III, D. 2, A. 1, Q. 2
III, D. 2, A. 1, Q. 2
Utrum maior sit congruitas ad unionem in humana natura quam in angelo an e converso.
Secundo quaeritur, utrum maior sit congruitas ad unionem in humana natura quam in angelo, an e converso.
Rationes principales
Et quod maior sit in angelo, videtur. "Deus spiritus est", sicut dicitur Ioannis 4, 24. Ergo creatura, quae plus habet de ratione spiritualitatis, plus. convenit cum Deo ; et quae plus convenit cum Deo, plus est ei unibilis in unitate personae. Cum ergo natura angelica sit spiritualior quam humana, videtur etc.
Item, natura assumta, eo ipso quo assumta est, exaltata est super ceteras creaturas ; sed quanto creatura est excellentior, tanto est idoneior exaltari : ergo, cum natura angelica iure ceteris anteponatur - iuxta quod dicit Richardus de sancto Victore : Ipsa est totius universitatis caput - videtur quod magis decens fuerit ipsam uniri quam humanam naturam.
Item, natura angelica passa est ruinam et in malum culpae et in malum poenae. Ergo, si divina misericordia condescendit miseriae, cum maiorem abundantiam miseriae contingat reperire in angelica natura quam in humana, videtur quod maior sit in ea congruitas ad unionem quam in humana.
Item, natura assumta principium est nostrae reparationis. Si ergo conveniens est ut reparatio fiat per ea per quae fuit destructio, cum angelus fuerit principium totius praevaricationis, videtur quod angelus debuerit assumi ad complendum mysterium redemptionis, et ita maior fuit congruitas in natura angelica quam humana.
Sed contra : Assumtio est actus personae habentis distinctionem secundum originem, cuiusmodi distinctio est in divinis personis. Ergo illa natura, in qua habet esse distinctio personalis secundum originem, maiorem habet congruitatem ad unionem personalem quam illa quae caret huiusmodi distinctione ; sed in hominibus est huiusmodi distinctio, in angelis vero non : ergo etc.
Item, assumtio creaturae ad Creatorem in unitate personae fuit ad humilitatis commendationem ; sed maior apparet humilitatis dignatio in assumtione hominis mortalis quam spiritus immortalis : ergo videtur quod magis congruum fuerit ad unionem humana natura quam angelica.
Conclusio
Maior fuit congruentia ad unionem in creatura humana quam in angelica
Respondeo : Dicendum quod absque dubio maior fuit congruentia ad unionem in creatura humana quam in angelica. Et hoc quidem satis manifestat ipsa operatio divina. Deus enim nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Ratio autem maioris congruentiae dupliciter accipitur, videlicet secundum humanae naturae institutionem et secundum eiusdem reparationem.
Secundum namque humanae naturae institutionem maior est congruitas in humana natura quam in angelica, et hoc triplici de causa. Prima est propter personalem discretionem, quae quidem in humana reperitur secundum originem, et non in angelica ; et ideo congruebat quod persona Filii, quae distinguitur a persona Patris secundum originem, eam naturam acciperet in qua proprietatem filiationis retineret ; et hoc quidem factum est in humanae naturae assumtione. Nam idem ipse qui ab aeterno erat Patris Filius, ex tempore factus est filius Virginis matris.
Secunda ratio est propter maiorem divini exemplaris repraesentationem, ratione cuius homo dicitur minor mundus. Anima enim rationalis non tantum repraesentat Deum prout consideratur in se, sed in quantum unitur corpori, quod regit et in quo toto inhabitat sicut Deus sicut superius in secundo fuit in maiori mundo ; et hoc pluries ostensum, homines vero peccato dicit Augustinus. Ratione huius remediabili : ergo magis congruum maioris conformitatis maior erat fuit assumere humanam naturam ratio unibilitatis.
Tertia ratio est propter multiplicem hominis compositionem. Quia enim homo compositus est ex natura corporali et spirituali et quodam modo communicat cum omni creatura, sicut dicit Gregorius, hinc est quod, cum humana natura assumitur et deificatur, quodam modo omnis natura in ea exaltatur, dum in suo simili Deitati unitur. Et hinc est quod assumtio humanae naturae plus facit ad totius universi perfectionem quam angelicae. Et ideo maior est in ea congruitas ad unionem etiam secundum suam institutionem.
