III, D. 12, A. 2, Q. 1
III, D. 12, A. 2, Q. 1
Utrum Christus potuerit peccare.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Ecclesiastici 31, 10 dicitur in laudem viri iusti : "Qui potuit transgredi, et non est transgressus" ; sed omnis laus competit Christo quae competit alicui eius membro : ergo videtur quod illud potuit dici in laudem Christi : ergo etc.
Item, Augustinus: "Meliores iudicavit Deus homines, si ei liberaliter deservirent", et vocat liberaliter deservire, si, cum possent eum offendere, nollent. Ergo, si Christum optimum fecit et optimum iudicavit, videtur quod Christus peccare potuerit.
Item, Bernardus: "Tantum descendit, quantum descendere potuit". Sed inferioris gradus est qui potest peccare quam qui non potest : ergo videtur quod Christus in illo statu fuerit. Si dicas, quod hoc intelligitur ex parte carnis contra : dispositio carnis correspondet dispositioni liberi arbitrii, sicut patet in Adam et in nobis. Ergo sicut Christus assumpsit carnis passibilitatem, ita videtur quod liberi arbitrii vertibilitatem.
Item, Christus erat in statu viatoris : ergo, cum ad statum viatoris pertineat passe peccare, sicut ad statum comprehensoris peccare non posse, videtur quod Christus peccare potuerit.
Item, nullus laudatur in his quae facit de necessitate ; sed Christus erat laudabilis in operibus suis : ergo non faciebat ea necessario : ergo poterat a bonis et debitis operibus cessare ; et hoc est omittere : ergo potuit peccare.
Item, Christus potuit dicere aliquam orationem negativam et veram ; sed qui potest dicere locutionem negativam, potest dicere affirmativam sibi oppositam ; sed illa est falsa : ergo Christus potuit dicere locutionem falsam. Sed hoc est mentiri in eo qui novit locutionem esse falsam : ergo videtur quod Christus mentiri potuerit : ergo potuit peccare, cum mentiri nullo modo possit bene fieri.
Sed contra : Ad Hebraeos 2, 9 : "Eum qui paulo minoratus est" etc., Glossa : "Natura humanae mentis, quam Deus assumpsit et quae nullo peccato depravari potuit, solus Deus maior est". Ergo nullo modo anima Christi potuit infici aliqua macula peccati.
Item, Christus ab instanti conceptionis fuit comprehensor et beatus ; sed de essentia beatitudinis est quod sit bonum inamissibile. Ergo Christus nunquam illam beatitudinem potuit perdere : ergo nec anima ipsius peccare.
Item, Christus ab instanti conceptionis tantam gratiam suscepit quod maiorem illa habere non potuit : ergo ab instanti conceptionis habuit gratiam confirmationis ; sed nullus potest peccare qui illam gratiam habet : ergo etc.
Item, si Christus potuit peccare, ponatur, quia. "possibili posito, nullum accidit impossibile" ; sed,. posito quod Christus sive homo ille peccaverit, ponitur ex hoc quod dignus fuit aeterna damnatione : ergo vel Deus damnaretur vel homo a Verbo separaretur. Sed utrumque est omnino impossibile : ergo impossibile fuit ilium hominem peccare.
Conclusio
Respondeo : Dicendum quod absque dubio anima Christi non potuit depravari aliqua culpa. Et ratio huius est triplex ; scilicet plenitudo gratiae, consummatio gloriae et unio divinae naturae et humanae. Plenitudo gratiae facit quod ipse Christus secundum humanam naturam habuit gratiam confirmationis ; sed illa gratia adeo liberum arbitrium firmat ut nullo modo possit infirmari per culpam. Hoc ipsum facit consummatio gloriae, quae quidem fuit in Christo a suae conceptionis primordio ; statim enim fuit beatus et comprehensor. Et sicut beatus non potest damnari, sic etiam non potest praevaricari, ac per hoc in Christo nulla potuit esse secundum animam macula peccati. Postremo, hoc efficacissime facit unio divinae naturae et humanae in unitatem personae, quae unio facit ut idiomata communicentur et ipsa non. potest frangi. Si igitur Deus non potest esse peccator et non potest non esse homo, planum est quod illa unio nullatenus sustinet Chritum secundum humanam naturam peccare potuisse. Unde rationes hoc ostendentes sunt concedendae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur de laude viri iusti, dicendum quod laus illa ratione unius partis dicit perfectionem, in hoc scilicet quod non est transgressus ; ex alia parte dicit quamdam defectibilitatem. Cum ergo dicitur quod omnis laus attribuenda est Christo, dicendum quod, etsi illud aliquo modo habeat veritatem de laude perfecta, sive ratione eius conditionis, penes quam attenditur perfectio, non tamen oportet quod ratione eius conditionis secundum quam est imperfectio. Posset etiam aliter dici, quia, sicut dicit Magister, ista laus est capitis in membris, ita quod perfectio competat ipsi capiti in se, sed quod est ibi defectibilitatis competit ratione membrorum.
