Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Incipit Primus Liber

1

Primus liber duo continet capitula: Primum est de vita et causis eius. Secundum est de morte et causis eius.

Capitulum Primum

De vita et causis eius
2

Sicut igitur in negotio nostro de anima expressum est, vite perfectiocorporibus convenir solum mixtis propter distantiam a contrarietate. In quibus, cum ex elementis constituta sint, contrarietates deesse nequeunt simpliciter, sed principia contraria in viventibus confringuntur, et ad complexionis equalitatem reducuntur, et ad medii temperamentum, quod nulli extremorum est contrarium. Miscibilium igitur equalis concursus complexionis equalitatem generat; complexio autem equalis, ad medium contrarietate carens redacta, distantian a contrarietate inducit. Hec autem ad vite participationem corpus disponit. Corpora igitur mixta, a contrarietatis impedimento remota, vitam participant. In hiis enum equantur elementa et armonia vite respondens sequitur. Unde vita et eius opera­tiones per equalitatis defectum corrumpuntur, sicut in egritudinum invalitudinibus est videre. Hec autem equalitas corpora mixta superiori corpori, quod nulli contrarietati subiacet, similia facit, in quo est radix vite; et calor eorum equalitate perfectus celesti vivifico proportionatur. Quantum autem corpus ad maiorem equalitatem accedit, tanto perfectiori vite actu perficitur, et vita operationum perfectiorum decoratur, sicut palam est in humano corpore, in quo, elementorum maiori equalitate intercedente, maior a contrarietate existit distantia; et calor vivificus temperamento perfecto gaudens celesti vivifico similior est, et spiritus clarior lucis celestis maiorem effigiem obtinet. Vita autem cum omnibus viventibus sit communis, in eis multiformes, secundum maiorem ac minorem perfectionem ex formarum vitam dantium diversitate provenientem, obtinet gradus. Cum autem vita sit esse viventium perfectivum, perfectio autem a forma completiva per sui unione emanet, vita a forma, eam per sui unionem cum corpore receptivo exhibente, procedit. Hec autem forma est res, que inter formas a contrarietate discedit, que in genere substantie collocatur, actum primum substantialem exhibens, qui post mixtionem advenit, ab omni contrariarum formarum iugo immunis. Hec autem materie corporali alligata, a corporali natura libera corporalium formarum naturam non participat.

3

Substantiarum autem forme, quibus movendi completa inest potestas, a materialis dependencie nexibus libere iudican-tur. Et quando earum natura a metriali obligatione, non situ sed participatione, longius distat, tanto perfectiori motu circa materiam operationes unducit. Ad vitam autem motus sufficiens consequitur. Inde vivere dicit [Aristóteles] seipso moveri. Formis igitur substantialibus a materiali dependentia immunibus vite exhibitio competit. Hec autem sunt anime et animarum species.

4

Et quanto substantia, vitam dans, maiori simplicitate vigens, paucioribus materie corporalis nexibus irretitur et a contrarietatis materie coniugate vicinitate longioribus nature spaciis sequestratur, tanto vite maior ab ipsa super perfectibile emanat perfectio et tanto perfectiorum ac manifestiorum operationum ab ipsa procedit integritas, sicut in ordine differentiarum anime declaratur. Anima igitur, que corporis potentia participationem vite habentis est perfectio, non solum actum vite confert corpori sed ipsa vita propria subnixa vivit, et ei vivere est esse, quod rebus quasi completis competit; et vita compositi ex eius unione cum corpore resultat; sed vita propria in anima intellectiva maxime est manifesta, quippe cum in corpore vita fruatur, in qua quanto a corporis regimine magis desistit, tanto maiori vigore perficitur et operationes proprias a corporalibus organis non dependentes sue libertari relictas exercet. vitam autem propriam magis iudicatur participare, cum, corporis machina dissoluta, ab ipso proprie existentie innixa custodia corruptionis immunis contagio recedit, perpetua vita fungens. Cum vero anima a qua vita emanat, uniatur corpori, in corpore est dispositio per quam anime adaptatur et per quam vite suscipit actum. Hec autem dispositio est distantia a contrarietate, complexionis sequens equalitatem. Sed cum ab ipsa operationes diverse exeant, quas mediante corpore exercet, ad eas disponitur corpus per organizationem, que in partium diversa compositione, diversis operibus adaptata, consistet.

