Text List

Rubrica 11

Rubrica 11

De tranquillitate et inquietudinie animi circa diuitias et paupertatem

¶ De tranquillitate et inquietudine animi circa diuitias et paupertatem. Rubrica. 11

ARistoteles polyticorum: li. i c. 4. "Malitia hominum irreplebilis est."

Tullius retho. artis noue: lib. 5. c. 10 "Egens eque est qui non satis habet et is cui satis nihil potest esse"

/ Idem paradoxorum: dist. 6. "Animus hominis diues non archa appellari solet."

Ouidius de luco. "Diues hic est vere qui plus nil optat habere: Quam natura dedit bona qualiacumque fuere. Regnum papates vrbes castella ducatus Nec tua sunt vere nec tecum nata fuere."

Seneca epistolarum ad lucillum: li. i. c. 2. "Non qui parum habet: sed qui plus cupit pauper est."

/ 3 e. "Magne diuitie sunt lege nature composita paupertas. Paradile est quod natura desiderat. Ad manum est quod satis est."

/ Li 3 e. 2. "Si ad naturam viues nunquam eris pauper. Si ad opiniones nunquam eris diues. exiguum natura desiderat: opinio immensum. Qui cum paupertate bene conuenit diues est. Exerceamur ad paululum: et ne inparatos fortuna deprehendat: fiat vobis paupertas familiaris. Securius diuites erimus si sciuerimus quam non sit graues pauperes esse."

/ 7. e. et fi. "Si vis diues fieri: non pecunie adiiciendum: cupiditatibus detrahendum est."

/ Li. 4. e. 6. "Diuitie sunt ad legem nature composita paupertas."

/ Lib. 20. et fi. e. 2. "Qui se ad id quod exigit natura composuit: non tantum extra sensum paupertatis est: sed extra metum. Qui multum habet plus cupit. Neminem pecunia diuitem facit: Immo etiam nulli non maiorem sui cupiditatem incussit."

/ 6. e. "Paupertas nulli mala est nisi repugnanti."

Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. 6. "Si paupertati assensum prebere studebis Si per naturam viuere diues eris."

Cato capitulo. 4. "Rebus et incensu si non est quod fuit ante: Fac viuas contentus eo quod tempora prebent."

/ Capitulo. 5. et fi. "Cum fortuna tuarum rerum tibi displicet vni Alterius specta quo sit discrimine peior."

Boetius de consolatione: li. 2. c. 4. "Nunquam diues agit qui trepidus gemens sese credit egentem."

Uersificator fabularum esopi fa. 12. "Pauperies si leta venit ditissima res est."

Auctor l. qui dicitur facetus. c. 10. et fina. "Non cupiat quisquam quod nunquam possit habere Quod fortuna dedit sufficienter amet"

Gualterius de castellione: libro. 8. "Contentum esse suis alienum nolle beatum Efficiunt. igitur si quid quesiueris vltra Excedunt tua vota modum finemque beati."

Mattheus vindocinensis de hyst. tobie. c. 31 "Pauperiem consulta tegat patientia: pauper Succincta studeas sobrietate frui. Non defectus opum: sed desperatio confert Pauperiem mentis deficiente statu Non rerum cumulus: sed sufficientia mentis Dictat sufficiant paucula: diues eris."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 11