III, D. 11, A. 1, Q. 3
III, D. 11, A. 1, Q. 3
Utrum in praedestinatione Christi respectu nostrae sit vera causalitatis ratio.
Rationes principales
Et quod sic videtur. Ad Ephesios 1, 5 : "Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum" ; sed non nisi per Christum praedestinatum : ergo etc.
Item, Gregorius dicit quod praedestinatio iuvatur orationibus Sanctorum. Ergo, si improportionabiliter plus efficaciae habent circa nos merita Christi quam aliquorum Sanctorum, restat quod non solum per Christi praedestinationem nostra praedestinatio iuvatur, verum etiam causatur ; nam ipsum invare quodam modo causare est.
Item, sicut se habet Christi resurrectio ad nostram resurrectionem, sic se habet praedestinatio ad praedestinationern ; sed resurrectio Christi est causa nostrae, sicut dicitur in Glossa, I ad Corinthios 15, 12 : ergo et praedestinatio Christi causa est praedestinationis nostrae.
Item, per eum sumus praedestinati, per quem sumus salvati ; sed salvati sumus per Christum, ad Titum. 3, 5 : "Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos per Iesum Christum" ; et ad Ephesios 4, 10 dicitur quod "ascendit, ut adimpleret omnia". Restat igitur quod per Christum sumus praedestinati ; sed Christus non esset nisi eius praedestinatio praecessisset : ergo praedestinatio Christi est causa nostrae.
Sed contra :Nullum aeternum habet causam ; praedestinatio cuiuslibet hominis est aeterna : ergo a nullo est causata : ergo praedestinatio Christi non potest esse causa nostrae praedestinationis. Si tu dicas, quod hoc est ratione connotati temporalis ; sed contra : nihil posterius est causa prioris ; sed effectus praedestinationis Christi est posterior effectu praedestinationis Patrum : ergo etc.
Item, Christo non convenit praedestinari nisi secundum humanam naturam ; sed secundum humanam naturam non habet super nos causalitatem : ergo praedestinatio Christi non potest esse causa nostrae praedestinationis.
Item, si praedestinatio Christi est causa nostrae, aut ratione principalis significati aut ratione connotati. Ratione principalis significati non, hoc constat : ergo ratione connotati. Sed contra : gratia et gloria a solo Deo est tamquam a causa : non ergo a praedestinatione Christi.
Item, contingens non est causa necessarii ; sed ante adventum Christi necessarium. fuit aliquos praedestinatos fuisse, illos videlicet qui mortui fuerunt cum gratia ; Christum autem possibile fuit non incarnari vel nasci, et ita nec esse praedestinatum : ergo praedestinatio eius non potuit esse causa aliarum.
Conclusio
Respondeo : Dicendum quod, si loquamur de praedestinatione Christi et nostra ratione principalis significati, neutra neutrius est causa, cum utraque sit aeterna, omnesque sint unum in substantia. Si autem loquamur ratione connotati, tunc distinguendum quod est causa in genere efficientis, quae proprie dicitur causa, de qua nunc loquimur ; et haec est in triplici differentia, scilicet effectiva, dispositiva et excitativa. Omne enim quod efficit vel disponit vel excitat disponentem vel efficientem aliquo modo potest dici efficere et causare.
Si ergo loquamur de causa effectiva proprie, sic praedestinatio Christi ratione connotati non potest esse causa nostrae, quoniam effectus praedestinationis a solo Deo est tamquam a principio effectivo ; gratiam enim et gloriam dabit Dominus. Si vero loquamur secundum alios duos modos scilicet de causa dispositiva per rationem meriti et excitativa secundum efficaciam exempli, praedestinatio Christi quantum ad connotatum est causa nostrae. Christus enim per suam gratiam meruit nobis gratiam et gloriam ; Christus etiam per suae gratiae et gloriae eminentiam manifestam excitavit nos ad currendum ad patriam supernam, ad quam praeordinati sumus secundum electionem aeternam. Et hac via procedunt rationes quae ostendunt praedestinationem Christi nostrae praedestinationis esse causam ; et ideo concedendae sunt.
Ad rationes
Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod praedestinatio nostra est aeterna etc., dicendum quod verum est ratione principalis significati, non tamen ratione connotati. Et si obiciat, quod effectus praedestinationis aliquorum praecedat praedestinationem Christi, respondendum est, sicut in praecedenti problemate, quod, etsi praecedat quantum ad effectum gratiae, non tamen quantum ad effectum gloriae. Rursus, quamvis praecedat re, non. tamen merito et credulitate. Meritum enim Christi non tantum ad praesentes vel futuros, sed etiam ratione fidei se extendit ad praeteritos ; quod melius infra manifestabitur suo loco.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod Christus secundum humanam naturam non est causa gratiae vel gloriae, dicendum quod, etsi non est causa effectiva, est tamen dispositiva et excitativa ; et hoc modo dictum est praedestinationem Christi nostrae praedestinationis esse causam. Et per hoc patet sequens quod obicitur, quod gratia et gloria a Deo est tamquam a causa. Verum est, si dicatur de effectiva ; aliis autem modis non habet veritatem.
Ad illud quod obicitur, quod contingens non est causa necessasarii, dicendum quod verum est, si intelligatur de causa efficiente et conservante, non tamen oportet esse verum de causa excitante. Potest tamen et aliter dici quod est necessarium dupliciter : uno modo quod est necessarium per se et simpliciter ; alio modo quod est necessarium propter hoc quod transit in praeteritum, sicut me scripsisse hodie ; et illud de sui natura est contingens, et propter hoc nihil impedit ipsum habere causam contingentem. Potest etiam distingui in contingente quod quoddam est contingens quod pendet a vertibilitate voluntatis humanae et causae creatae ; quoddam propter libertatem et indifferentiam divinae voluntatis, quae potest facere et non facere. Et quamvis primum contingens non possit esse causa necessarii, nihil tamen impedit de secundo. Medius autem modus dicendi videtur rationabilior. Et si tu obicias, quod. illud non solvit, quia, posito quod Christus non esset incarnatus, adhuc alius modus erat Deo possibilis, per quem genus humanum esset liberatum : ergo, remota praedestinatione Christi, adhuc salva esset praedestinatio nostra : ergo non est causa, dicendum quod hoc non cogit quod non sit causa, sed quod non sit causa tota et per omnem modum causandi, est tamen per aliquem modum ; sicut Deus facit per aliquem hominem aliquod bonum, et, si ille homo non esset., nihilominus faceret ; et tamen non sequitur propter hoc quod ille non sit causa. Non enim valet hic modus arguendi in voluntariis. Et haec sufficiant de praedestinatione Christi a parte rei. Supra enim, distinctione septima, quaesitum fuit de ipsa a parte sermonis.