III, D. 1, Dubia
III, D. 1, Dubia
Dubia
Dubium I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de verbo Apostoli, quod dicitur : At ubi venit plenitudo temporis etc. Contra : Videtur quod non f uerit plenitudo temporis in adventu Filii Dei, I ad Corinthios 13, 9 : "Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus ; sed plenitudo evacuat quod ex parte est": ergo videtur quod plenitudo temporis nondum pervenerit. Item, Matthaei 13, 47 : "Sagena, quam cum impleta", Glossa : "In fine mundi". Ergo non videtur quod ante finem mundi sit .temporis plenitudo.
Respondeo : Dicendum quod tempus incarnationis dicitur tempus. plenitudinis multiplici de causa. Primo, quia Deus implevit quod praefinierat. Unde super illud ad Galatas 4, 4 : "At ubi venit plenitudo temporis", Glossa : "Completum est tempus, quod praefinierat Pater, quando mitteret Filium suum."
Alia ratio est propter impletionem promissionis, quia ille nobis datus est, qui fuerat repromissus. Unde super illud Ioannis 1, 14 : "Plenum gratiae et veritatis", Glossa : "Quantum ad impletionem promissorum".
Tertia ratio est quantum ad completionem figurarum, quia in Christi adventu figurae illae, quae erant in Veteri Testamento, impletae sunt veritate, Matthaei 5, 11 : "Non veni Legem solvere, sed adimplere".
Quarta ratio est propter plenitudinem gratiae quae f uit in Christo, quae fuit principium omnium plenitudinum. Unde ad Colossenses 2, 9 : "In Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter".
Quinta ratio est propter plenitudinem generationis, quia, cum sit quadruplex modus generationis : prima quidem nec de viro nec de muliere, sed de terra ; secunda muIieris de solo viro ; tertia vero prolis de viro et muliere ; quarta vero viri de sola muliere ; ista quarta est consummata in Christi incarnatione.
Sexta vero ratio est, quia tempus incarnationis esttempus sextae aetatis, in qua quidem est plenitudo et perfectio, ut, sicut mundus in sexta die est consummatus, sic in sexta aetate sit reparatus ; ita quod prima aetas fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Moysen, quarta a Moyse usque ad David, quinta a David usque ad Christum, sexta a Christo usque ad finem.
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod non est plenitudo usque ad gloriam, dicendum quod est plenitudo naturae et plenitudo gratiae et plenitudo gloriae. Et illae duae rationes procedunt de plenitudine gloriae ; auctoritas autem Apostoli intelligitur de plenitudine gratiae.
Propter quod notanda est quaedam distinctio de plenitudine, quod quaedam est plenitudo naturae, quaedam gratiae, quaedam gloriae. Plenitudo naturae est in duplici differentia : prima quantum ad rerum conditionem, de qua Genesis 2, 2 : "Complevit Deus die septimo opus suum" ; secunda quantum ad rerum multiplicationem, de qua Psalmus [23, 1] : "Domini est terra et plenitudo eius". Similiter plenitudo gratiae duplex est : quaedam in capite, et de hac Ioannis 1, 14 : "Plenum gratiae et veritatis" ; quaedam in membris, et de hac Actuum 2, 4 : "Repleti sunt omnes Spiritu Sancto" ; et ad Ephesios 1, 9 : "Proposuit" etc. Similiter plenitudo gloriae duplex est : vel quantum ad numerum electorum, de hac Apocalypsis 6, 11 : "Sustinete modicum tempus, donec impleatur" etc. ; aut quantum ad perceptionem aeternorum bonorum, Ecclesiastici 24, 16 : "In plenitudine Sanctorum detentio mea".
Dubium II
Item quaeritur de hoc quod dicit : Factum de muliere, quia in Symbolo negatur : Genitum, non factum etc. Item, si de muliere factus est, non videtur quod mulier sit eius mater, sed solum materia. Propter quid ergo dicit magis factum quam genitum ?
Respondeo : Dicendum quod Christus secundum divinam naturam ita est genitus quod non factus, quia non est creatura. Secundum humanam vero ita est genitus quod factus, quia conceptus fuit a Virgi ne, faciente divina virtute. Qualis autem fuerit Virginis virtus, adhuc melius manifestabitur suo loco ; per hoc autem quod dictum est patet responsio ad obiecta.
Dubium III
Item quaeritur de hoc quod dicit : Factum sub Lege , quia dicitur I ad Timotheum 1, 9: "Iusto non est lex posita": si ergo Christus iustissimus erat, videtur etc. Item, Christus non tenebatur implere mandata Legis : ergo non videtur quod sub Lege esset factus.
Respondeo : Dicendum quod esse sub Lege dicitur tribus modis : vel quantum ad causam vel quantum ad observationem vel quantum ad motivum. Quantum ad causam sunt illi qui nati sunt sub peccato. Quantum ad observationem sunt iusti, qui Legem observant. Quantum ad motivum sunt illi qui timore serviunt. Christus igitur non fuit sub Lege quantum ad causam vel quantum ad motivum, sed solum quantum ad observationem ; aliter tamen quam alii homines, quia esse sub Lege quantum ad observationem potest e.sse dupliciter : vel quantum ad obedientiam obligatoriam vel quantum ad obedientiam spontaneam. Et primo modo sunt homines, secundo modo fuit Christus, qui se mera liberalitate legali observantiae, ut exemplum daret verae obedientiae, subdidit. Et sic patet responsio ad obiecta.
Dubium IV
Item quaeritur de hoc quod dicit : In specie columbae descendisse Spiritum Sanctum. Sed contra : Tota columba illa et quidquid in ea erat, erat simul a Patre et Filio : ergo videtur quod tota Trinitas in illa columba descenderet, sicut descendebat Spiritus Sanctus. Item, nunquam descendit Spiritus Sanctus in hominem quin descendat simul Pater et Filius : ergo videtur quod, nec in columba.
Respondeo : Dicendum breviter quod in columba illa non erat aliter Spiritus Sanctus quam Pater et Filius, nec aliter operabatur ; sed tamen solus in ea significabatur, quia significatio relationem dicit sicut incarnatio ; ideo solus poterat in ea significari, quamvis non solus in ea possit operari. Et sic patet quod exemplum Magistri est rectum et idoneum ; sed hoc magis declaratum est in primo libro, de missione Spiritus Sancti, distinctione decima sexta.