III, D. 10, A. 2, Q. 2
III, D. 10, A. 2, Q. 2
Utrum filiatio adoptionis conveniat nobis per Christum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Ioannis 1, 12 : "Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius". Constat quod illi in patrem ; sed constat quod Evangelista loquitur de Verbo incarnato : ergo videtur quod per ipsum nos simus filii Dei ; sed non alii filii quam adoptivi.
Item, ad. Galatas 4, 4 : "Misit Deus Filium suum factum ex muliere, ut adoptionem filiorum reciperemus". Ergo, si Filius ad hoc missus est in carnem, videtur quod per Christum simus filii adoptivi.
Item, "omne per accidens reducitur ad per se" ; sed filii per adoptionem sunt filii per accidens respectu filii naturalis, qui per se et proprie est filius : ergo, si solus Christus est filius naturalis, videtur quod nullus adoptetur in filium nisi per ipsum.
Item, per ipsum sumus filii Dei effecti per quem sumus Deo reconciliati ; sed Deo reconciliati sumus per Christum, sicut dicitur II ad Corinthios 5, 18 : "Deus nos sibi reconciliavit per Christum": ergo videtur quod adoptati sumus per ipsum.
Sed contra : Ad Romanos 8, 15 : "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum". Ergo videtur quod nostrae filiationis adoptio proptie attribuenda sit Spiritui Sancto, non Christo.
Item, Ioannis tertio: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto" etc. ; et iterum : "Sic est omnis, qui natus est ex spiritu" ; sed cui attribuitur nativitas, eidem attribuenda est filiatio : si ergo per Spiritum Sanctum renascimur spiritualiter, videtur quod per ipsum proprie, non per Christum adoptemur in filios. Quodsi tu dicas hoc competere utrique, arguitur saltem quod per appropriationem non competat Christo, sed Spiritui Sancto ; praedictae autem rationes videbantur ostendere oppositum.
Item, ante Christi incarnationem Deus habuit homines filios, sicut ipse dicit de Salomone : Ero illi in patrem ; sed constat quod nondum Filius Dei in carnem advenerat : ergo, si Christus Filium Dei nominat incarnatum, videtur quod non simus filii Dei per Christum.
Item, quantumcumque sit Filius incarnatus, nullus tamen est Dei filius adoptivus, nisi qui suscipit donum gratiae gratum facientis, qua suscepta, etiam ante incarnationem est filius. Ergo, posita vel remota incarnatione Filii Dei, salva manet ratio adoptionis. Videtur igitur quod nostrae adoptionis filiatio non fuerit facta per Christum. Iuxta hoc quaeritur, per quod donum gratiae efficiamur filii adoptivi. Videtur enim quod per caritatem sicut dicit Augustinus: Sola caritas est quae discernit inter filios regni et perditionis. Videtur etiam quod per fidem, sicut Ioannis 1, 12 dicitur : "Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius". Videtur nihilominus quod per timorem, super ipsum illud ad Romanos 8, 15 : "Non accepistis iterum spiritum servitutis" etc., Glossa : "Timor castus, qui est bonus et perficiens, generat nos filios". Videtur etiam quod per gratiam baptismalem, per auctoritatem Domini, Ioannis 3, 5 : "Nisi quis Christo renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto" ; sed hoc est per baptismum. Quaeritur ergo : cui istarum gratiarum sive donorum attribuitur proprie filiatio adoptionis ? Et si omnibus quodam modo, quaeritur, cui magis proprie ?
Conclusio
Verum est per omnem modum, quod sumus filii adoptivi per Christum
Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur, utrum simus filii adoptionis per Christum, hoc potest dupliciter intelligi, quia praepositio illa per potest importare causam per appropriationem non competat effectivam vel meritoriam sive dispositivam. Et si causam meritoriam vel dispositivam importat ; absque dubio verum est quod simus filii adoptionis per Christum. Ipse enim nobis meruit gratiam, per quam sumus filii adoptivi, in quantum est caput Ecclesiae : Et hoc non solum respicit divinam naturam, sed etiam naturam assumtam. Si vero importet causam effectivam, sic adhuc verum est ; Pater enim nos adoptavit per Filium et Spiritum Sanctum. Et si per appropriationem loquamur, per Filium adoptavit quoad inchoationem, per Spiritum Sanctum quoad consummationem. Ad nostram enim adoptionem duo concurrunt, scilicet redemptio, quae facta est per Filii missionem, et gratificatio, quae facta est per missionem Spiritus Sancti. Et hoc est quod dicitur, in libro De anima et spiritu, capitulo 6 : A Patre per Filium et Spiritum Sanctum ad nos divina descendunt. Pater siquidem tradidit Filium, quo redimeret nos ; misit Spiritum Sanctum, qui servos adoptaret in filios ; Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum Sanctum in privilegium adoptionis.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de Spiritu Sancto, dicendum quod filiatio adoptionis convenit Spiritui Sancto et appropriari potest ratione gratificationis ; sed per hoc non excluditur quin conveniat Filio. Si enim per proprietatem loquamur, "indivisa sunt opera Trinitatis" ; si vero per appropriationem, nihil impedit quin aliquid diversis de causis possit pluribus personis appropriari. Et per hoc patet sequens obiectum.
Ad illud quod obicitur, quod filii adoptivi fuerunt ante adventum Christi, dicendum quod, etsi fuerunt ante adventum Christi secundum rem, non tamen ante fidem venturi fuerunt filii adoptivi, quia, sicut dicit Augustinus, nullus salvari potuit sine fide Mediatoris. Praeterea, ante Christi adventum non fuit plena ratio filiationis, quia nullus hereditatem poterat assequi, quantumcumque iustus esset. Et si tu obicias de angelis, quod sunt filii, dicendum quod, etsi non sint filii mediantibus meritis Christi.hominis, sunt tamen per effectum et conformitatem filii Dei. Oportet enim, sicut dicit Augustinus, nos in filios adoptari per eum qui est Filius per naturam.
Ad illud quod obicitur, quod, incarnatione posita, non ponitur filiatio nec remota removetur, dicendum quod hoc non arguit nostrae adoptionis Christum non esse causam, sed ostendit incarnationem non esse totam causam, quia completur filiatio in missione Spiritus Sancti.
Ad illud vero quod ultimo quaeritur, per quod donum gratiae fiamus filii adoptivi, dicendum quod filii Dei sumus in quantum sumus conformes imagini Filii naturalis, secundum illud ad Romanos 8, 29 : "Quos praedestinavit conformes fieri imagini Filii eius". Hoc autem est dupliciter : aut per remotionem a. malo, et hoc est per gratiam baptismalem, quae, in quantum est sacramentalis, medela est contra malum ; aut per ordinationem ad bonum, et hoc potest esse dupliciter : aut ex parte intellectus, et sic fides ; aut ex parte affectus, et sic caritas. Si autem dicatur timor vel humilitas facere filios, hoc est dispositive.