5

Sed cum vita sit esse viventium, esse autem rei a substantia forme egreditur, vita fluit ab anime substantia immediate, et idcirco vite actus datur corpori per unionem substantie anime cum eo; sed, quia operationes, vitam consequentes, accidentales sunt, emanant ab eius virtutibus, et ideo complentur per applicationem diversarum virtutum ad organa diversa.

6

Vita igitur, cum sit actus, uniformis ab anima egreditur per eius substantialem unionem cum corpore, sed operationum diversitas ex diversitate virtutum diversis organis deputatarum elicitur.

7

Est igitur vita actus essentialis primus corporis, ad ipsam ordinatus, ex coniunctione anime cum eo resultans. Ad ipsam autem sequuntur operationes, a virtutibus anime emanantes, quibus vivens seipso moveri dicitur et dicit vivere a principio intrinseco seipso moveri. Et quia iste operationes maxime in animalibus vigent, ideo dicitur vita in animalibus esse manifesta et potius in perfectis; in plantis autem occulta.

8

Mors autem huius est privatio et est corporis viventis corruptio ex separatione anime a corpore et ex eius machine dissipatione proveniens.

9

Cum dispositionibus autem predictis ad vitam et eius custodiam ordinatis hec concurrunt: calor naturalis qui vite et operationum est fundamentum, et hummidum quod est eius subiectum ac pabulum et ideo vita per calidum et humidum stare dicitur. Cum autem sit duplex calor: unus radicalis in unoquoque membro a sua origine ex prima spermatis commixtione contractus; alius est fluens a membris principalibus super alia; uterque autem ad vite operatur sustentamentum; sed principaliter vita in primo consistit et conservatur per influentiam secundi. Humidum autem radicale est subiectum; nutrumentale autem pabulum et humorum consistentia ad nutrimentum concurrens, ad vite et caloris conservationem operatur.

10

Spiritus autem medium vivendi dicitur, habens lucis naturam que inter formas corporales ad sipiritualitatis participationem maxime accedit, que anime competit. Sed spiritus in animalibus est manifestus et maxime in perfectis. In plantis autem calor et humor ad que viror consequitur, vite sunt fundamenta et in eis non est apparens spiritus operatio, et forte in eis aliqua natura, spiritui conformis, respondet.

11

Fundamentum igitur vite in complexionis temperamento et machine membrorum compositione recta et in caloris vitalis et humidi radicalis ac nutrimentalis proportione et in spiritus recta dispositione consistit. In eisdem autem et eius consistit conservatio; mors autem horum sequitur dissipationem.

12

Anima autem corporis partes ligat et ipsarum compages et elementa contraria in sua concordia confederata continet, et nexu naturali totam machinam colligans corpus in sua conservatione custodit. In cuius recessu, morte ingruente, totius machine constitutione dissipata, ac compagnum omnium nexu dissoluto, totum compositum dissolvitur, et omnia predicta fundamenta exspirant.

13

Singulis autem membris et maxime principalibus virtutes insite sunt ad vite conservationem, que per proprias operationes ab ipsis emanantes corpori exhibent regimen ac ipsum in sua permanencia custodiunt.

14

Inter membra autem fundamentum vite ete eius custodia in corde radicatur, quippe cum domus vite dicatur, et res habitans in ipso principium sit vite. Nam ei anima primitus dicitur inherere et ei vitam primo influere.

15

In ipso autem est origo caloris naturalis ad omnia membra vivificanda delegatus, et per ipsum omnium spirituum, ab eius calore ex subtilissimis nutrimenti partibus genitorum, emenat origo.

16

Cum autem ab ipso omnes virtutes et operationes tamquam a primo fonte trahant originem, et ad cetera membra disperse in eis sua officia exerceant, inter omnes operationes hec est maxime necessaria que ad vite et caloris naturalis et spiritus conservationem ordinatur. Hec autem motu cordis consistit que in animalibus perfectis et respirantibus est manifesta.

17

Per cordis autem motum calor et spiritus omnibus influit membris, per quorum influentiam vita in eis conservatur et operationes eorum ad complementum perducuntur. Hic autem motus ex inspiratione et exspiratione componitur. Cui motus in elevatione et depressione pulsus arteriarum consistens est conformis.

