Text List

III, D. 11, A. 2, Q. 1

III, D. 11, A. 2, Q. 1

Utrum haec sit concedenda Christus est creatura.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum haec sit concedenda : Christus est creatura.

Rationes principales

Et quod sic, ostenditur multiplici auctoritate. Augustinus, Ad Dardanum : Quod ad Verbum attinet, Creator est Christus ; quod ad hominem attinet, creatus est Christus. Item, Leo Papa : "Nova et inaudita conventio: Deus, qui est et qui erat, fit creatura". Damascenus etiam expresse : "Non scandalizatur ad nomen creaturae qui se servum aut vermem aut granum natum de terra nominavit". Idem etiam ipse : "Quid mirabilius quam Creatorem creari et plasmatorem plasmari" ? Richardus de Sancto Victore, in quadam Sequentia : "Potestate, non natura, fit Creator creatura". Ex his omnibus auctoritatibus tamquam una efficaci ratione concluditur quod Christus sit creatura.

Item, auctoritate efficaciori. Ad Galatas 4, 4 : "Misit Deus Filium suum factum ex muliere", et similiter ad Romanos [1, 3] ; sed omne factum est creatura, Filius autem Dei est factus : ergo etc.

Item, ratione videtur. In Christo est veritas naturae creatae et naturae increatae, et Christus nominat hypostasim utriusque naturae ; sed haec est vera ratione divinae naturae Christus est Creator, et ille homo est Creator : ergo pari ratione et haec Christus est creatura.

Item, de quocumque praedicatur inferius, et superius, necessaria consequentia ; sed creatura est superius respectu. hominis et animalis ; sed haec est vera simpliciter Christus est homo et haec Christus est animal, ergo et haec necessario est vera Christus est creatura.

Item, si Christus est homo, aut creatus aut increatus ; non increatus, hoc constat, quia oppositio est in adiecto : ergo est homo creatus ; sed homo creatus est creatura : ergo etc.

Item, sicut caro Christi fuit concepta, sic anima Christi fuit creata : ergo sicut ratione carnis haec fuit vera Christus est proles Virginis et conceptus de Virgine, ita haec erit vera Christus est creatura Dei vel creatus a Deo. Si dicas quod non est simile propter repugnantiam intellectuum quae est in hac Christus est creatura ; contra : maior est repugnantia, cum oppositum praedicatur de opposito quam quando creatura de Christo ; sed haec est vera Christus est impassibilis, est immortalis, est mortuus : ergo etc.

Sed contra : Ad Romanos 8, 20 : "Vanitati subiecta est omnis creatura" ; sed Christus, cum sit Deus, non est vanitati subiectus : ergo etc.

Item, intellectus huius nominis creatura est esse de nihilo ; sed hoc repugnat Christo, cum Christus fuerit ab aeterno : ergo non est concedendum Christum, esse creatum.

Item, omne creatum : Incipit esse ; sed Christus fuit ab aeterno, quoniam ipse eduxit filios Israel de Aegypto : ergo etc.

Item, si Christus est creatura, aut hoc est ratione naturae aut ratione personae. Ratione naturae non, quia natura non praedicatur de Christo. Ratione personae non, quia persona Christi non est creata, sed Patri coaeterna. Ergo nullo modo verum est quod Christus sit creatura.

Conclusio

Non recipitur propositio: Christus sive Filius Dei est creatura, nisi determinetur

Respondeo : Dicendum quod praedictus sermo a doctoribus theologiae communiter non recipitur Christus sive Filius Dei est creatura. Adhaerent enim verbis Magistri in littera. Ratio autem quare non recipitur est, quia talis sermo est propinquus errori. Errori autem appropinquat et quia male aliquando intellectus est ab haereticis Arianis et etiam quia de se male est intelligibilis. Arius namque. dixit Filium Dei esse creaturam ; et quoniam Christus nominat personam Filii Dei, qui dicit Christum esse creaturam, non determinans secundum quam naturam intelligat, videtur ipse dicere quod Arius impie sensit. Est etiam male. intelligibilis de se propter repugnantiam intellectuum. Creatura enim, quantum est de ratione sui nominis, dicit respectum ad Creatorem ; dicit aliquid quod habet esse post non-esse ; dicit etiam quod habet esse aliunde per voluntatem procedens. Ergo in tali locutione intellectus praedicati repugnare videtur intellectui ipsius subiecti secundum triplicem dissonantiam. Et propterea praedictus sermo est male intelligibilis et fuit male intellectus et per hoc est errori propinquus. Et quoniam sermo theologicus debet esse catholictis et usitatus, ab intellectu non dissonus, et rei, de qua loquimur, consonus, propterea praedictus sermo non recipitur nisi determinetur. Unde rationes concedendae sunt quae ostendunt praedictum sermonem non esse admittendum.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de Sanctorum auctoritatibus, dicendum quod Sancti aliquando multum expresse loquuntur, amplius quam admittat communis usus, ob aliquid exprimendum ; et tales sermones non oportet extendi, sed magis sunt exponendi. Et sic est in praedicto sermone, cum dicunt Christum esse creaturam ; hoc autem dicunt secundum humanam naturam, et vere loquuntur ; non tamen oportet sermoneni istum trahi ad communem usum.

