Text List

Rubrica 7

Rubrica 7

Quid mors non sit metuenda

¶ Quod mors non sit metuenda. Rubrica. 7.

CRonica de nugis philosophurum capitulo. 15. scilicet de anaxagora. "Anaxagoras ad anxiantem quod in terra extranea moreretur: vndique inquit similis est descensus ad inferos."

Iesus filius sirach: in ecclesiastico. capitulo 41. "Noli metuere iudicium mortis."

Tullius tusculanarum questionum libro i. in finali. "Teneamus vt nihil censeamus esse malum quod fit a natura datum omnibus."

/ libro. 2. "Qui id quod vitari non potest metuit: is viuere animo quieto nullo modo potest. Qui mortem non timet magnum is presidium sibi ad beatam vitam comparat."

Ouidius epistolarum. 10. epistola. "Occurrunt animo pereundi mille figure. Morsque minus pene quam mora mortis habet"

Quintilianus declamationum. 3. declamatione. "Quisquis honestis operatus artibus sciat quis finis quae vera felicitas: numquam sibi videbitur praematura mortem periturus. Lucis causas ad animum mentemque referentium neminem quottidie vita non saciat. Illa existimemus propter que fatigamus votis deos propter que breuem querimur etatem. Nempe sunt vanitas: cupido: luxuria: libido. Non pudet propter hec ferre debilitates luctus spacia morborum: et cum liceat euadere male pati. Finge tibi velut ipsam proclamare naturam. Receptus es in hoc pulcherrimum mundi rerumque consortium: et per succedentium vices in ordinem mortalitatis natus. bona nostra vidisti: admite posteros: cede venientibus. Nescis te quanto diutius vixeris: tanto magis impatientiam parare: quantumlibet prorogentur tempora iungantur etates. Non potest non exitu perire miseri qui moritur inuitus. Omnis nos hora per tacitos fallentesque cursus applicat fato: et in hac turpissima perpetuitatis cogitatione destricti: per exigua festinantis eui momenta premorimur. Faciamus potius de fine remedium et de necessitate solatium. Exceamus sponte: consilio pleni: securitatis gratias agentes. Solus vixit quo aduoluit qui mori via vult. Infirme prorsus tenereque mentis est vt numeretis annos."

Seneca: epistolarum ad lucillum. libro 5. capitulo i. "Uita cum expectatione mortis data est: ad hanc itur. quam ideo timere dementis est: quia certa expectantur: dubia metuuntur. Puto fortiorem esse qui in ipsa morte est quam qui contra mortem. mors enim admota etiam imperitis animum dedit non vitandi ineuitabilia."

/ libro 7. epistola 8. "Bene mori est libenter mori."

/ libro 20. et finali. epistola 4. "Nullum animal ad vitam prodit sine motu mortis."

/ Idem declamationum. libro 3. capitulo 5. "Crudelius est quam mori semper mortem timere."

/ Idem de remediis fortuitorum. capitulo i. "Omnium qua horremus exitus spectat ad mortem."

/ 2. capitulo. "Mors est hominis natura non pena. Stultum est timere quod vitare non possis."

/ 4. capitulo. "Undecumque ad inferos vna via est. Nulla est aliena patria mortuo."

/ 21. capitulo. et finali. "Mors exilium luctus dolor non sunt suprplicia: sed tributa viuendi."

Lucanus. libro 8. "Mors vltima pena est. Nec metuenda viris."

Plinius de naturali hystoria. libro 7. capitulo 54. "Natura nihil hominibus breuitate vite praestitit melius: hebescunt sensus: membra torquentur: praemoritur visus: auditus: incessus: dentes etiam ad ciborum instrumenta. et tamen vite hoc tempus adnumeratur."

Iuuenalis. libro 4. satyra i. "Frontem posce animum mortis terrore carentem."

Marcialis cocus libro vndique suscepto. capitulo 3. "Mortis pale timor tibi vite commoda tollit Nam moreris viuens dum metuendo peris."

/ "Inter nature ponas si munera mortem: Te de morte metus solicitare nequit."

Auctor libelli de formula honeste vite. capitulo 3. "Magnum animi bonum est non tremere: sed constare sibi: et finem huius vite intrepidus expectare."

Cato. capitulo 2. "Qui metuit mortem quod viuit perdit id ipsum. Linque metum leti nam stultum est tempore in omni Dum mortem metuas amittere gaudia vite."

/ Capitulo. 4. "Fac tibi pro penis mortem non esse timendam. Que bona si non est finis tamen illa malorum est."

Boetius de consolatione. libro 2. capitulo 7. "Continuus timor non sinit esse felicem."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 7