Similiter et secundum reparationem maior congruitas in ea reperitur ad unionem triplici ex causa, rationem scilicet quia homo magis indigebat et minus indignus erat et amplius ei proderat ut Filius Dei assumeret naturam suam. Magis indigebat, quia totus lapsus fuerat ; minus indignus erat, quia per alium corruerat ; amplius ei proderat, quia adhuc in malo obstinatus non erat. Quoniam igitur divina misericordia ista tria pensat in beneficiis quae impendit, hinc est quod Deus, qui est dives in misericordia, propter nimiam caritatem, qua dilexit nos, magis assumsit humanam naturam quam angelicam, quia maior reperiebatur in ea congruentia ad suscipiendum tantum beneficium divinae misericordiae, ut per illud relevaretur a miseria. Haec autem ratio, quae sumta est ad humani generis reparationem, efficacior et principalior est quam praecedens, quia, sicut supra ostensum fuit, praecipua incarnationis ratio fuit humani generis reparatio.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod angelus ratione spiritualitatis plus convenit cum Deo quam homo, dicendum quod, etsi plus convenit intensive, non tamen plus convenit extensive. Homo enim convenit in spiritualitate ratione animae, et corpus superadditum facit ad conformitatis maioritatem ; et sic utroque, videlicet spiritu et corpore, maior fit repraesentatio exemplaritatis divinae. Praeterea, praecipua ratio congruentiae respectu unionis non attenditur respectu maioris convenientiae in spiritualitate, sed potius ratione maioris idoneitatis ad suscipiendum beneficium divinae misericordiae.
Ad illud quod obicitur de exaltatione naturae assumtae, dicendum quod, etsi angelus altior sit natura quam homo per gratiam tamen unionis decuit magis hominem quam angelum exaltari, et ad confutandam superbiam Luciferi, qui Deo voluit aequari, et ad commendandam gratiam Dei, ut appareat quod sublimatio in gloria non sit ex natura, sed potius ex gratia divina.
Et haec est etiam ratio quare Dominus noster Iesus Christus magis elegit pauperes et ignobiles quam patentes, ut confunderet alta et fortia, et non gloriaretur in conspectu eius omnis creatura, quia Regi saeculorum immortali et invisibili, soli Deo, debet esse honor et gloria.
Ad illud quod obicitur, quod angelus magis indigebat quam homo, dicendum quod falsum est. Homo enim totaliter indigebat, quia totaliter lapsus fuerat, angelus vero non. Et si tu obicis, quod angelus lapsus magis indigebat quam homo lapsus, dicendum quod, etsi magis indigebat, minus tamen dignus erat, quoniam ex maiori superbia peccaverat. Unde Bernardus, In Canticum : Quis tam indiget misericordia sicut miser ? Et quis tam indignus est misericordia sicut miser superbus ? Praeterea, ipsa assumtio angelicae naturae angelo lapso non prodesset, quia, cum obstinati sint universaliter in malitia, non inflammarentur ad humilitatem nec ad caritatem per exibitionem tanti beneficii et exempli. Et illud videmus hodie in multis peccatoribus, quibus propter suam perversitatem valde parum prodest incarnatio Christi.
Ad illud quod obicitur, quod praevaricatio sumsit exordium ab angelo, ergo et reparatio similiter debet ab illo inchoare, dicendum quod praevaricatio humani generis sumsit exordium a daemone et ab homine, sed ab homine tamquam a principali auctore, a daemone sicut a suggestore ; et quoniam Christus auctor est nostrae redemptionis, ideo magis debet homo assumi quam angelus, ut sic reparatio directe respondeat lapsui. Et quemadmodum in lapsu diabolus decepit Evam, sic in reparatione Gabriel instruxit Mariam. Et quemadmodum in primo Adam facta est nostrae praevaricationis consummatio, sic per secundum Adam facta est nostrae redemptionis perfectio. Et sic patet responsio ad ea quae obiciebantur.