1parabolae Salomonis filii David regis Israhel
2ad sciendam sapientiam et disciplinam
3ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
4ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
5audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
6animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
7timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
8audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
9ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
10fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
11si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
12degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
13omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
14sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
15fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
16pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
17frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
18ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
19sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
20sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
21in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
22usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
23convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
24quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
25despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
26ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
27cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
28tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
29eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
30nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
31comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
32aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
33qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
34fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
35ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
36si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
37si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
38tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
39quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
40custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
41servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
42tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
43si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
44consilium custodiet te prudentia servabit te
45ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
46qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
47qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
48quorum viae perversae et infames gressus eorum
49ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
50et relinquit ducem pubertatis suae
51et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
52omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
53ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
54qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
55impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
56fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
57longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
58misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
59et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
60habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
61in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
62ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
63sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
64honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
65et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
66disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
67quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
68beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
69melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
70pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
71longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
72viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
73lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
74Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
75sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
76fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
77et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
78tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
79si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
80ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
81Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
82noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
83ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
84ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
85ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
86ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
87quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
88egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
89inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
90gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
91audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
92donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
93nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
94et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
95posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
96ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
97principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
98arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
99dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
100audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
101viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
102quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
103tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
104ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
105fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
106non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
107comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
108iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
109via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
110fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
111ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
112vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
113omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
114remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
115oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
116dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
117ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo
118fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
119ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
120favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
121novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
122pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
123per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
124nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
125longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
126ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
127ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
128et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
129cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
130nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
131paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
132bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
133deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
134habeto eas solus nec sint alieni participes tui
135sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
136cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
137quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
138respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
139iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
140ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur
141fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
142inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
143fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
144ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
145eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
146vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
147quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
148parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
149usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
150paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
151et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
152homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
153annuit oculis terit pede digito loquitur
154pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
155huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
156sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
157oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
158cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
159proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
160conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
161liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
162cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
163quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
164ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
165non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
166pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
167numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
168aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
169sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
170non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
171deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
172qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
173turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
174quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
175nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
176fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi
177serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui
178liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui
179dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
180ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit
181de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
182et video parvulos considero vecordem iuvenem
183qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur
184in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine
185et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga
186quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis
187nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
188adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens
189victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
190idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi
191intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto
192aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
193veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus
194non est enim vir in domo sua abiit via longissima
195sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam
196inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum
197statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
198donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
199nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
200ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius
201multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea
202viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis
203numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
204in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans
205iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
206o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
207intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
208audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent
209veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium
210iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum
211recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
212accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite
213melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari
214ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus
215timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor
216meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo
217per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
218per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
219ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me
220mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
221melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo
222in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
223ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
224Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio
225ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
226necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant
227necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar
228adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
229quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos
230quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
231quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
232cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
233ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum
234nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
235audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam
236beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei
237qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
238qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem
239sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
240immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
241misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
242si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
243venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
244relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
245qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
246noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
247da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
248principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
249per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
250si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
251mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
252sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
253ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
254quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
255aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
256et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
257parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
258non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
259non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
260egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
261qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
262benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
263memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
264sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
265qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
266qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
267vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
268odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
269in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
270sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
271substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
272opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
273via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
274abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
275in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
276argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
277labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
278benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
279quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
280quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
281quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
282sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
283timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
284expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
285fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
286iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
287os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
288labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
289statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
290ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
291simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
292non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
293iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
294iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
295mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
296iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
297simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
298in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
299benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
300qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
301qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
302ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
303adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
304mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
305benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
306impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
307clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
308abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
309manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
310circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
311desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
312alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
313anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
314qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
315bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
316qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
317qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
318fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
319si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
320qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
321qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
322non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
323mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
324cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
325verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
326verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
327doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
328melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
329novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
330qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
331desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
332propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
333de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
334via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
335fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
336qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
337est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
338labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
339dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
340non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
341abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
342homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
343manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
344maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
345qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
346non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
347in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
348filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
349de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
350qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
351vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
352verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
353iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
354est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
355redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
356lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
357inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
358substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
359spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
360qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
361lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
362doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
363astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
364nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
365egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
366desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
367qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
368peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
369bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
370multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
371qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
372iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
373sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
374ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
375in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
376ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
377testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
378quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
379vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
380sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
381stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
382cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
383domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
384est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
385risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
386viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
387innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
388sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
389inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
390possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
391iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
392etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
393qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
394errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
395in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
396corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
397liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
398in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
399timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
400in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
401qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
402vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
403qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
404in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
405in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
406iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
407acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
408responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
409lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam
410in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
411lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum
412stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet
413domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur
414labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit
415victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia
416abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo
417doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur
418infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum
419non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur
420cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus
421cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia
422omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium
423melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles
424melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio
425vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas
426iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo
427filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam
428stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
429dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur
430laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus
431semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo
432domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae
433abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus
434conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet
435mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis
436longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
437lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
438auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur
439qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis
440timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas
441hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
442omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
443revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
444universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
445abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
446misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
447cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
448melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
449cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
450divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
451pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
452abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
453voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
454indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
455in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
456posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
457semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
458contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
459melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
460eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
461qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
462fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
463cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
464favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
465est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
466anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
467vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
468homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
469vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
470qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
471corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
472melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
473sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
474melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
475servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
476sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
477malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
478qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
479corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
480non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
481gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
482qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
483plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
484semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
485expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
486qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
487qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
488et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
489quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
490omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
491homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
492qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
493qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
494natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
495animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
496munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
497in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
498ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
499non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
500qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
501stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
502occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
503non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
504impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
505aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
506accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
507labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
508os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
509verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
510qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
511turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
512substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
513antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
514qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
515spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
516cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
517donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
518iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
519contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
520frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
521de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
522mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
523qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
524cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
525vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
526melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
527ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
528stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
529divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
530testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
531multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
532fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
533qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
534testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
535non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
536doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
537sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
538dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
539domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
540pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
541qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
542feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
543erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
544qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
545audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
546multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
547homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
548timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
549abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
550pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
551qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
552non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
553testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
554parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
555luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
556sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
557honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
558propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
559sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
560multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
561iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
562rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
563quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
564pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
565ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
566aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
567noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
568malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
569est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
570tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
571suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
572cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
573ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
574qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
575hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
576ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
577abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
578a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
579ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
580dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
581lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
582misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
583exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
584livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
585sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
586omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
587facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
588exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
589cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
590qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
591rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
592perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
593melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
594anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
595multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
596excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
597qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
598munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
599gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
600vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
601qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
602pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
603melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
604thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
605qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
606civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
607qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
608superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
609desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
610tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
611hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
612testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
613vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
614non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
615equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet