Rubrica 7
Rubrica 7
De riduculis et vtrapelia
CRonica de nugis philosophorum capitulo 6. scilicet de biante "Bias vnus de septem sapiententibus nauigans cum quibusdam impiis periclitante naui ac illis deos inuocantibus silete inquit ne sentiant nos hic nauigantes."
¶ Aristoteles rethoricorum libro i. capitulo 20. "Omnis remissio et risus delectabilium est. Necesse est risibilia delectabilia esse: et homines: et verba: et opera."
/ Libro 2. capitulo 16. "Iuuenes sunt amatores risus: propter quod et eutrapelli. eutrapelia autem erudita contumelia est."
/ Idem ethicorum: libro 4. capitulo 9. "Qui neque ipsi dicunt aliquod ridiculum et dicentibus molesti sunt aggrestes et duri videntur esse: moderate autem ludentes eutrapelli appellantur."
¶ Tullius de oratore: libro 2. "Hec ridentur vel sola vel maxime que notant vel signant turpitudinem aliquam non turpiter. Hylaritas beniuolentiam conciliat ei per quem excitata est. Materies ridiculorum omnis est in his vitiis que sunt in vitis hominum."
¶ Ualerius maximus: libro i. de neglecta reli gione. "Dionysius genitus siracusis detracta ioui olypiomagis ponderis aureo amitulo quo eum tyrannus hirte manubiis carthaginensium ornauerat: iniectoque laneo palio dixit: estate graue esse aureum amitolum. hyeme frigidum: laneum autem ad vtrumque anni tempus aptius."
On this page