Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

Unde oriantur bella

SEcundus liber quinte partis tractat de bello et hostilitate et de arte bellandi sub his titulis.

¶ Unde oriuntur bella. Rubrica i.

PLato. in phedrone. "Propter pecuniarum possessionem vniuersa bella nobis fiunt."

Aristoteles rethoricorum libro 2. capitulo 6. "Pugnantes contraria videntur velle."

Salustius in catilinario: "Imperii et diuitiarum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt."

Tullius phylippicorum libro 12. et penultimo. "Fortitudo dimicare iubet. Iustum odium incendit ad confligendum: impellit vocat ad periculum."

Ouidius epistolarum. 15. epistola. "Certamen premia magna mouent."

Iacobus apostolus. epistola vnica. capitulo 4. "Unde bella et lites inter vos: nonne hinc ex concupiscentiis vestris que militant in membris vestris."

Lucanus. libro 3. "Certamen mouistis opes."

Iacobus beneuentanus. capitulo 5. "Effreni lingua surgere bella solent."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1