Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De meditatione mortis et vite

¶ De meditatione mortis et vite. Rubrica. 5.

IEsus filius sirach: in ecclesiastico. capitulo 7. "In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua: et ineternum non peccabis."

/ 4. capitulo. "Memor esto: quia mors non tardat."

/ 28. capitulo. "Memento nouissimorum: et desine inimicari: tabitudo enim et mors imminet in mandatis."

/ 41. capitulo. "O mors quam amara est memoria tua homini iniusto et pacem habenti in substantiis suis: viro quieto: et cuius vie directe sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum."

Tullius de senectute: "Nemo est tam senex qui se annum non putet posse viuere."

Persius satyra. 5. "Uiue memor leti: fugit hora."

Quintilianus declamationum. 3. declamatione. "In turpissima perpetuitatis cagitationedestricti per exigua festinantis eui momenta praemorimur."

Seneca epistolarum ad lucillum. libro i. capitulo 3. "Nulli potes secura vita contingere qui producenda nimis cogitat."

/ libro 19. epistola 8. "Nihil eque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio breuis eui: et huius incerti: quicquid facies respice ad mortem."

/ Idem de consolatione ad marciam "In hoc omnes errore versamur vt non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam vergere."

Hieronymus in prologo principii biblie ad finali. "Facile contemnit omnia qui se semper cogitat moriturum."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5