18

Secundum autem primum officium huius motus aer ad cor attrahitur ad caloris naturalis excellentiam temperandam et ad spirituum regimen et confortationem inducendam; et secundum officium alterum aer calidus ac vapor fumosus circa cor aggregatus expellitur, ut calor et spiritus in sua puritate et sui temperamenti regimine perseverent. Ad hec autem officia concurrunt membra cordi deservientia, sicut pulmo et arteria magna et relique arterie minores, secundum motum attractionis et expulsionis in dilatatione et constrictione consistentium procedentia.

19

Calor igitur naturalis in radicali humido fundatus duplici via conservatur: prima est nutrimentalis humiditatis presentia, quam convertit et per cuius obviationem a substantialis humidi consumptione retardatur; secunda est regimen aeris attracti cum motu eventationis eius, per quam in temperamento conservatur, que recedente cessat vita, sicut in suffocatis contingit.

20

Ad huius igitur duplicis vie custodia vite conservatio dependet, sed tamen necessitas regiminis aeris nutrimenti necessitatem excedit; et ideo continue instat cogens animal respirans ad ipsum adimplendum. Nam magis absque medio ad caloris temperamentum ordinatur.

21

Hoc in homine palam est. nam si libertate aeris privatur et fame ac siti affligitur, citius ex aeris ablatione quam ex cibi ac potus subtractione interibit; et ad locum congruum deductus, primo, in aeris attractione laborabit; et, demum, potum exiget, cuius frigiditas et humiditas caloris excessui obviat, ac membra desiccata irrorat; ultimo, cibo requiret refici, ut deperditum a corpore restauretur; et virtutes, calor et spiritus confortentur.

22

Hec autem de animalibus et maxime de perfectis et potius de homine dicta sunt.

23

Per hec autem omnium viventium secundum similitudinem notitia vite et causarum eius poterit acquiri.

Capitulum Secundum

De morte et causis eius
24

Deinceps de morte et causis eius determinandum est. Cum igitur vita sit actus primus ab anima corpori unita emanans, mors est privatio huius actus essentialis per absentiam anime a corpore introducta. Nam esse, in actu perfectionis consistens, a forma perfectiva procedens in unione forme cum materia fundatur et erit actualis dissolutio in remotione ipsius; et, ideo, cum anima sit corporis actus completivus, vita que est essentialis actus viventis, in unione anime cum ipso radicatur; et mors que est destructio huius esse, in separatione anime a corpore consistit. Anima autem corpori inheret mediante proportionali armonia, quam in temperamento consistere diximus, anime et virtutibus et operationibus eius debito. Hoc autem in complexionis competenti equalitate et membrorum machine compagine competenti fundatur. Vita igitur anime, consequens unionem, predictam sequitur armoniam; igitur et mortem, eius contrariam dissipationem consequi est necesse. Nam ruptis condicionibus, quibus perfectiva formam materie alligatur, nexus utriusque dissolvitur, et omne compositum ad privationem regreditur.

25

Ad hunc autem nexum, quo anima corpori copulatur, concurrit spiritus et calor naturalis humido suo et subiecto proportionali ac pabulo coherens. Hiis igitur in sua salvatione consistentibus, copula anime cum corpore indissoluta permanet et vita conservatur. Sed hiis ad corruptionem tendentibus, anime et corporis vinculo dissoluto et anima recedente, mors que vite est privatio, introducitur. In horum igitur dispositione, cause vite et mortis consistunt et maxime in caloris naturalis et humiditatis dispositione. Calor ergo naturalis, cum sit formale principium activum, in materiam subiectam suam actionem inducens, humidum naturale quod est sibi subiectum ac pabulum, continue dissolvendo, devastat; et ad humidi consumptionem, cum calidum sit subiectum cui adhereat et pabulum quo sustentetur, reperire non possit, resolvitur et extinguitur; et sic advenit mors. Ita igitur in sua primordiali origine causatum est in ultimo complemento humiditatis; sed calor natµralis non cessat hanc humiditatem devastare; continue depascendo, quousque totam consumit, et post eius ultimatam consumptionem sequitur eius extinctio et tunc advenit mors que unicuique individuo secundum naturalem ordinem est destinata.

