Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

De laudabiliter morientibus et laudabili fama mortuorum

¶ De laudabiliter morientibus et laudabili fama mortuorum. Rubrica. 10

TObie. capitulo 2. "Hoc pro certo habet omnis qui colit deum quoniam vita eius si in probatione fuerit coronabitur."

Isocrates in exhortationibus. capitulo 2. in finali. "Mori quidem in omnes promulgauit fortuna: bene autem mori proprie natura virtuosis attribuit."

Uirgilius eneide. libro 10. circa medium: "Stat sua cuique dies breue et irreparabile tempus Omnibus est vite: sed famam extendere factis: Hoc virtutis opus."

Tullius phylippicorum. libro 13. et finali. "Breuis a natura nobis vita data est: at memoria bene redite vite sempiterna."

/ Idem in oratione pro marco marcello: "Nec hec tua vita dicenda est que corpore et spiritu continetur: illa inquam vita est tua quae vigebit memoria seculorum omnium: quam posteritas alet: quam ipsa eternitas semper tuebitur huic tu inseruias: huic te obstentes oportet."

Libro sapientie. capitulo 5. "Iusti in perpetuum viuent: et apud dominum est merces eorum."

Mattheus in euangelio. capitulo 5. "Beati mundo corde: quoniam ipsi deum videbunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum celorum."

Marcus in euangelio. capitulo 10. "Paruulorum est regnum dei."

Iohannes in appocalypsi. capitulo 10. "Beati mortui qui in domino moriuntur."

Lex institutione. titulo de excusationibus tutorum. §. iii. "Qui pro re publica ceciderunt: in perpetum per gloriam viuere intelliguntur."

Marcialis cocus. libro vndique suscepto. capitulo 2. "Tarde vel subito vita recedere nil est. Si bene decedas pindare non nihil est."

Augustinus in epigrammatibus prosperi: 50. epigramma. "Mala mors putanda non est: quam bonam vita precesserit."

Cato capitulo. 5. "Felices obeunt quorum sine crimine vita est."

Bernardus. libro de improbatione viciorum capitulo 9. et finali. "Id solum te met post mortem factum beabit: Quod bene quod iuste quod recte feceris ipse."

Mattheus vindocinensis: de hystoria tobie capitulo 66. et antepenultimo. "Iustus obit nec obit: sed abit ab hospite migrans Carne: petit patriam delitiasque patris."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10