III, D. 11, A. 2, Q. 2
III, D. 11, A. 2, Q. 2
Utrum haec sit concedenda iste homo incepit esse, Christo demonstrato.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Augustinus, Super Ioannem : "Antequam mundus fieret, nec nos eramus nec mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus". Si ergo non erat ante mundi constitutionem, ergo incepit esse.
Item, nasci et generari est mutari secundum substantiam et produci de non-esse in esse ; sed idem est omnino produci in esse et incipere esse : cum ergo haec sit vera iste homo nascitur, et haec iste homo in esse producitur, haec erit vera iste homo incipit esse.
Item, ante mundi. constitutionem haec est vera nullus homo est, et haec est falsa aliquis homo est: ergo et haec falsa iste homo est, demonstrato Christo ; et haec modo est vera : ergo praedicatum modo convenit subiecto ; et prius non conveniebat, ergo incipit convenire : ergo haec est vera iste homo incipit esse.
Item, bene sequitur : iste homo est, ergo iste est homo, pro eo quod ex propositione, in qua clauditur implicatio, licet ipsam implicationem inferre ; sequitur enim : homo albus currit, ergo homo est albus ; ergo sequitur : iste homo est vei fuit ab aeterno ; ergo iste fuit ab aeterno homo. Sed haec est falsa iste, demonstrato Christo, ab aeterno fuit homo, ergo et haec iste homo est vel fuit ab aeterno ; et modo est vera : restat igitur quod incipiat esse vera : ergo haec est vera iste homo incipit esse.
Sed contra : Ioannis 8, 58 : "Antequam Abraham fieret, ego sum", pari ratione et antequam caelum fieret. Ergo, si idem demonstratur per hoc pronomen ego et per hoc pronomen iste, videtur quod haec sit vera iste homo fuit ante mundi. constitutionem : ergo haec est falsa iste homo incepit esse.
Item, Magister concedit hanc "iste puer creavit stellas" ; sed cui vere attribuitur creare caelum, vere attribuitur semper esse : ergo iste puer semper fuit : ergo haec est falsa iste puer incepit esse : Consimiliter haec negatur a Magistro iste homo sive Christus est creatura ; sed hoc non est ob aliud nisi quia per nomen creaturae importatur exitus de non-esse in esse : ergo pari ratione vel multo fortiori haec est falsa iste homo incepit esse.
Item, proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certam. designare personam. Ergo, cum dicitur iste homo, hoc pronomen iste demonstrat personam ; sed persona Christi semper fuit et nunquam incepit esse : ergo haec est falsa iste homo incepit esse. Si tu dicas quod persona ibi large accipitur, adhuc obicitur, quia quidquid demonstrat, sive suppositum sive personam proprie, videtur quod adhuc falsa est locutio, quia expositio huius verbi incipit est haec : hoc incipit esse, ergo hoc modo est, sed prius non fuit. Si ergo haec est vera iste homo incipit esse, haec est vera iste homo modo est et prius non fuit. Sed quocumque modo accipiatur, falsa est haec locutio iste homo prius non fuit. Si enim pro persona, eius opposita est vera iste homo prius fuit. Similiter si pro supposito, vera est iste homo prius fuit, propter communicationem idiomatum. Sed non licet negare de aliquo quod vere affitmatur sive per proprietatem naturae sive per unionem. Haec enim sinipliciter est falsa homo non est Deus, quia eius opposita est vera per unionem. Cum ergo omni modo ista sit vera iste homo semper fuit, haec omni modo est falsa iste homo incepit esse.
Item, sicut supra habitum fuit, iste terminus homo, dictus de Christo, quodam modo habet naturam termini accidentalis, quia in termina accidentali suppositum praeexistere potest formae ; sic et in proposito est reperire. Sed regula datur quod terminus accidentalis, supponens verbo de praeterito, potest supponere pro praesentibus vel pro praeteritis, ita quod indifferenter potest reddere locutionem veram pro his vel illis. Nec propter hoc distinguitur locutio multiplex, quia non comparatur ad. illa tamquam ad significata, sed tamquam ad supposita ; sed talis locutio dicitur habere plures causas veritatis. Cum ergo dicitur iste homo fuit, sensus est : iste qui est homo, fuit, vel : iste qui fuit homo, fuit. Sed haec simpliciter est vera iste qui est homo, ab aeterno fuit, ergo et haec iste homo ab aeterno fuit, ergo haec est falsa simpliciter iste homo incipit esse, et nullatenus distinguenda.
