Cum labor est in damno mortalis crescit egestas."

Cassiodorus epistolarum: li. 2. e. 2. "Solet facile labi quod sine difficultatibus potuit inueniri."

/ Li. 4. e. 30. "Facilis est edificiorum ruina incolarum subtracta custodia: et cito vetustatis decoctione resoluitur quod hominum presentia non tuetur."

Andreas ad gualterium de amore. lib. i. "Grauius est carere quesitis quam sperato lucro priuari."

/ Li. 3. "Qui plurimis consueuit abundare diuitiis: multis ve carnis et mundi gaudiis delectari: si ad inopie postmodum tenebras elabatur: totus sibi mundus factus videtur obscurus: nullumque veretur committere crimen: vt fortunam diuitiarum recuperare possit amissam."

Iacobus beneuentanus. c. 7. "Qui sequitur bachum taxillos et meretrices: Infamis semper: semper egenus erit."

/ Capitulo 34 "Raro donato: celebra conuiuia raro. Ex his paupertas sepe venire solet."

Auctor l. qui incipit astrolabi. "Quas multi multo conquirunt tempore patres Stultus eas modico dissipat vnus opes."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 9