26

Ad hanc autem consumptionem adiuvat partium debilis coagulatio, propter quam corpus veloci ac facili resolutioni apparatur; nam in corporibus animatus debilis est cosgulatio et maxime in animalibus et precipue in homine; nam eius corpus constat ex sanguine menstruo et spermate utroque: scilicet, viri, quod potius habet locum forme, et spermate femine, quod potius habet locum materie. Et hee sunt substantie liquide fluide quamvis in sanguine menstruo et spermate femine plus habundet natura aque et terre, et in spermate viri plus natura aeris et ignis propter maiorem caliditatem. Et oportet in constitutione fetus in figura determinata non constaret neque membra et ipsorum lineamenta ad perfectum fixionis statum pervenirent, sed non pervenit hec coagulatio ad tantum terminum duriciei, ut in corpore non sit possibilis resolutio, sicut contingit in lapidibus ac metallis, in quibus, cum ad terminum coagulationis perveniant, non fit resolutio. Dedit autem natura precepto Dei excelsi viventibus partium coagulationem levem propter nutrimenti penetrationem facilem et propter sensibilium impressionum congruam receptionem. Hec igitur mollis coagulatio corpus passibile reddit, et resolutioni facile a calore naturali interiori et exteriori continentis [aeris] aptum et multis nocumentorum incursibus apparatum.

27

Calor autem naturalis duplex distinguitur in corpore: primus est radicalis cuilibet membro radicaliter insitus, quo virtus membri ipsum regit et proprias operationes exercet, et quo vita menbro per unionem anime adheret; alius est a membris principalibus ad alia membra effluens et precipue a corde, primum excitans et operationes membrorum complens, quo cessante cessat vita et operationes consequentes. Et hic principalibus est radicalis vel a radicali ipsorum emanans, quamvis alius sit influens. In utroque autem vita et vite conservatio consistit et per utriusque extinctionem sequitur mors. Uterque autem humiditatem radicalem depascit; sed in influente manifestior est actio propter sue fortitudinis excellentiam. Sed alterius resolutio rationabilis videtur; nam, cum sit naturalem virtutem habens activam, subiectum suum ac pabulum continue resolvit. Unde cum humiditate nutrimentali privatur, ad propriam radicalem conversus ipsam depascit. Ad utriusque igitur resolutionem et extinctionem ex humidi ultimata consumptione procedentem consequitur mors.

28

Hec autem consumptio necessario advenit propter victoriam caloris super humiditatem; nam oportet ut in ortu animalium calor humiditatem dominetur; alioquin enim humiditas dominans ipsum extingueret et vita periret. necesse est igitur calorem secundum nature cursum in humiditate victoriam optinere. Cum igitur dominetur, ipsam continue depascendio resolvitur.

29

Ad resistentiam autem huius resolutionis, cursum retardantem, habendam, naturalis providentia humiditatem nutrimentalem disposuit, quam calor naturalis tanquam pabulum obvians invenit, et, in ipsam suam figens actionem, ipsa convertit et a conversione et resolutione radicali aliquantulum desistit; sed nutrimentali consumpta ad radicalem consumptionem revertitur et ipsam dissipando, in seipso extinguitur. Non poteste autem nutrimentalis radicalem consumptionem prohibere, sicut neque actionem caloris adimere, sed eius consumptionis velocitatem potest retardare.

30

In corpore autem triplex humiditas essentialis invenitur: pri- ma est nutrimentalis nondum ad perfectam conversionem perveniens. Secunda est illa que perfectam conversionem attingit, er deperditum a corpore instaurat. Tertia est spermatica radicalis que in menbrorum cedit constitutionem. Calor igitur naturalis has tres consumit humiditates; sed tertie ultimata consumptio exitinctionis est causa ad quam mors comitatur.

31

Huius autem rei exemplum in lampade declaratur. Nam in ipsa sunt tres humiditates: Prima est oleagina in lampade contenta, qua lucerna nutritur. Secunda esr qua imbibuntur partes lichini, cui lucerna adheret. Tertia est illa que est de lichini partium constitutione, qua eius partes constando ligantur. Lucerne igitur calor naturalis assimilitur humiditati, qua partes lichini colligantur. Humiditas radicalis humiditati lichinium imbibenti. Humiditas nutrimentalis, deperditum instaurans, humiditari in lampade contente. Circumstanti humiditas ad terminum conversionis nondum perveniens. Sicut igitur lucerna humiditati lichini adherens ipsam continue resolvens eam depascit, similiter et calor naturalis substantialem humiditatem, que eius est naturale pabulum ac subiectum. Et sicut humiditas imbibens ei obvians eius actionem in humidum radicale retardar et similiter reliqua licet sit remota. Similiter et relique humidi- tates caloris naturalis resolutionem retardant. Et ut, deficiente utraque humiditate oleagina, lucerna totam consumit lichini humiditatem et ipsa in fine propter sui subiecti ac pabuli devastationem extinguitur, similiter et accidit in recessu caloris; nam deficiente nutrimentali humiditate inducit resolutionem in substantialem, cuius ultimata resolutione caloris extinctionem consequi necesse est. Sicut autem lucerna primo agit in humiditatem circumstantem, demum in imbibentem, quibus consupmtis radicalem devastat, similiter calor naturalis humiditates primas nutrimentales primo consumptioni tradit et ad ulyimum radicalem resolvit per cuius resolutionem extinctus perit et mors adest.

32

Huius autem resolutionis processum sequitur variabilis et irregressibilis etarum incessus; nam in prima etate habundat humidum, et calidum vigorem obtinet propter accessum ad suam originem et distantiam a consumptione humidi et extinctione calidi. Unde ipsa est calida et humida propter sanguinis menstrui et utriusque spermatis habundantiam. In secunda autem etate parte humidi consumpta a calore resolvente, nondum tamen calore ad extinctionem vergente, sed in sua virtute permanente, succedit caliditas et siccitas. Unde ea calida et sicca iudicatur. In tertia autem, propter humiditatis consumptionem et caloris resolutiones et ad extinctionem apparationem succedit frigiditas et siccitas, et ideo ipsa frigida dicitur naturaliter quamvis accidentaliter propter collectionem superfluitatum per viam indigestionis aggregatarum frigida et humida videatur.

33

Singulares autem etatum particulares gradus predicte consumptionis ac resolutionis gradus mutuantur.

34

Consumptio autem ista humidi et extinctio calidi ordine irregressibili procedunt. Nam humidum radicale ex primo spermate procedit. Sperma autem primum regenerationem non patitur; ipsum enim ex parentum humiditatibus emanans per virtutes ipsorum et organa determinata productum nequit per virtutes et actiones, filiorum regenerari. Nichil enim seipsum ad esse neque ad essentialem constitutionem perducit sed seipsum constitutum salvat ac in esse continet. Et ideo humidum quod primam corporis constitutionem sequitur, restaurari non potest sed conservari et a resolutione veloci defendi. Et ideo mors naturalis eius consumptionem consequens et calidi resolutionem evitari ac revocari nequit. Velut enim lucerna necessario lichini partes resolvit, nec earum resolutio prohibetur, licet retardetur, et partes ex lichino consumpte restaurari non valent, similiter humidi consumpto via irregressibili procedit; sed cum etatum cursus huic vie adhereat qua ordine irremeabili progreditur, ipse absque regressu declinatione continua incedunt, neque earum incessus evitari sed retardari vel accelerari valet. Cum vero mors humidi consumptionem et calidi extinctionem consequatur, que paulatim usque ad extremam etatem incedunt, in illa necessario mortis terminus advenit naturalis. Nam in ipsa et humidi consumptio et calidi extinctio consummantur; in hoc enim lucerne extinctione apparate me- rito comparatur. Mors igitur naturalis ordinato tramite per omnes etates incedens dirigitur, que in ultima finalem terminum attingit, sed accidentalis mors, nature excedens cursum in omni etate advenit preter ordinem evagando. Quia vero fundamentum vite et virtutum et operationum est calor naturalis, ideo ad hanc consumptionem humidi et resolutionem calidi paulatinam consequitur virtutum et operationum omnium continua debilitas ac membrorum regimen deficit et substantia eorum attenuatur et quantitas contrahendo minoratur et spiritus accidit dissipatio, sicut in etatum processu in termino etatis ultime est videre. Cum autem spiritus sit medium in vita, eius destructio, mortem inducit, sed eius destructio naturalis ex caloris et humiditatis accidit detrimento. Nam spiritus per caloris naturalis actionem recreatur et in humiditate ut in subiecto ac pabulo fulcitur. Consumptione igitur humidi et exstinctione calidi adveniente necesse est ipsum deficere, et ad eius defectum mortem comitari. Membrorum autem machina, que vite et operationibus eam consequentibus deservit, cum per naturalis caloris virtutem regatur, necessario ad hanc dissipationem dissolvitur. Nam menbrorum compage soluta, anime disiunctione facta, necesse est mortis terminum advenire. Omnis igitur cursus mortis naturalis in separatione anime a corpore consistit, ad quam sequitur vite privatio, sed hec separatio caloris extinctionem sequitur. Hec autem humidi ultimatam consumptionem, et ad hoc spiritus dissipatio, virtutum defectus, membrorum machine dissolutio comitatur.

35

Cause autem accidentalis mortis in quinario consistunt numero: prima est humidi aquosi obviatio, quod caloris natu- ralis est extinctio; hec autem in ultima etate habundat, propterea quia in ipsa calor naturalis deficit cum sit extinctioni vicinus; et nutrimentum digerere non valens neque ad laudabiles dispositiones convertere ipsum, in materiam frigidam, humidam et aquosam illum convertit. Hec autem materia calori naturali obvians ipsum duplici via extinguit: sua qualitate contraria extinguendo et sue quantitatis multitudine suffocando.

36

Secunda causa est humiditatis nutrimentralis multitudo, eius vigorem suffocans.

37

Tertia est eius inepta dispositio propter quam ipsum corrumpit nec ad eius pabulum digna est.

38

Quarta est membrorum nocumenta, et maxime principalium, in quibus vita fundatur.

39

Quinta est spiritum accidentali, dissipatio aut corruptio; accidit ergo similitudo in lucerna, nam cum ipsa humido obviat aquoso, ex eius obviatione extinguitur et cum humiditas oleagina deficit in lichino resoluto, exspirat, et curo hec superhabundat, eius virtus debilis per suffocationem exstinguitur, et cum ad ineptas dispositiones declinat, per eius receptionem corrumpitur. Simili via contingit in predicto processu.

40

Cause autem exteriores accidentales in multitudine rerum in quibus corporis consistit regimen, et in nocumentis causatis extrinsecus fundantur. Inter exteriores autem causas una est calor aeris continentis qui continue ac paulatine humiditatem utramque resolvit et resolutio sua et caloris intrinseci aggregata in consumptionem additur corporis. Omnes autem cause exteriores speciali narratione in sequentibus assignabuntur.

41

Caloris autem et spiritus naturalis dissipatio ex quinque causis procedit: prima est membrorum lesio principalium, a quibus tanquam a mineris radicalibus originem atque salvationem ducunt, sicut cerebri et cordis, que quandoque morbos consimiles quandoque officiales quandoque communes, scilicet, similes continuitatis patiuntur, ad quos spiritus ac caloris naturalis destructio sequitur. Secunda est dispositio nutrimenti, quod, cum est multum, extinguit; cum est paucum, resolutionis ac defectus causam inducit. Tertia est ineptum aeris attracti per hanelitum regimen, per quod calor naturalis eventatur et in temperamento conservatur. Quarta est diversitas motus utriusque in quo quandoque nimium expirat, sicut in gaudio, aut nimium constringitur, sicut in tristitia, sicut patet in lucerne extinctione per nimium flatum aut propter nimiam suffocationem. Quinta nocentium obviatio, quorum quedam dissipant resolvendo caliditatem naturali caliditatis excessu, quedam exstinguendo excellentia frigiditatis. De hiis autem altera est speculatio.

42

Cum autem mors duplex sit: naturalis et accidentalis, naturalis cursum sequitur ordinis naturalis. Unde per continuam resolutionem calidi et consumptionem humidi que per successionem etatum procedunt, ad ipsam pervenit corpus, et eius terminus in ultima accidit etate in qua ultima humidi consumptio et calidi extinctio et incessus ad ipsam est paulatinus. Sed accidentalis contra cursum naturalem adveniens hunc ordinem non observat et a causis exterioribus, et interioribus accidentalibus, nocumenta varia corpori inferentibus, introducitur; et sepe hic ordo naturalem prevenit, ut, per ipsum vita preclusa, naturalis mortis terminus numquam attingatur.

