III, D. 2, A. 1, Q. 1
III, D. 2, A. 1, Q. 1
Utrum maior sit congruitas ad unionem in rationali creatura quam in toto universo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum maior sit congruitas in rationali natura quam in toto universo, an e contrario.
Rationes principales
Et quod maior sit congruitas in rationali natura, videtur. Primo, quia Deus assumsit solam rationalem naturam. Si ergo Deus semper facit quod melius est et magis congruum, videtur quod maior sit congruitas in rationali natura quam in tota machina mundana.
Item, natura creata assumta est in unitatem personae ; et quod magis idoneum est ad unitatem personalem, magis idoneum est ad assumtionem. Si ergo dignitas personalis non est nisi in creatura rationali, videtur quod illam solam maxime congruum sit uniri.
Item, unionis gratia maior est quam sit gratia fruitionis vel beatificationis ; sed sola natura rationalis est disposita ad fruitionem : ergo sola videtur quod habeat congruentiam ad unionem.
Item, totum universum factum est propter creaturam rationalem : ergo rationalis creatura excellentior est omnibus aliis quae sunt de constitutione universi. Ergo ad Deum magis accedit ; et quod magis ad Deum accedit, magis est congruum Deo uniri : ergo etc.
Item, universum totum non dicitur factum ad Dei imaginem et similitudinem, sed sola rationalis creatura ; sed imago dicit similitudinem expressam : ergo inter omnes creaturas sola rationalis creatura expressius assimilatur Deo. Sed illud solum est congruum ad unionem cum Deo, quod habet expressam similitudinem cum eo : ergo idem quod prius.
Sed contra : Augustinus, Ad Volusianum : "In rebus mirabilibus tota ratio facti est potentia facientis". Ergo, cum incarnatio sit assumtio creaturae et sit opus mirabile, videtur quod tota ratio assumtionis sit ex parte facientis : ergo non est maior congruitas in rationali natura quam in alia natura creata.
Item, infinite distantium non magis approximai unum quam alterum ; sed omnis creatura distat a divina natura in infinitum : ergo non est congruitas in rationali creatura magis quam in aliis.
Item, incarnatio facit aliquo modo ad complementum totius universi ; sed magis perficeretur universum, si Deus uniretur ipsi toti quam ipsi parti : ergo videtur quod magis sit habilis ad unionem universitas tota quam rationalis creatura.
Item, effectus universalis magis assimilatur causae universali quam effectus particularis ; sed universum claudit in se universaliter omnem effectum Dei : ergo magis assimilatur Deo quam rationalis natura. Sed quod magis assimilatur Deo maiorem habet congruentiam ad unionem : ergo etc.
Item, illud est magis unibile, in cuius assumtione magis manifestatur divina potentia, sapientia et bonitas ; sed universum est huiusmodi. Probatio minoris : Magis enim manifestatur divina potentia, sapientia et bonitas in conditione totius universitatis quam alicuius eius partis, quia, cum quaelibet pars eius sit bona, eius universum est non solum bonum, sed etiam valde bonum. Ergo, si magis manifestatur in universitatis conditione, multo magis videtur quod manifestetur in universitatis assumtione.
Conclusio
Non est tanta congruitas ad unionem in tota universitate, sicut est in eius parte aliqua, scilicet rationali creatura
Respondeo : Dicendum quod non est tanta nobilitas ad unionem in tota universitate sicut est in eius parte aliqua utpote in rationali natura.
Et ratio huius est defectus unitatis et personalis dignitatis et siniilitudinis sive conformitatis, qui quidem reperitur in tota universitate ; et propterea non est idonea ad unionem cum persona divina sicut rationalis creatura. Universum enim habet partium multitudinem differentium numero ; genere et specie ; et ideo non competit ad unionem cum Deo in hypostasis unitate. Habet etiam partes carentes vita et ratione et sensu, et ideo deficientes ab excellentia proprietatis personalis, et propter hoc non habet idoneitatem ad unionem in unitate personae. Habet etiam partes in quibus reperitur solum ratio vestigii, et ideo deficientes a conformitate expressae similitudinis, et propterea ineptas ad tantam excellentiam unionis. In rationali autem creatura reperiri potest unitas et personalis dignitas et expresa conformitas, et ideo maior est in ea ad assumtionem idoneitas sive congruitas. Et propterea rationes, quae hoc ostendunt, concedendae sunt.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de verbo Augustini, quod tota ratio facti est potentia facientis, dicendum quod est ratio causalitatis et ratio congruitatis : causalitatis in efficiendo, congruitatis in suscipiendo. Cum ergo dicit Augustinus quod ratio facti tota est potentia facientis, intelligit de ratione causalitatis, non de ratione congruitatis.
Ad illud quod obicitur de infinitate distantium, dicendum quod, sicut habitum est in primo et secundo, cum dicitur quod omnis creatura distat a Deo in infinitum, intelligitur de distantia per recessum ab aequalitate et participatione tertiae naturae, quia nihil univocum est creaturae ad Creatorem, in nullo etiam creatura Creatori potest aequari ; sed non habet veritatem de distantia quae attenditur per oppositionem ad convenientiam secundum rationem ordinis et imitationis. Nam rationalis creatura immediate in Deum ordinatur et expressissime inter creaturas Deum imitatur ; et ratione huius assimilationis et convenientiae habet rationem imaginis et congruitatem respectu divinae unionis.
Ad illud quod obicitur, quod incarnatio facit ad completionem universi, dicendum quod hoc accidit ; nihilominus tamen congruentius facit ad complementum universi in assumtione nobilissimae creaturae quam omnium, quoniam multitudo habet reduci ad aliquod unum sicut ad complementum, quia status est in unitate magis quam in multitudine.
Ad illud quod obicitur, quod magis assimilatur universum totum quam rationalis creatura, dicendum quod assimilari dicitur dupliciter : intensive vel extensive. Et extensive verum est quod magis assimilatur mundo archetypo sive Deo maior mundus quam minor, sive universitas tota quam rationalis creatura. Qualitative sive intensive est e converso propter magnam distantiam aliquarum partium eius, in quibus relucet divina bonitas de longinquo sicut in vestigio.
Ad illud quod obicitur, quod magis manifestatur divina potentia, sapientia et bonitas, si assumeret universum, dicendum quod falsum est, quia facere per unionem quod asinus fieret Deus vel aliquod aliud brutum, potius dedeceret divinam potentiam et sapientiam quam commendaret. Facere autem quod homo sit Deus, in nullo praeiudicat nec potentiae nec sapientiae, cum homo natus sit effici deiformis. Nec valet illud quod obicit, quod magis manifestatur divina potentia et sapientia in conditione universitatis quam in conditione alicuius suae partis, pro eo quod decet divinam potentiam et sapientiam non solum producere ad esse creaturas magis hobiles, sed etiam minus nobiles ; et ideo tam in his quam in illis commendatur, et magis manifestatur in omnibus simul quam in aliqua earum per se ; non sic autem est de assumtione, sicut visum est.