Text List

III, D. 10, A. 2, Q. 1

III, D. 10, A. 2, Q. 1

Utrum filiatio adoptionis sit in Christo.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum filiatio adoptionis sit in Christo ; quod est quaerere, utrum Christus sit filius adoptivus.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Hilarius, De Trinitate : "Potestatis dignitas non amovetur, dum carnis humanitas adoptatur". Si ergo hoc dicit quantum ad assumtionem humanae naturae a Verbo, videtur quod in Christo humana natura sit adoptata.

Item, Spiritus caritatis est ille qui facit filios adoptionis, sicut patet ad Romanos 8, 15 : Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum; sed Christus habuit spiritum dilectionis secundum quod alii, quem et accepit per donum gratiae in quantum homo : ergo est filius adoptivtis.

Item, aut Christus est Filius Dei secundum quod homo aut non. Si non, et alii homines sunt filii Dei, ergo maioris dignitatis sunt alii homines quam ille qui est Deus : quod absurdum est. Si igitur est Filius Dei secundum quod homo, aut naturalis aut adoptivus ; sed non naturalis, quia tunc esset eiusdem naturae secundum quod homo : restat ergo quod sit filius doptivus.

Item, omnes sumus filii Dei per creationem ; sed hoc non impedit quin possimus esse filii per adoptionem mediante dono gratiae : ergo pari ratione, quamvis Christus sit Filius Dei per aeternam generationem, nihil impedit quin sit filius Dei adoptivus per susceptionem gratiae divinae in tempore. Si tu dicas quod hoc est propter culpam, per quam facti sumus filii irae, quae non fuit in Christo ; sed contra : angeli sunt filii per adoptionem gratiae, sicut scribitur Iob 38, 7 : "Cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei": ergo etc.

Sed contra : Ad Philippenses 2, 11 : "Dominus noster Iesus Christus in gloria" etc., ibi Glossa: "In quantum homo, assumsit nomen. Dei, non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis". Si tu dicas quod non negat Christum esse filium adoptivum, sed negat ipsum esse Deum adoptivum, cum sit Deus verus ; sed contra : sicut Christus. est Deus verus, ita est Filius Dei verus : ergo sicut veritas Deitatis non patitur ipsum dici Deum per adoptionem, sic veritas filiationis non admittit gratiam adoptionis.

Item, Ambrosius, tractans ilIud verbum ad Romanos 1, 4 : "Praedestinatus est" etc. : "Legi et relegi Scripturas ; Iesum Filium Dei nunquam adoptione inveni". Sed non debemus Christo attribuere quod non possumus per Scripturas authenticas aut rationes necessarias confirmare : ergo omnino est reiciendum Christum esse filium Dei adoptivum.

Item, Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus : "Natus est secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, secundum veritatem naturae ex homine hominis filius, ut non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate, filii nomen nascendo haberet". Si ergo tam Filius Dei quam Virginis non adoptione, non nuncupatione, sed natura, ergo neutrius est filius adoptivus.

Item, quicumque adoptatur, de non-filio fit filius : si enim esset filius, iam non adoptaretur in filium ; sed Christus ab aeterno fuit filius secundum divinam naturam ; statim cum fuit, filius fuit secundum humanam : ergo etc. Et quia multae ad hoc inducuntur auctoritates in littera, ista sufficiant.

Conclusio

Nullatenus admittitur, Christum esse filium Dei per adoptionem, sive proferatur simpliciter

Respondeo : Dicendum quod absque dubio haec non admittitur, scilicet Christum esse filium Dei per adoptionem, sive proferatur simpliciter sive cum determinatione, utpote si addatur : in quantum homo.

Ratio autem huius est, quia filiatio respicit personam, sicut dictum fuit supra ; sed adoptio in adoptato praesupponit extraneitatem et ponit gratificationem et ordinat ad possidendam hereditatem ; et ista sunt tria substantialia ipsi adoptioni. Ad hoc ergo quod aliquis sit filius per adoptionem necessario requiritur quod persona illa habeat ante adoptionem aliquo modo extraneitatem, quia non adoptantur filii proprii, sed alieni. Necesse est etiam quod recipiat donum gratiae, per quod ordinatur ad possidendum hereditatem. Quamvis autem in Christo competant duo ultima, scilicet gratiae susceptio et hereditatio secundum naturam assumtam, extraneitas tamen non competit. Ille namque extraneus est a filiatione qui est non-filius. Non-filius autem dupliciter potest dici : vel negative vel contrarie. Non-filius negative dicitur qui non habet filiationem Dei, sive habeat oppositam filiationem sive non. Non-filius contrarie sive privative dicitur ille qui est filius irae.

Ad rationes

Ad hoc ergo quod aliqua persona sit adoptabilis, necesse est quod secundum suam primam otiginem vel sit indifferens ad filiationem gratiae et irae vel habeat filiationem irae. Et quia persona Christi nullo istorum modorum etiam secundum naturam assumtam habuit extraneitatem, quia nec peccatum habuit nec habere potuit, omnes autem.aliae personae, habentes gratiam, habuerunt aliquam extraneitatem : hinc est quod de omnibus habentibus gratiam potest dici quod sint filii adoptivi, excepta sola persona Christi, ratione iam dicta. Concedendae sunt igitur rationes ad partem istam.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur de Hilario, quod in Christo humanitas adoptatur, dicendum quod humanitas dicitur adoptari non ratione illius singularis naturae, quae assumta fuit a Verbo in unitatem personae, sed ratione consimilium, quia per illam unionem adoptati sunt alii homines.

Ad illud quod obicitur, quod spiritus caritatis facit illos adoptivos, dicendum quod verum est in his quae habent extraneitatem aliquam ; et quia hanc non est reperire in Christo, ideo non tenet ratio ilht, quia procedit ab insufficienti.

Ad illud quod obicitur, utrum Christus sit filius Dei secundum quod homo, potest concedi quod sic. Et si quaeratur, utrum sit filius per gratiam vel per naturam, dicendum quod, secundum quod, homo, est filius per gratiam ; sed tunc non sequitur : ergo est filius adoptivus, quia hoc non est per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis, quae multo est excellentior nec habet repugnantiam ad filiationem naturalem, immo facit illam communicari ; nec importat aliquam imperfectionem nec amittitur nec consumitur sicut gratia adoptionis, prout explicatum fuit.

Ad illud quod obicitur, quod filii per creationem fiunt filii per adoptionem, dicendum quod non est simile, quia filii per creationem, quamvis non sint omnino extranei a Deo, tamen possunt esse extranei, si per culpam fiant filii diaboli ; nec per creationem sunt perfecti filii, quia non sunt similitudine gratiae insigniti. Non sic autem est de eo qui per generationem est filius ; ille enim non est extraneus nec potest fieri nec potest magis consignari ; et ideo non potest per adoptionem Filius Dei de novo fieri. Et ideo ratio illa non valet, quoniam non est simile hinc et inde.

PrevBack to TopNext