Text List

III, D. 2, Divisio Textus

III, D. 2, Divisio Textus

Supra egit Magister de incarnatione ex parte personae assumentis ; in hac parte agit de eadem ex parte naturae assumta. Dividitur autem pars ista in tres partes. In quarum prima determinat veritatem. In secunda confutat errores, ibi : Non sunt ergo audiendi etc. In tertia vero removet quamdam dubitationem, ibi : Si autem quaeritur, utrum Verbum carnem etc. Prima pars dividitur in duas partes. In quarum prima parte determinat Magister de natura assumta quantum ad partium suarum integritatem. Secundo, quantum ad ordinem, ibi : Assumsit igitur Dei Filius carnem et animam. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext