Rubrica 5
Rubrica 5
De gaudio petulantia et letitia
SAlomon in prouerbiis capitulo 15. "Congaudens exhilarat faciem. Lux oculorum letificat animam. Fama bona impinguat ossa."
"/ Idem in ecclesiaste capitulo 3.Cognoui quod non esset melius nisi letari et facere bene in vita sua."
/ 5. capitulo. "Hoc itaque mihi visum est bonum vt comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo quo laborauit ipse sub sole."
/ 8. capitulo. "Ait salomon. Laudaui letitiam: quod non esset homini bonum sub sole: nisi quod comederet et biberet: atque gauderet: et hoc solum secum afferet de labore suo: in diebus vite: quos dedit deus sub sole."
¶ Cronica de nugis philosophorum capitulo 6. scilicet de biante "Bias vnus de septem sapiententibus quesitus quid faciens homo letatur: lucrans ait."
¶ Isocrates in exhortationibus. capitulo 2. ad finali. "Letare quidem in bonis contingentibus: nec non tristare mediocriter in accidentibus malis fiat autem aliis in neutro manifestus."
/ libro 10. et finali capitulo i. "Uidetur ad moris virtutem maximum esse gaudere quibus oportet odire."
/ Idem rethoricorum libro i capitulo 20. "Quecunque presentia letificant: et sperantes et memorantes vt in pluribus. Irati sperantes gaudent."
¶ Iesus filius sirach: in ecclesiastico capitulo 30. "Non est oblectatio super cordis gaudium. Iocunditas cordis hoc est vita hominis. Exultatio viri est longeuitas."
/ 40. capitulo. "Uinum et musica letificant cor: et super vtramque dilectio sapientie. Facultates et victus exhilarant cor."
¶ Tullius tusculanarum questionum: libro 4. "Eodem vicio est effusio animi in letitia quo in dolore contractio."
/ Idem de senectute: "Conscientia bene acte vite multorumque beneficiorum recordatio iocundissima est."
¶ Ouidius de arte amandi: libro i. "Uina parant animos faciuntque calcaribus aptos. Cura fugit multo diluiturque mero. Tunc veniunt risus: tunc pauper cornua sumit. Tunc aperit mentes euo rarissima nostro."
¶ Quintillianus declamationum 5. declamatione. "Non debet dolere quippiam qui potest gloriari. Tunc dolor et cure rugaque frontis abit. Simplicitas artes excutiente deo."
¶ Paulus apostolus in epistola ad romanos. capitulo 12. "Gaudete cum gaudentibus: flete cum flentibus."
¶ Seneca tragediarum in hercule furente. capitulo 2. "Dum fata sinunt Uiuite leti: properat cursu Uita citato: volucrique die Rota precipitis vertitur anni."
¶ Ualerius maximus: libro 4. titulo 2. "Sicut placidum mare ex asperso: caelumque ex nubilo serenum hylarim aspectu sentitur fic bellum pace mutatum plurimum gaudii affert."
¶ Cassiodorus epistolarum: libro 4. epistolarum 20. "Bonum insolitum plus amatur. Sequenti gaudio confert dulcedinem temporum premissa tristitia."
/ Libro 9. epistola 6. "Naturalis siquidem cura est egris dare letitiam nam fac inualidum gaudere sanatus est."
/ Libro 11. epistola 18. "Piaculum quoddam est inter tristes velle gaudere: et humanitatis refugit affectum: qui dolorem non sequitur alienum."
¶ Auctor libelli qui dicitur pamphylus. capitulo 3. "Gaudiasemper amat et ludicra verba inuuentus. Est cum letitia pulchrior omnis homo."
/ Capitulo 31. "Estque serena dies post longos gratior inbres. Est post triste malum gratior alta quies."
¶ Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo 4. "Mente quidem leta decoratur florida vita. Sed per tristitiam fit cito quisque miser."
On this page