Conclusio
Locutio: iste, homo, Christo demonstrato, incepit esse, potest cum distinctione admitti, scilicet quatenus iste dmonstrat singulare hominis, non personam Verbi
Respondeo : Ad intelligentiam huius locutionis consideranda est responsio Magistri, Magister enim respondet dicens quod ad hanc locutionem non est ferenda responsio sine distinctione. Ipse tamen non distinguit, sed determinat quod incepit esse quantum ad naturam, licet non quantum ad personam ; incepit esse secundum naturam humanam, sed non incepit esse in quantum Verbum. Sed certe iste modus dicendi non sufficit opponenti importuna. Quaereret enim rationem multiplicitatis et quem sensum faciat dicta locutio quantum est de vi verborum ; et hot non potest haberi ex verbis Magistri ad liquidum. Et propterea tentandum est distinguere, si quo modo possimus aptare praedictae locutioni convenientem distinguendi modum.
Videtur autem praedicta locutio posse distingui ex eo quod verbum incipiendi potest notare inceptionem respectu veritatis totius dicti vel potest importare inceptionem rei praedicatae respectu subiecti. Si primo modo, tunc est sensus : iste homo incepit esse, hoc est, locutio ista, scilicet iste homo est, incepit esse vera ; et hoc absque dubio verum est. Si autem dicat. inceptionem esse respectu eius quod demonstratur per hoc pronomen iste, cum illud habeat esse aeternum vel per propriam naturam vel idiomatum communicationem, videtur tunc locutio falsa. Sed hic modus dicendi calumniabilis est, tum quia non videtur quod verbum incipiendi habeat ferri super totum, cum nihil sit quod reddat sibi suppositum ; tum etiam, quia non est quaestio, utrum oratio illa incipiat esse vera ; sed est quaestio, utrum res importata per hoc quod dicitur iste homo incepit esse. Et sic iste modus dicendi non videtur in se valere nec etiam quaestionem terminare.
Et propterea alius potest esse modus distinguendi, et hoc semper supposito quod incipit dicat inceptionem rei attributae sive actus in praedicato respectu subiecti. Sed hoc potest esse dupliciter : vel quia potest notare inceptiotiem respectu rei importatae per pronomen secundum se vel sub ratione implicationis. Implicatur enim forma humanitatis, cum dicitur : iste homo, id est, iste qui est homo. Et si dicat inceptionem respectu subiecti sive personae importatae per pronomen, falsus est sermo, quia persona illa non habet esse post non-esse. Si vero respectu implicationis, vera est locutio ; est enim sensus, quod iste inceperit esse, non quia iste, sed quia homo sive secundum naturam humanam. Et potest poni exemplum. Si scutum prius fuerit et postmodum dealbetur, haec est duplex scutum album incipit esse, iuxta praedictum modum distinguendi. Sed adhuc iste modus dicendi non minus est calumniabilis quam praecedens, pro eo quod haec locutio scutum album incipit esse, habet exponi per has duas scutum album est, et haec non est duplex ; et aliam, quae est scutum album prius non fuit, et haec est falsa, quia eius opposita est vera scutum album fuit. Album enim, cum sit terminus accidentalis, potest supponere pro praesentibus vel praeteritis per indifferentiam, non per multiplicitatem. Praeterea, si dicatur, homo albus incipit currere, incipit non ponit, quantum est de vi vocabuli, inceptionem circa albedinem, sed circa cursum. Et ideo adhuc iste modus dicendi est calumniabilis non modicum.
Est etiam tertius modus dicendi quod hoc pronomen iste potest demonstrare personam Verbi vel singulare hominis. Et si demonstret singulare hominis, sic oportet concedere hanc iste homo incipit esse et hanc iste homo est ab aeterno, sicut conceditur quod iste homo, est mortuus et immortalis ; sed unum dicitur per communicationem idiomatum, alterum vero per proprietatem naturae. Si enim, cum Christus nascitur ; aliquis homo mutatur de non-esse in esse, necesse est quod aliquis homo incipiat esse ; sed non est verum pro alio homine quam pro isto homine. Iste ergo incipit esse per proprietatem naturae ; sed tamen ab aeterno dicitur esse, quia est Deus, qui est ab aeterno. Si ergo iste homo demonstret singulare hominis, absque dubio vera est praedicta locutio. Si autem demonstret personam Verbi, falsa est ; falsa, inquam, quantum ad proprietatem naturae, quia persona Verbi de sui natura est aeterna. Quantum etiam ad communicationem idiomatum non admittitur, quia tale idioma non communicatur, propter hoc quod claudit repugnantiam intellectuum. Et hic modus dicendi rationabilis est et minus calumniabilis quam praedicti et plus facit ad propositum et magis donsonat verbis Magistri, qui dat sensum praedictae distinctionis, quamvis verba non ponat, ne desereret modum theologicum. Moderniores vero oportet amplius explicare propter importunitatem quaerentium. Determinat enim Magister quod iste homo incepit esse secundum quod homo, non autem secundum quod Verbum. Quid autem est aliud dicere nisi quod per illud pronomen potest demonstrari singulare hominis vel persona Filii Dei ? Secundum hanc igitur distinctionem non omnino concedenda est praedicta locutio nec omnino neganda ; concedi enim potest secundum unum sensum et negari secundum alium. Et ideo rationes, quae probant praedictam locutionem in aliquo sensu esse veram et aliae, quae probant in aliquo sensu esse falsam pertransiri possunt, quia per istam distinctionem solvuntur. Secundum enim diversa membra utraeque verum concludunt, sicut sunt duae primae rationes ad primam partem et primae duae ad partem secundam. Ad illas vero quae ostendunt locutionem esse veram simpliciter vel falsam simpliciter respondendum est.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur, quod ante mundi constitutionem haec est vera nullus homo est, dicendum quod verum est ; sed tamen non oportet quod ista nunc sit vera nullus homo fuit. Et ratio huius est propter variationem suppositionis termini ; nam, sicut tactum est, iste terminus homo in Christo habet modum supponendi termini accidentalis. Sed illud argumentum non valet : haec fuit falsa : album. disputat, ergo haec est falsa : album disputavit ; variatur enim modus supponendi ipsius termini. In prima enim habebat unicam suppositionem, in secunda duplicem. Unde, quamvis ista sit falsa iste homo est ante mundi constitutionem, nunc tamen est vera iste homo fuit, quia sensus potest esse talis : iste, qui nunc est homo, ante mundi constitutionem fuit ; ideo non valet ratio illa..
