sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante
faciem tuam qui praeparabit viam tuam
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas
eius
fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae
universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa
lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum
dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et
baptizatus est in Iordane ab Iohanne
et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum
tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te
conplacui
et statim Spiritus expellit eum in desertum
et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et
temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam
praedicans evangelium regni Dei
et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum
Dei paenitemini et credite evangelio
et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream
fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores
hominum
et protinus relictis retibus secuti sunt eum
et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem
fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi
cum mercennariis secuti sunt eum
et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus
synagogam docebat eos
et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi
potestatem habens et non sicut scribae
et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et
exclamavit
dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio
qui sis Sanctus Dei
et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna
exivit ab eo
et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes
quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat
et oboediunt ei
et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et
Andreae cum Iacobo et Iohanne
decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei
de illa
et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo
dimisit eam febris et ministrabat eis
vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes
male habentes et daemonia habentes
et erat omnis civitas congregata ad ianuam
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia
multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum
ibique orabat
et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi
praedicem ad hoc enim veni
et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et
daemonia eiciens
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si
vis potes me mundare
Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait
illi volo mundare
et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
et comminatus ei statim eiecit illum
et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi
sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut
iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et
conveniebant ad eum undique
Caput 2
et iterum intravit Capharnaum post dies
et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non
caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor
portabatur
et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum
ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili
dimittuntur tibi peccata
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in
cordibus suis
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata
nisi solus Deus
quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se
dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an
dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra
dimittendi peccata ait paralytico
tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus
ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et
docebat eos
et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et
ait illi sequere me et surgens secutus est eum
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et
peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et
sequebantur eum
et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum
peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus
manducat et bibit magister vester
hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed
qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt
et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non
ieiunant
et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu
sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt
ieiunare
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc
ieiunabunt in illa die
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin
aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin
disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres
novos mitti debet
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et
discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non
licet
et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum
et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit
eis qui cum eo erant
et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo
propter sabbatum
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
Caput 3
et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum
aridam
et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
et ait homini habenti manum aridam surge in medium
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam
facere an perdere at illi tacebant
et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis
eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant
adversus eum quomodo eum perderent
et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a
Galilaea et Iudaea secuta est eum
et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa
Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter
turbam ne conprimerent eum
multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent
quotquot habebant plagas
et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et
clamabant dicentes
tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent
illum
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et
venerunt ad eum
et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos
praedicare
et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi
daemonia
et inposuit Simoni nomen Petrus
et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis
nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et
Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent
neque panem manducare
et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam
in furorem versus est
et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam
Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest
Satanas Satanan eicere
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus
illa stare
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non
potest stare sed finem habet
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius
fortem alliget et tunc domum eius diripiet
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata
et blasphemiae quibus blasphemaverint
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet
remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
quoniam dicebant spiritum inmundum habet
et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad
eum vocantes eum
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et
fratres tui foris quaerunt te
et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce
mater mea et fratres mei
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et
mater est
Caput 4
et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba
multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram
erat
et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina
sua
audite ecce exiit seminans ad seminandum
et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et
comederunt illud
aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et
statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet
radicem exaruit
et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt
illud et fructum non dedit
et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et
crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
et dicebat qui habet aures audiendi audiat
et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant
cum duodecim parabolas
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem
qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non
intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas
cognoscetis
qui seminat verbum seminat
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum
audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum
audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta
tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum
audiunt
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua
concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt
verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut
sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec
factum est occultum sed ut in palam veniat
si quis habet aures audiendi audiat
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi
fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet
auferetur ab illo
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat
sementem in terram
et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et
increscat dum nescit ille
ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde
plenum frumentum in spica
et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest
messis
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae
conparabimus illud
sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus
est omnibus seminibus quae sunt in terra
et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus
et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant
audire
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis
suis disserebat omnia
et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus
contra
et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae
naves erant cum illo
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem
ita ut impleretur navis
et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et
dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce
et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt
magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare
oboediunt ei
Caput 5
et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in
spiritu inmundo
qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam
eum poterat ligare
quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et
conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans
et concidens se lapidibus
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi
adiuro te per Deum ne me torqueas
dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen
mihi est quia multi sumus
et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in
eos introeamus
et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi
introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et
suffocati sunt in mare
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et
in agros et egressi sunt videre quid esset facti
et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur
sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui
daemonium habuerat et de porcis
et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio
vexatus fuerat ut esset cum illo
et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et
adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset
Iesus et omnes mirabantur
et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit
turba multa ad illum et erat circa mare
et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum
procidit ad pedes eius
et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis
est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant
illum
et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat
omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum
eius
dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore
quod sanata esset a plaga
et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat
de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et
dicis quis me tetigit
et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se
venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace
et esto sana a plaga tua
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia
tua mortua est quid ultra vexas magistrum
Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli
timere tantummodo crede
et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et
Iohannem fratrem Iacobi
et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes
et heiulantes multum
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est
mortua sed dormit
et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et
matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est
interpretatum puella tibi dico surge
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum
duodecim et obstipuerunt stupore maximo
et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari
illi manducare
Caput 6
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
discipuli sui
et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes
admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae
data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et
Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in
patria sua et in cognatione sua et in domo sua
et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos
inpositis manibus curavit
et mirabatur propter incredulitatem eorum
et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim
et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non
peram non panem neque in zona aes
sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete
donec exeatis inde
et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde
excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et
sanabant
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et
dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in
illo
alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta
est quasi unus ex prophetis
quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis
resurrexit
ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in
carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem
fratris tui
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec
poterat
Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et
sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit
principibus et tribunis et primis Galilaeae
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et
placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo
tibi
et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium
regni mei
quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput
Iohannis Baptistae
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit
dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul
recumbentes noluit eam contristare
sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et
decollavit eum in carcere
et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella
dedit matri suae
quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et
posuerunt illud in monumento
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae
egerant et docuerant
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite
pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium
habebant
et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de
omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos
quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes
desertus est locus hic et iam hora praeterivit
dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi
cibos quos manducent
et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei
euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum
cognovissent dicunt quinque et duos pisces
et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum
contubernia super viride faenum
et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum
benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces
divisit omnibus
et manducaverunt omnes et saturati sunt
et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et
de piscibus
erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent
eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
et cum dimisisset eos abiit in montem orare
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in
terra
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus
contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et
volebat praeterire eos
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt
fantasma esse et exclamaverunt
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est
cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis
intra se stupebant
non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum
obcaecatum
et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et
adplicuerunt
cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis
eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in
plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent
et quotquot tangebant eum salvi fiebant
Caput 7
et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab
Hierosolymis
et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id
est non lotis manducare panes vituperaverunt
Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non
manducant tenentes traditionem seniorum
et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae
tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et
lectorum
et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non
ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis
hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a
me
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum
baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut
traditionem vestram servetis
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui
maledixerit patri aut matri morte moriatur
vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod
est donum quodcumque ex me tibi profuerit
et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut
matri
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis
et similia huiusmodi multa facitis
et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et
intellegite
nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum
coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
si quis habet aures audiendi audiat
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli
eius parabolam
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia
omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit
purgans omnes escas
dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant
hominem
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt
adulteria fornicationes homicidia
omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus
domum neminem voluit scire et non potuit latere
mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum
inmundum intravit et procidit ad pedes eius
erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum
ut daemonium eiceret de filia eius
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum
sumere panem filiorum et mittere canibus
at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub
mensa comedunt de micis puerorum
et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia
tua
et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum
et daemonium exisse
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare
Galilaeae inter medios fines Decapoleos
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat
illi manum
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in
auriculas et expuens tetigit linguam eius
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est
adaperire
et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum
linguae eius et loquebatur recte
et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat
tanto magis plus praedicabant
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos
facit audire et mutos loqui
Caput 8
in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod
manducarent convocatis discipulis ait illis
misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent
quod manducent
et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam
enim ex eis de longe venerunt
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine
et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem
panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt
turbae
et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit
adponi
et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat
de fragmentis septem sportas
erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit
eos
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes
Dalmanutha
et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes
ab illo signum de caelo temptantes eum
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum
amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant
secum in navi
et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum
et fermento Herodis
et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non
habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec
recordamini
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos
fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
quando et septem panes in quattuor milia quot sportas
fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut
illum tangeret
et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in
oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre
et restitutus est ita ut videret clare omnia
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in
vicum introieris nemini dixeris
et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae
Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse
homines
qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam
alii vero quasi unum de prophetis
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus
ait ei tu es Christus
et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati
et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres
dies resurgere
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit
increpare eum
qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro
dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult
post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem
perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et
detrimentum faciat animae suae
aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista
adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris
sui cum angelis sanctis
et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic
stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
Caput 9
et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et
ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix
qualia fullo super terram non potest candida facere
et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et
faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic
est Filius meus carissimus audite illum
et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum
tantum secum
et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae
vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a
mortuis resurrexerit
et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et
scribae quia Heliam oporteat venire primum
qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet
omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque
voluerunt sicut scriptum est de eo
et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et
scribas conquirentes cum illis
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et
adcurrentes salutabant eum
et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad
te habentem spiritum mutum
qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet
dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos
ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus
conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei
accidit at ille ait ab infantia
et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet
sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia
credenti
et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo
adiuva incredulitatem meam
et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui
inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne
introeas in eum
et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est
sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant
eum quare nos non potuimus eicere eum
et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione
et ieiunio
et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat
quemquam scire
docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius
hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid
in via tractabatis
at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis
esset illorum maior
et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus
esse erit omnium novissimus et omnium minister
et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum
conplexus esset ait illis
quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me
recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in
nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat
virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
qui enim non est adversum vos pro vobis est
quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo
quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in
me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare
mitteretur
et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi
debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem
inextinguibilem
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi
claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis
inextinguibilis
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi
luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis
habete in vobis sal et pacem habete inter vos
Caput 10
et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et
conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem
dimittere temptantes eum
at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et
dimittere
quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit
vobis praeceptum istud
ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad
uxorem suam
et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una
caro
quod ergo Deus iunxit homo non separet
et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt
eum
et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit
adulterium committit super eam
et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem
comminabantur offerentibus
quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite
parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus
non intrabit in illud
et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat
eos
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante
eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus
Deus
praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum
testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a
iuventute mea
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi
deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni
sequere me
qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens
possessiones multas
et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui
pecunias habent in regnum Dei introibunt
discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus
respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei
introire
facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem
intrare in regnum Dei
qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest
salvus fieri
et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non
apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti
sumus te
respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit
domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et
propter evangelium
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et
fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro
vitam aeternam
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat
illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis
dicere quae essent ei ventura
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum
gentibus
et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et
interficient eum et tertia die resurget
et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei
dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad
sinistram tuam sedeamus in gloria tua
Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere
calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem
quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum
dare sed quibus paratum est
et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur
principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior
erit vester minister
et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium
servus
nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut
ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et
discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam
mendicans
qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et
dicere Fili David Iesu miserere mei
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis
clamabat Fili David miserere mei
et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes
ei animaequior esto surge vocat te
qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus
autem dixit ei rabboni ut videam
Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et
confestim vidit et sequebatur eum in via
Caput 11
et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem
Olivarum mittit duos ex discipulis suis
et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim
introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite
illum et adducite
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino
necessarius est et continuo illum dimittet huc
et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio
et solvunt eum
et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis
solventes pullum
qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt
eis
et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et
sedit super eo
multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes
caedebant de arboribus et sternebant in via
et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna
benedictus qui venit in nomine Domini
benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in
excelsis
et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus
cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
et alia die cum exirent a Bethania esuriit
cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid
forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat
tempus ficorum
et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam
fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere
vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas
evertit
et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus
orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo
eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina
eius
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a
radicibus
et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti
aruit
et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere
in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat
fiet ei
propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite
quia accipietis et veniet vobis
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus
aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est
dimittet vobis peccata vestra
et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo
accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit
hanc potestatem ut ista facias
Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum
verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete
mihi
at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet
quare ergo non credidistis ei
sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant
Iohannem quia vere propheta esset
et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis
neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
Caput 12
et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et
circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et
peregre profectus est
et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet
de fructu vineae
qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
et iterum misit ad illos alium servum et illum capite
vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam
caedentes alios vero occidentes
adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos
novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus
eum et nostra erit hereditas
et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit
vineam aliis
nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt
aedificantes hic factus est in caput anguli
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim
quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum
caperent in verbo
qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non
curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet
dari tributum Caesari an non dabimus
qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte
mihi denarium ut videam
at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et
inscriptio dicunt illi Caesaris
respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt
Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse
et interrogabant eum dicentes
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit
et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et
resuscitet semen fratri suo
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus
est non relicto semine
et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit
semen et tertius similiter
et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen
novissima omnium defuncta est et mulier
in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor
septem enim habuerunt eam uxorem
et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes
scripturas neque virtutem Dei
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur
sed sunt sicut angeli in caelis
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi
super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et
Deus Iacob
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et
videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium
mandatum
Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi
Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima
tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te
ipsum maius horum aliud mandatum non est
et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus
est et non est alius praeter eum
et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota
anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus
holocaustomatibus et sacrificiis
Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non
es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt
scribae Christum Filium esse David
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino
meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et
multa turba eum libenter audivit
et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in
stolis ambulare et salutari in foro
et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus
in cenis
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii
accipient prolixius iudicium
et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba
iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est
quadrans
et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam
vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de
penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum
Caput 13
