Text List

III, D. 12, A. 1, Q. 1

III, D. 12, A. 1, Q. 1

Utrum decuerit Filium Dei assumere humanam naturam de massa perditionis.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum decuerit Filium Dei assumere humanam naturam de massa perditionis sive de genere Adam.

Et quod non, videtur. Alterius qualitatis et naturae debet esse morbus et medicina. Ergo, si Christus ratione naturae assumptae fuit humani generis medicina, videtur igitur quod eius caro non debuerit formari de massa corrupta.

Item, nobili formae nobilis debet aptari materia. Ergo, si anima Christi fuit purissima cet immunis ab omni peccato, videtur quod caro Christi debuerit esse ab omni corruptione aliena : non ergo de massa corrupta, ac per hoc nec de genere Adam.

Item, improperium parentum redundat in prolem, secundum quod dicit Sapiens ; sed Christus debuit esse omnino immunis ab omni peccati improperio : ergo non debuit esse de genere hominis primi.

Item, debitum parentum imputatur proli ; sed Mediator debuit esse absque omni debito, ut eius solutio omnino acceptaretur a Deo, sicut dicit Anselmus: ergo non debuit exite de genere Adae.

Sed contra : Ad Hebraeos 2, 11 : "Qui sanctificat et qui sanctificatur, ex uno omnes" ; sed Christus est qui sanctificat, qui vero sanctificantur sunt filii Adam : videtur igitur quod sicut alii sunt de genere Adae, ita Christus fuerit et debuerit esse.

Item, pro culpa hominis non decet nisi hominem satisfacere : ergo pro culpa omnium filiorum Adae et ipsius Adae nullus debet satisfacere nisi qui sit filius Adam ; sed Christus satisfecit pro culpa nostra : ergo debuit esse de nostro genere et de nostra massa.

Item, si homo stetisset, nulli alii generi creaturae esset obnoxius. tamquam per ipsum haberet stare. Ergo, si homo per Christum revocatur in pristinam dignitatem, videtur quod nulli alii generi creaturae debuit esse obnoxius, tamquam per illud resurgeret ; sed resurrexit per Christum : ergo videtur quod Christus secundum carnem debuit esse de genere carnis vitiatae.

Item, tanto congruentior est mediator, quanto proximior est utriusque generi. Si ergo congruentissimus mediator fuit Christus inter homines peccatores et Deum, ergo debuit esse de genere hominum peccatorum.

Conclusio

Respondeo : Dicendum quod absque dubio Dei Filius potuisset carnem assumere aliunde quam de massa corrupta, sive aliunde quam ex his qui processerunt de genere Adam ; magis tamen congruebat quod de genere Adae carnem assumeret. Et licet multae sint congruentiae quae nos latent, iuxta multiformitatem sapientiae Dei, tamen secundum verba et dicta Sanctorum quatuor possunt rationes congruentiae assignari.

Prima est propter conservandam rectitudinem iustitiae, ut videlicet eiusdem generis esset satisfactor et praevaricator. Nam si alterius generis esset, non attribueretur eidem generi satisfactio cui et offensio ; ac per hoc non recte servaretur iustitiae rectitudo, quae ab illo genere requirit emendam in quo reperit praecedentem offensam.

Secunda est propter manifestandam dulcedinem misericordiae, ut videlicet ipse Dominus, qui ab homine contemptus fuerat tamquam ab adversario et inimico, ipse idem generi humano uniretur in Christo in unitatem personae ; in quo manifestatur mira Dei condescensio in hoc quod ipse genus humanum sibi inimicum coniungere voluit in indissolubile vinculum, iuxta illud quod dicitur ad Romanos 5, 8 : "Commendat autem caritatem suam Deus" etc.

Tertia ratio est ad declarandam. ordinationem sapientiae, quae quidem ordinatio nullo potest infringi vitio. Decreverat enim. Deus et ordinaverat ut genus humanum totum multiplicaretur et disseminaretur ex uno, propter repraesentationem illius universalis principii, quod Deus est ; nec hoc per peccatum infringi debuit : et ideo Christus, Mediator Dei et hominum, homo verus, non aliunde, sed de massa totius generis humani debuit formari.

Quarta vero ratio est ad conservandam altitudinem humanae naturae, quam Deus in tanta dignitate condiderat ut nulli alii generi creaturae, sed soli Deo esset obnoxia. Si ergo non modicum est obnoxia Redemptori, decens est ut Redemptor aut solum esset Deus aut, si haberet in se genus naturae creatae, hoc esset de genere illius massae quae ortum habet a lumbis Adae.

Propter has igitur quatuor rationes congruentiae, quae apparent manifeste et a verbis Sanctorum habent firmitatem, concedendum est quod, non solum fuit congruum quod Christus assumeret carnem de nostro genere ad reparationem humanae naturae, verum etiam hoc ; magis fuit congruum quam quod alio modo faceret, licet alio modo facere posset. Unde rationes hoc probantes sunt concedendae.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod alterius naturae debet esse morbus et medicina, dicendum quod verum est pro eo tempore in quo res potest dici medicina ; alterius, inquam, generis, non quantum ad naturam, sed quantum ad vim curativam. Et sic fuit in Christo, quia ipse non erat infectus corruptione concupiscentiae, sed habebat in se plenitudinem gratiae. Unde et Apostolus dicit quod primus homo fuit de terra terrenus, secundus de caelo caelestis, non propter diversitatem naturae vel materiae, sed propter differentiam quantum ad qualitatem virtutis et vitii, gratiae et culpae. Quodsi velit instare quod morbus et medicina sunt diversarum naturarum simpliciter, dicendum quod hoc habet locum in medicina, cuius operatio est per vim naturae, non per actum voluntatis deliberativae.

Ad illud quod obicitur, quod nobilis materia debet respondere nobili formae, dicendum quod verum est de materia disposita dispositione ultima, quae est necessitas ; sed de materia remota non oportet, quoniam omnis nobilitas consurgit ex forma ipsi materiae superaddita. Et quoniam massa humani generis non est proxima materia respectu animae Christi, ideo non sequitur quod corpus Christi non fuerit de illa massa ; sed caro organizata et perfecta complexione aptata fuit illius materia ; et de hac bene licet inferre quod valde nobilis fuit, cum ad nobilissimam animam aptata esset ; unde optime fuit complexionata et ab omni corruptione et foeditate concupiscentiae aliena. Ex hoc tamen non licet inferre quod non fuerit sumpta de illa corruptionis massa ; ita enim pura fuit illa caro per virtutem Spiritus agentem sicut si de caelesti substantia sumpta fuisset.

Ad illud quod obicitur, quod improperium parentum redundat in filium, dicendum quod verum est, cum filius est imitator scelerum patris ; cum autem ei contrarius et oppositus est quantum ad mores, non debet in eum iuste redundare, nisi ipse filius mera sua benignitate improperium patris portare velit et sustinere. Et sic in proposito intelligendum est fuisse. Unde Christus non ex merito vel necessitate sustinuit improperium Adae, sed ex mera sua benignitate, ut dum ipse sustineret pro alio quod ex se non meruit, alius liberaretur ab improperio quod ex sua culpa promeruit.

Ad illud quod obicitur, quod debitum parentum imputatur proli, dicendum quod hoc verum est, cum proles succedit parentibus in hereditate ; et quoniam Christus a parentibus concupiscentiam non hereditavit, per quam homo obligatur poenae, hinc est quod nullius poenae fuit debitor, sed liberalis et voluntarius persolutor.

PrevBack to TopNext