Ad illud quod obicitur, quod implicatio sequitur ad propositionem in qua implicatur, dicendum quod verum est secundum eam differentiam temporis secundum quam implicatur. Unde bene sequitur : si homo albus currit, homo est albus. Sed cum haec implicatio est respectu verbi de praeterito, tunc habet duplicem suppositionem, quia supponit pro praesentibus et pro praeteritis. Et ideo non sequitur : iste homo ab aeterno fuit, ergo ab aeterno fuit homo ; sicut non sequitur : hoc album fuit, ergo hoc fuit album, quia regula est quod terminus apponens verbo restringitur secundum consignificatum verbi, cuiuslibet temporis verbo apponat ; non autem sic est de termino ex parte subiecti. Et propterea ratio illa peccat ex mutatione suppositionis.
Ad duas autem rationes ad oppositum non oportet respondere, quia procedunt secundum alterum sensum, scilicet prout iste, demonstrat personam. Praeterea, non concludunt quod praedicta locutio sit falsa, quia possunt hae simul stare, quod semper fuerit et quod inceperit esse secundum diversas naturas.
Sed ad illud quod obicit tertio, quod pronomen demonstrat personam, dicendum quod persona accipitur large pro omni quod reddit determinatum suppositum verbo. Potest enini dici : haec albedo, et sic potest bene demonstrare singulare suppositum hominis, id est atomum naturae humanae, quod assumtum est a Verbo, vel ipsam hypostasim, facta demonstratione non ad sensum, sed ad intellectum. Et si obiciat quod in utroque sensu est falsa, quia haec in utroque sensu est vera iste homo semper fuit, dicendum quod in talibus plus tollit negatio quam ponat affirmatio opposita. Haec enim simul stant, scilicet Christum esse mortalem et immortalem ; sed istae duae locutiones non simul stant Christus est mortalis, Christus non est mortalis quia negatio magis negat et removet significationem eius quod est mortale quam immortale sibi oppositum. Per hunc etiam modum intelligendum quod amplius negatur in hac iste homo non fuit quam in hac iste homo incipit esse quae est affirmativa, licet claudat negationem. Hae enim simul possunt esse verae iste homo est aeternus et iste homo incipit esse ; sed istae duae nunquam iste homo est aeternus, iste homo non est aeternus, ea ratione qua dictum est. Et ideo non potest concludi quod locutio praedicta sit falsa simpliciter.
Ad illud quod obicitur, quod homo in Christo habet modum supponendi termini accidentalis, dicendum quod hoc potest concedi in comparatione ad. personam Christi, quae est suppositum humanitatis, in infinitum praecedens formam humanitatis ; sed in comparatione ad singulare hominis veritatem non habet. Unde quando iste homo demonstrat singulare hominis, necessario ad idem tempus refertur suppositum importatum per pronomen et forma importata per nomen. Et ideo haec est falsa iste homo fuit ab aeterno, nisi intelligatur per idiomatum communicationem. Nam per proprietatem naturae verum est dicere quod. iste homo exivit de non-esse in esse per generationem. Et sic patet responsio ad totum.
Huius igitur responsionis tota summa in his tribus consistit ; ut intelligatur qualiter pronomen demonstrare potest dupliciter, scilicet personam Verbi vel singulare hominis. Intelligatur nihilominus quomodo differentem supponendi modum habet terminus accidentalis et substantialis respectu verbi de praeterito, quamvis ex parte praedicati non sit differentia. Intelligatur etiam quod possibile est duo opposita affirmari de eodem in Christo, ita quod unum dicitur per unionem, alterum per proprietatem naturae, sive de Deo sive de homine ; neutrum tamen istorum vere potest negari. Plus enim tollit negatio quam ponat affirmatio, sicut dicitur, alibi, et faciliter posset ostendi.