Ad illud quod obicitur de verbo Apostoli, quo dicitur : Factum de muliere, dicendum quod ipsa determinatio de muliere et alia determinatio, quae dicit ad Romanos [1, 3] : "Qui factus est ei ex semine David secundum carnem", trahunt hoc vocabulum factus ad standum sive ponendum rem suam circa naturam assumtam. Et ideo non sequitur propter hoc quod tales locutiones sint sine determinatione concedendae.

Ad illud quod obicitur, quod haec conceditur sine determinatione Christus est Creator, dicendum quod non est simile, quoniam Christus nominat personam Verbi, quae est increata et increatae naturae per essentiam et naturam propriam. Ideo non ita convenienter attribuitur ei vocabulum creaturae sicut Creatoris, quia non est talis intellectuum dissonantia. Praeterea, ille sermo non ita approximat veneno erroris sicut sermo propositus ; et ita patet quod non est respuendus.

Ad illud quod obicitur, quod de quocumque praedicatur inferius, et superius, dicendum quod verum est quantum est de virtute illationis. Unde, si haec est vera Petrus est homo, absque dubio verum est Petrus est animal ; sic etiam concedi potest, quodsi vere est homo, quod vere est creatura. Non tamen oportet quod, si aliqua locutione utendum est cum inferiori, quod utendum sit ea cum superiori, propter diversos modos significandi, in quorum uno intellectus invenit consonantiam, in alio repugnantiam. Et quoniam praedictam locutionem magis respuunt doctores propter hoc quod potest esse via in falsitatem vel errorem propter malum modum intelligendi quam quod ipsa de se sit falsa vel erronea, ideo patet ratio.

Et per hoc patet responsio ad sequentem obiectionem. Quamvis enim ista admittatur et concedatur Christus est homo creatus, non tamen simpliciter concedendum quod sit creatus ; ne intelligatur ei tale praedicatum simpliciter attribui et totaliter, hoc est ratione utriusque naturae.

Ad illud quod obicitur, quod est conceptus ratione carnis, et ita similiter creatus ratione animae, dicendum quod non est simile, quia, etsi conceptio dicat exitum rei in esse, non tamen ita repugnat personae Christi intellectus illius Vucabuli, sicut intellectus verbi creandi. Et ratio huius est, quia conceptio aliquid praesupponit et naturam determinatam concernit nec dicitur respectu Dei, sed respectu mulieri sive matris ; dicit etiam exitum naturalem ; sed non sic creatio vel creatura. Nam creatio dicit actum qui potest in totam rei substantiam : unde quod creatur simpliciter incipit esse ; nullam etiam determinatam naturam concernit ; dicitur etiam respectu ipsius creantis et exitum voluntarium importat : hinc est quod multo magis repugnat personae Christi vocabulum creandi quam concipiendi. Quodsi obicias, quod non magis repugnat quam si dicatur immortalis est mortalis, dicendum quod, etsi non magis repugnet quantum ad exterius rationem, tamen magis repugnat repugnantia ducente in errorem. Cum enim dicitur immortalis est mortalis, quia mortalis praesupponit creaturam viventem et ratione illius praedicatur, ideo non ita repugnat. Et praeterea, iste sermo prolatus ostendit se non debere intelligi nisi per unionem. Sed cum dicitur Christus est creatura, nec praesupponit nec sermo videtur intelligi per unionem, immo videtur praedicatum dicere totum esse subiecti, et propter naturam talis actus qui consuevit esse in totum. Et sic patet quod non est. simile et quod valde rationabiliter Magister dicit praedictum sermonem non esse trahendum ad usum, quamvis non possit convinci faciliter ipsum esse simpliciter et absolute falsum. Difficiliores enim et efficaciores sunt rationes ad oppositum.

PrevBack to TopNext