et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis
magister aspice quales lapides et quales structurae
et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas
aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant
eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia
incipient consummari
et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos
seducat
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos
seducent
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis
oportet enim fieri sed nondum finis
exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt
terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in
synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium
illis
et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid
loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos
loquentes sed Spiritus Sanctus
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et
consurgent filii in parentes et morte adficient eos
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit
in finem hic salvus erit
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non
debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut
tollat quid de domo sua
et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum
suum
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
orate vero ut hieme non fiant
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab
initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro
sed propter electos quos elegit breviavit dies
et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic
ne credideritis
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa
et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
sed in illis diebus post tribulationem illam sol
contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in
caelis movebuntur
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum
virtute multa et gloria
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a
quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit
et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit
in ostiis
amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia
ista fiant
caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo
neque Filius nisi Pater
videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit
servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an
media nocte an galli cantu an mane
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
Caput 14
erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi
sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret
populi
et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet
venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro
effudit super caput eius
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes
ut quid perditio ista unguenti facta est
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis
et dari pauperibus et fremebant in eam
Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus
operata est in me
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis
illis benefacere me autem non semper habetis
quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in
sepulturam
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in
universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes
ut proderet eum illis
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos
et quaerebat quomodo illum oportune traderet
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei
discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem
et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit
ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic
parate nobis
et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et
invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
vespere autem facto venit cum duodecim
et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico
vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid
ego
qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in
catino
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae
autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo
ille
et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit
et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo
omnes
et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro
multis effunditur
amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in
diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia
scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non
ego
et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac
priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori
tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis
suis sedete hic donec orem
et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere
et taedere
et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete
hic et vigilate
et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut
si fieri posset transiret ab eo hora
et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem
hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis
non potuisti una hora vigilare
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus
quidem promptus caro vero infirma
et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi
illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite
sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
surgite eamus ecce qui me tradit prope est
et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et
cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a
senioribus
dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque
osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus
est eum
at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit
servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum
gladiis et lignis conprehendere me
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed
ut adimpleantur scripturae
tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super
nudo et tenuerunt eum
at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes
sacerdotes et scribae et seniores
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium
summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum
Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et
convenientia testimonia non erant
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum
dicentes
quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc
manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
et non erat conveniens testimonium illorum
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum
dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos
interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a
dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc
desideramus testes
audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes
condemnaverunt eum esse reum mortis
et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et
colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis
summi sacerdotis
et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et
tu cum Iesu Nazareno eras
at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et
exiit foras ante atrium et gallus cantavit
rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere
circumstantibus quia hic ex illis est
at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant
dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem
istum quem dicitis
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi
quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
Caput 15
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum
senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt
Pilato
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille
respondens ait illi tu dicis
et accusabant eum summi sacerdotes in multis
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes
quicquam vide in quantis te accusant
Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis
quemcumque petissent
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus
qui in seditione fecerant homicidium
et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat
illis
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem
Iudaeorum
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi
sacerdotes
pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban
dimitteret eis
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis
faciam regi Iudaeorum
at illi iterum clamaverunt crucifige eum
Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis
clamabant crucifige eum
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban
et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et
convocant totam cohortem
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam
coronam
et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et
ponentes genua adorabant eum
et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt
eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum
venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum
Calvariae locus
et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes
sortem super eis quis quid tolleret
erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a
sinistris eius
et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus
est
et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et
dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
salvum fac temet ipsum descendens de cruce
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum
scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et
credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque
in horam nonam
et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi
lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam
vocat
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque
calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
Iesus autem emissa voce magna exspiravit
et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans
exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et
Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et
aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante
sabbatum
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat
expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione
interrogavit eum si iam mortuus esset
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone
et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium
monumenti
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi
poneretur
Caput 16
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et
Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam
sole
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio
monumenti
et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus
valde
et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris
coopertum stola candida et obstipuerunt
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum
crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in
Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor
et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae
de qua eiecerat septem daemonia
illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et
flentibus
et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non
crediderunt
post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia
effigie euntibus in villam
et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit
incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non
crediderant
et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium
omni creaturae
qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non
crediderit condemnabitur
signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo
daemonia eicient linguis loquentur novis
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos
nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in
caelum et sedit a dextris Dei
illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et
sermonem confirmante sequentibus signis