Rubrica 8
Rubrica 8
De meretricio amore
SAlomon in prouerbiis. capitulo 5. "Fauus stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius: nouissima autem illius amara quasi absinthium: et acuta quasi gladius biceps. Uagi sunt gressus meretricis: et inuestigabiles. Longe faca meretrice viam tuam: et ne appropinques foribus domus eius."
¶ Terentius in eunucho. capitulo 22. "Quomodo adolescentulus Meretricum ingenia posset noscere Mature."
¶ Ouidius sine titulo libro i. capitulo 10. "Sola viro mulier spoliis exultat ademptis. Sola locat noctes: sola locanda venit. Et vendit quod vtrumque iuuat: quod vterque petebat Pro male conducto gratia nulla thoro. Parcite formose precium pro nocte pacisci. Non habet euentus sordida preda bonos."
¶ Quintilianus declamationum. 13 declamationr. "Inuentas credo meretrices vt esset aliquid quod liceret amare pauperibus."
On this page