43

In adventu mortis naturalis vehemens accidit dolor; nam anima per sui unionem omnium membrorum, unit compages ac continet ligamenta. lpsa igitur egrediente machina eorum dissolvitur et partes ad disolutionem redacte evelluntur. Complexio, compositio ac omnes corporis dispositiones corrumpuntur. Calor naturalis ac spiritus suffocantur ac expirant. Et ideo doloris maxima vehementia corpori afflictionem inducit. In mortis autem accidentalis impetu ad predictam corporis constitutionis dissolutionem dolor concomitatur ac ex accidentium contrariorum incursu ipsum inducentium doloris angustia emergit. Nam dolor est rei contrarie nocive nocumenti obviantis sensibilis perceptio. Hec autem obviatio male complexionis alteratione et continuitatis solutione membra invadit. Et hec in morte utraque concurrunt et ideo dolor consequitur. Cum autem ex egritudinum incursu dolor proveniat propter sensibilia nocumenta, non est mirum si ex mortis adventu, in quo finalis et ultimatus nocumentorum incursus ac machine membrorum dissolutio adveniunt, immensus eveniat dolor. Sed tamen dolor in morte accidentali maior accidit quam in morte naturali propter maiorem violentiam et maiorem sensus fortitudinem. Nam naturalis accidit mors cum ultimata virtutum ac membrorum prostratione et ideo doloris incursus minus sensu percipitur et quia dissolutio paulatina diu contracta membris assueta propter assuetudinem affletionem contrariam membris non percipitur inducere. Egritudo autem accidentalis diuturna paulatine membra dissipans ac virtutes resolvens dolorem in morte diminuit. Nam ipsa propter sui incursus assuetudinem membris quasi naturalis eficitur. Et licet sattiit contraria non tamen ut contraria ab ipsis iudicatur et ipsa virtutes prosternit et sensu deficiente ipsa non valde sentitur. Similiter autem neque dolor in morte propter sensus dissipationem et propter dolorosorum accidentium incursus tolerantiam consuetam. Quanto autem corpus maiori temperamento decoratur et perfectioti complexione disponitur et quanto membroeum fortiori machina ac nobiliori compagine constituitur, tanto ei in morte doloris excessus maiorem afflictionem inducit. Et quanto in ipso virtutes omnes maiori vigent perfectione, tanto doloris nocumentum percipitur amplius molestare, quippe cum ipsum cause mortis non invadunt nisi fortes, et vehementibus occasionibus ipsas inducentibus. Quod enim contra nocumenta contraria perfecte munitum est, necesse est non nisi a causis vehementibus interire. Et sicut anima ei forti nexu coniungitur, similiter eius seiunctio ab eo cum dolore laborioso inducitur. Et sicut elementa, qualitates eorum, spiritus compositiones ac membrorum compages firmir fundamentis ac ligamentis vix dissolubilibus fulciuntur, similiter in sui dissolutione nimii doloris fatigatione atque afflictione laborant. Hoc igitur corpus cum irresistibili dolorum angustia vite perfectione privatur. Propter hoc igitur corpus in meliori dispositione consistens et egritudinum invasionibus minime acceptatum in egritudinum furore affligitur magis et in mortis vexatione a maiori violentia dolorum arripitur, quippe cum predicte cause assint et cum ipso virtutes sensibiles fortiores accidentium molestiam acutiori aspectu percipiant.

44

Anima autem in morte circa regimen corporis primo aollicita magna molestatione torquetur, nam corpus suum, cuis est accommodata perfectioni ac regimini et cui naturali nexu est unita, quadam affectione diligit naturali. Unde corpus etiam consimile ex eius humiditatubus procedens quadam electione amoris desiderat; et idcirco parentes in filiorum afflictionibus vexantur. non est igitur mirum si, sui corporis machina dissoluta, nexu contracto in vita egritudinis, angustia ac tristitia naturaliter affligitur. Cum autem anime presentia corporis ac menbrorum machinam regat, contineat ac conservet, ipsa etiam eius partes et compagines liget, et elementa in temperamento concordi ligata coherceat, calorem naturalem et spiritus et virtutes corporales custodiat, ipsa egrediente a corpore, corpus expirat ac marcesit. Spiritus, calor et virtutes ecanescunt, membrorum machina dissolvitur, et, elementorum rupta concordia, fit ipsorum segregatio, et corpus ad statum materialem rediens outredini et corrptioni et finali incinerationi deputatur; et corpus quod nobiliori vita perficitur et nobilioribus dispositionibus decoratur, sicut humanum, velociori et ampliori putrdini apparatur.

45

Cause autem mortis, in homine sicut in exemplo manifesto, apparent, et per ipsum in aliis animalibus per perfectorum dispositiones in imperfectis discernuntur, et secundum analogiam in plantis; et quedam earum proprie, quedam autem communes onibus existunt.

46

EXPLICITUS LIBER PRIMUS

PrevBack to TopNext