Prologus
Incipit tractatus bonusDe longitudine er brevitate vite1
Quoniam rerum viventium esse et conservatio in continuatione vite et causis eius fundantur, substantiarum autem corruptio ad mortem terminatur, et cum ipsa ad invicem in longitudine et brevitate vite et causis earum multiplices diversitates participent, dignum est ut componatur tractatus de hiis causis vite et mortis; et de longitudine ac brevitate vite et causis pertractetur.
On this page