Text List

III, D. 12, A. 1, Q. 2

III, D. 12, A. 1, Q. 2

Utrum fuisset congruum assumere Adam.

Secundo quaeritur, utrum congruum fuisset ipsum Adam assumi.

Et quod sic, videtur. Quia Christus debuit esse de genere Adae, ut satisfaceret pro peccato totius generis, quod processit de lumbis Adae. Ergo pari ratione debuit Dei Filius ipsum Adam assumere, ut pro peccato ipsius Adae congruentissime satisfaceret.

Item, nullum magis decet sustinere poenam pro culpa, quam eum qui culpam commisit. Si ergo homo assumtus puniri debuit pro peccato Adae, sicut et factum est, videtur quod nullum alium hominem adeo decuit assumere sicut primum hominem.

Item, efficacius curat morbum qui curat ipsum in sua origine quam qui in ramo ; sed morbus corruptionis humani generis ortum habuit in Adam et curatus fuit in Christo : ergo perfectius curatus fuisset, si Filius Dei assumpsisset primum hominem quam assumendo aliquem de eius genere. Sed decet summum medicum facere omne quod attestatur perfectioni medicinae : ergo etc.

Item, ad hoc quod anima curetur per adventum Spiritus Sancti, necesse est quod Spiritus Sanctus in eamdem animam descendat, in qua prius habitavit culpa. Ergo pari ratione, si per adventum Filii Dei debuit peccatum primi parentis curari, videtur quod ipsum debuerit assumere magis quam alium. Quodsi dicas, quod non decuit propter culpam praeambulam, sed contra : Spiritus Sanctus sic purificat animam quod nulla est indecentia ut habitet in anima in qua prius fuit culpa ; sic etiam sanctificavit carnem Verbi ut in nullo derogaretur Christo quod fuit de. nostra massa. Ergo videtur quod sic anima Adae potuit purificari et caro quod in ipsius assumptione in nullo derogaretur excellentiae ipsius Filii Dei.

Sed contra : Non decuit Deum facere ut aliquis de malitia sua reportaret commodum ; sed, si Adam propter reparationem faciendam de culpa commissa assumeretur a Verbo, reportaret ineffabile commodum : ergo hoc esset contra divinam iustitiam. Sed hoc non decet Deum : ergo etc.

Item, talis debuit satisfacere qui nullius esset debitor poenae, sicut dicit Anselmus, quia satisfactio est, cum fit opus alias indebitum, sicut dicitur, in libro De regulis fidei ; sed Adam fuit poenae debitor propter culpam quam commisit : ergo nullatenus decuit ipsum ad satisfaciendum assumi.

Item, quidquid sit de aliis, tamen esse vel dici peccatorem vere nullo modo decet Deum ; sed illa unio facit idiomatum communicationem : ergo, si Adam assumptus fuisset a Dei Filio, Filius Dei esset et diceretur vere peccator. Si ergo hoc nullo modo decet, videtur etc.

Item, si Adam assumpsisset, cum Deus decrevisset genus humanum ex Adam propagare iuncta sibi Eva, ergo aut decretum suum sive dispositio non mansisset aut Christus ex commixtione cum femina generasset ; sed utrumque est omnino indecens : ergo omnino indecens fuit Dei Filium assumere hominem primum.

Conclusio

Non decuit Dei Filium assumere ipsum Adam

"Respondeo : Dicendum quod absque dubio non sic decuit Dei Filium assumere ipsum Adam sicut aliquam aliam substantiam eiusdem generis, sicut patet ex ipso opere divino."

Et ratio huius est, quia non conveniebat omnium Creatori nec conveniebat primo homini nec expediebat humano generi. Creatori omnium non competebat ut persona Dei hominem assumeret peccatorem, cum ipse forma assumpta deberet peccatores ceteros iudicare et tamen nullatenus de peccato argui posse, sive secundum naturam assumentem sive secundum naturam assumptam, secundum quarum utramque competebat ei potestas iudiciaria. Primo homini non conveniebat, ut ille qui tantum se deiecerat per culpam, tantum exaltaretur ut Deus esset. Sufficiebat namque sibi et excedebat ut saltem ei Deus reconciliaretur, nedum quod ille Deus efficeretur. Generi etiam humano non.expediebat, quia, cum ille homo esset poenae debitor, utpote ille qui reus erat omnium animarum nostrarum, non esset eius passio adeo Deo grata sicut si omnino esset innocens, et vix etiam sufficeret ad satisfaciend um pro se, nedum quod aliis satisfactionem suam posset communicare. Concedendae sunt igitur rationes probantes quod non decuit Filium Dei assumere primum hominem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod de genere humano debuit satisfacere, dicendum quod non est simile, quia potuit aliquis esse de genere hominum qui communicaret cum hominibus in natura et non communicaret in culpa. Non sic autem est de Adam, quia, ex quo peccavit, necessarium fuit ipsum peccasse ; et si Filius Dei ipsum assumpsisset, eum, qui poenae debitor erat, assumeret ; ideo non est simile.

Ad illud quod obicitur, quod nullum magis decet puniri quam eum qui peccavit, dicendum quod verum est de poena divinae ultionis ; sed non est verum de poena divinae placationis. Magis enim Deus placari potuit per poenam innocentis quam per poenam rei et iniusti ; et taliter punitus est Christus pro peccatis nostris. Nullius enim alterius poena poterat esse sufficiens meritum satisfactionis, quamvis esset equum instrumetum divinae ulhoms.

Ad illud quod obicitur de curatione morbi in radice, dicendum quod verum est quod perfectior est curatio ubi radix ita potest purificari sicut ramus. Sic autem non est in proposito. Nam, etsi Adam adeo purificari posset ut nullam culpam actu haberet, nunquam tamen sic purificari potuit ut nullam culpam habuisset. Et hoc quidem decebat habere Dei et hominum mediatorem, ut sua oblatione sufficienter placaret severitatem divinae iustitiae. Aliae etiam rationes sunt quare morbus in sua origine curari non debuit, sed illae assignatae sunt in secundo libro, in tractatu de peccato originali, et aliquae in quarto, in tractatu de sacramento baptismi.

Ad illud quod obicitur, quod non purificantur per Spiritum Sanctum nisi animae quibus unitur per amorem, dicendum quod non est simile, quia aliter purificantur per Christum, aliter per Spiritum Sanctum. Per Spiritum Sanctum namque purificantur sicut per causam effectivam, sed per Christum tamquam per causam meritoriam. Et quia aliquis potest mereri alii diverso a se, hinc est quod non oportet mediatorem Dei et hominum sic cuilibet uniri sicut Spiritus Sanctus. Est etiam differentia in unione, quia Spiritus Sanctus illabitur nobis, ita tamen quod non unitur nobis unione personali, quae facit idiomata communicari ; unde non est peccator, quamvis illabatur peccatori. Sed Filius unitur unione personali, in qua est idiomatum communicatio ; et ideo non sic decuit ipsum uniri animae peccatrici sicut decet Spiritum Sanctum mitti in eam animam quae prius fuit peccatrix. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext