Text List

III, D. 11, A. 1, Q. 2

III, D. 11, A. 1, Q. 2

Utrum praedestinatio Christi respectu nostrae praedestinationis sit forma exemplaris.

Secundo quaeritur, utrum praedestinatio Christi respectu nostrae praedestinationis sit forma exemplaris.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Ad Romanos 8, 29 : "Quos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui" ; sed illud cui debet res conformari et configurari est exemplar eius : ergo, si praedestinati sumus ut conformemur Christo, videtur quod eius praedestinatio sit nostrae praedestinationis exemplaris ratio.

Item, Augustinus, De praedestinatione sanctorum : Praeclarissimum lumen nostrae praedestinationis est Iesus Christus. Sed lumen habet rationem distinguendi et notificandi : si ergo hoc competit formae exemplari, videtur quod praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationis exemplar et ratio agnoscendi.

Item, vita Christi et modus vivendi fuit norma et exemplar sancte vivendi ipsis membris Christi ; sed sicut se habet conversatio ad conversationem, ita se habet praedestinatio ad praedestinationem : ergo, si vita sua fuit regula et exemplar nostrae, pari ratione praedestinatio sua praedestinationis nostrae.

Item, Christi generatio fuit ratio exemplaris om nis emanationis, quia in Verbo, quod Deus genuit, omnia disposuit. Ergo pari ratione eius praedestinatio fuit ratio exemplaris omnis praedestinationis.

Sed contra : Super illud Iob 38, 33 : "Numquid nosti ordinem caeli" ? etc., Glossa : "Noscere ordinem caeli est supernarum dispositionum occultas dispositiones videre": Ergo in praedestinationibus et dispositionibus est ordo et distinctio : ergo unusquisque praedestinatus habet suam propriam praedestinationem, distinctam a praedestinatione Christi : et si alia ratione praedestinatus est Christus et alia alii, ergo non est exemplar praedestinationis aliorum.

Item, ipsa praedestinatio nihil aliud est quam praevisio sive dispositio pertinens ad exemplar. Si ergo exemplaris non est exemplar, ergo praedestinationis nihil est exemplar : ergo praedestinationis nostrae non est exemplar praedestinatio Christi.

Item, quae sunt simul, unum non est ratio exemplandi reliquum ; sed omnes praedestinationes simul et ab aeterno fuerunt in mente divina : ergo praedestinatio Christi nullatenus potuit esse exemplaris forma.

Item, si praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis, aut ergo ratione principalis significati aut ratione connotati. Si ratione principalis significati, cum illud sit Deus sive divina essentia, divina essentia erit exemplata, et idem erit exemplar sui ipsius. Si ratione connotati ; contra : exemplat praecedit exemplatum, non sequitur ; sed multi habuerunt gratiam finalem, quae est effectus praedestinationis, antequam Christus susciperet gratiam : ergo non videtur quod praedestinatio Christi cuiuslibet alterius praedestinationis fuerit exemplaris forma.

Conclusio

Praedestinatio Christi quoad connotatum et exemplar, exterius potest dici exemplar nostrae praedestinationis, non respectu summi artificis, sed respectu nostri

Respondeo : Dicendum quod est loqui de praedestinatione Christi et nostra dupliciter : aut quantum ad principale significatum aut quantum ad connotatum. Si loquamur quantum ad principale significatum, quod quidem est divina essentia, sic nulla praedestinatio exemplar habet ab alia, cum omnes unum sint, scilicet divina essentia. Si autem loquamur quantum ad connotatum, quod quidem est gratia et gloria, tunc distinguendum est quod duplex est exemplar : quoddam interius in mente artificis, sicut ratio, secundum quam artifex producit sua opera ; quoddam exterius, ad quod aspiciens ille qui ignorat artem aliquo modo regulatur, sicut isti artifices mechanici aliquas formas exterius habent secundum quas dirigunt opera sua, sicut patet in his qui faciunt calceamenta.

Si ergo primo modo loquamur de praedestinatione Christi ratione connotati, adhuc praedestinatio Christi non est nostrae praedestinationis exemplar. Deus enim non praedestinavit nos, aspiciens ad aliquod aliud a se, sed unumquodque praevidit in se et disposuit secundum rationem propriam. Si vero loquamur de exemplari secundo modo, sic praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis, exemplar, inquam, directivum, non respectu summi artificis, sed respectu nostri, tam in credendis quam in exspectandis quam etiam in operandis. Tunc enim est in nobis recte gratia Dei quando Christo efficimur conformes ; et talia etiam per gratiam futura sunt corpora nostra quale Christus sua resurrectione monstravit, secundum quod Sancti dicunt ; et nos ipsi, si volumus ad ultimum praedestinationis terminum pervenire, necesse habemus in auctorem fidei et consummatorem aspicere, qui exemplum dedit, ut quemadmodum ipse fecit, et nos faciamus. Quemadmodum enim Petrus dicit, 1, 2, 21, Christus passus est pro nobis, vobis, relinquens exemplum. Et pro tanto dicit Augustinus quod ipse est praeclarissimum lumen nostrae praedestinationis, quasi Deus ad unumquemque nostrum dicat : Aspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est, hoc est in Christo, cuius omnia illa Veteris Testamenti apparamenta fuerunt signa. Et in hoc sensu concedi potest quod praedestinatio Christi exemplaris forma sit nostrae praedestinationis.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod. sunt distinctae et ordinatae, dicendum quod ex illo verbo habetur quod inter praedestinationes a parte connotatorum est distinctio, sic tamen quod non deest ordo. Et ideo, quamvis nostrae praedestinationis effectus ab effectu praedestinationis Christi sit distinctus, potest tamen habere ordinem ad ipsum, secundum quem est directio et regulatio et per hoc quaedam ratio exemplandi.

Ad illud quod obicitur, quod praedestinatio ipsa est exemplar, dicendum quod verum est de ratione principalis significati ; et quantum ad hoc bene concedendum est quod una praedestinatio non est exemplar alterius, sed ratione connotati est exemplatum ; et nihil prohibet aliquod esse quodam modo exemplatum et quodam modo exemplar. Sicut liber primo factus ab artifice est exemplar respectu librorum deinceps fiendorum, sed exemplatus fuit ab arte existente in mente ; sic et in effectu praedestinationis intelligendum est.

Ad illud quod obicitur, quod praedestinationes sunt simul, iam patet responsio. Hoc enim verum est quantum ad principale significatum, sed quantum ad connotatum veritatem non habet ; et ideo nihil impedit quin ex illa parte contingat reperire exemplaritatem.

Ad illud quod obicitur, quod exemplar praecedit exemplatum, dicendum quod, etsi Christus, proprie loquendo, sua vita non dederit formam et exemplum nisi his qui secuti sunt, tamen sub quibusdam velaminibus figuratum dedit praecedentibus quod nobis dat aperte ; et cum exercbantur spiritualiter et fideliter a viris sanctis et spiritualibus, per hoc Christo conformabantur in vita, quem, etsi nondum viderent in carne, videbant tamen fide, iuxta illud Ioannis 8, 56 : Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est ; et ita, quamvis non praecesserit re, praecessit tamen praefiguratione et credulitate. Et illud sufficit ad rationem exemplaris qualemcumque. Praeterea, etsi quantum ad gratiam non praecesserit, tamen quantum ad gloriam praecessit ; et ratione istius rationem exemplaritatis habet Christi praedestinatio respectu omnium. Ipse enim est primogenitus in multis fratribus, primatum tenens in omnibus.

PrevBack to TopNext