Rubrica 11
Rubrica 11
De diuina consolatione miserabilium personarum
/ 11. capitulo. "Bene facit anime sue vir misericors qui autem infidelis est: et propinquos abiicit."
/ 14. capitulo. "Qui miseretur pauperi beatus erit. Qui credit in domino misericordiam diligit. Misericordia et veritas praeparant bona."
¶ Aristoteles rethoricorum. libro 2. capitulo 11. "Misericordia est tristitia quaedam super apperenti malo corruptiuo vel contristatiuo eius qui indignus est sortiri quod ipse expectet se passurum aut aliquem suorum: et hoc cum prope videatur."
/ 16. capitulo. "Iuuenes miseratiui sunt: quia omnesbonos et meliores arbitrantur. sua enim innocentia proximos mensurantur: quare indigna pati existimant ipsos."
/ 4. capitulo. "Non ex asperes pauperem in inopia sua. Cor inopis ne afflixeris: et non protrahas datum angustianti anime. In iudicando esto pupillis minsericors vt pater et pro viro matri illorum."
¶ Quintilianus declamationum. 8. declamatione. "Est quidem felicibus difficilis miseriarum vera existimatio. Superbius existimat minserias longa felicitas: et alienum casum facile despicit."
¶ Mattheus in euangelico. capitulo 5. "Beati mesericordes: quoniam ipsi minsericordiam consequentur."
¶ Ualerius maximus. libro 4. titulo de abstinentia et continentia: "Populi romani mirifica abstinentia conspecta est in procella quam G. marius: et L. cimiarei publice inflixerant: Nam cum a se proscriptorum penates vulgi manibus diripiendos obiecissent: inueniri nemo potuit qui ciuili luctu praedam peteret. Unusquisque emim se ab his perinde ac si a sacris edibus abstinuit Que quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium virorum conuicium fuit."
/ Libro 9. titulo de superbia: "G. pompeius balneo egressus ante pedes suos prostratum hypseum ambitus reum et nobilem virum et sibi amicum iacentem reliquit: contumeliosa voce proculcatum: nihil est aliud agere quam vt conuiuium suum moraretur respondit."
¶ Lex codice. titulo de naturalibus. liberis l. legem: "Misericordia digni sunt qui alieno laborant vicio."
¶ Boetius de consolatione. libro 4. capitulo 7. "Miserandi sunt quorum mentes omni langoreatrocior vrget improbitas."
¶ Uersificator fabularum esopi. 44 fabula. "Te nulla potestas. In miseros armet: nam miser esse potes."
¶ Gualterius de castellione. libro 6. "Sors miseri querula est: felicis vero superbus Est status: et tumidi nulla est compassio mentis."
On this page