Ad illud quod obicitur, quod meliores iudicavit Deus homines etc., dicenditm quod hoc verum est de toto genere humano secundum aliquam meliorationem, quae attenditur in ordine universitatis. Sic enim decebat hominem in universitate constitui, ut in prima sui constitutione haberet vertibilitatem arbitrii secundum legem communem. Sed Christus habuit aliquid supra hominem ; ideo decuit quod sibi fieret aliquod privilegium speciale, ut esset in eo liberalitas obsequii sine vertibilitate arbitrii, sicut et in divina voluntate videmus quod liberaliter nobis bona impendit et facit, nullam tamen in eo est ponere vertibilitatem. Et propter hoc verbum illud Augustini, secundum quod liberaliter vocat vertibilitatem ad contrarium, non se extendit ad melioritatem quae attenditur secundum privilegium speciale, sed secundum legem communem. Si quis autem velit dicere quod ibi intelligitur liberaliter, id est voluntarie, obviat ei littera sequens et ratio proponendi verbum, quia Augustinus hoc verbum dicit ut reddat rationem quare Deus talem fecit hominem ut posset male facere.
Ad illud quod obicitur de Bernardo, quod descendit quantum descendere potuit, dicendum quod intelligitur de potentia ordinata, quae supponit condecentiam. Decuit autem Deum condescendere ad miseriam, sed nullo modo.decuit descendere ad culpam. Nam, etsi miseria Filio Dei non competat in se, tamen competit ut est ordinata ad finem nostrae redemptionis. Culpa autem vel ordinatio ad culpam in actu vel in habitu nullo istorum modorum competit sibi ; et ideo decenter non potuit se humiliare adeo ut ad statum peccati secundum actum vel habitum se Deus inclinaret. Nec valet quod obicit de passibilitate, quod respondet vertibilitati animae ; dicendum est enim quod hoc verum est secundum iustitiam communem sed Christus passibilitates carnis assumsit dispensative, sicut inferius apparebit.
Ad illud quod obicitur, quod Christus erat in statu viatoris, dicendum quod, etsi erat in statu viatoris, non tamen omnino ; habuit enim aliquid de statu comprehensoris. Unde Boethius dicit quod Christus de omni statu aliquid assumpsit : de statu autem ante peccatum assumpsit innocentiam, de statu post peccatum assumpsit poenam, de statu comprehensoris impossibilitatem peccandi. Quia ergo Christus purus viator non erat, ideo non sequitur quod peccare potuerit sicut possunt et alii viatores.
Ad illud quod obicitur, quod nullus laudatur in his quae necessario facit, dicendum quod est necessitas quae repugnat voluntati ; sicut necessitas coactionis, quae venit ab extrinseco ; et est necessitas quae subest voluntati, et ista est necessitas quae venit ex voluntatis immutabilitat. Cum ergo dicitur quod laus non est in operibus necessitatis, dicendum quod verum est de necessitate primo modo dicta,. sed non secundo.
Ad illud quod obicitur, quod potuit scienter dicere locutionem falsam, dicendum quod dicere est dupliciter : uno modo idem est quod ore proferre. ; et hoc modo absque dubio potuit proferre locutionem falsam, quia talis prolatio est perfectionis. Alio modo dicere idem est quod asserere sive affirmare ; et hoc modo non potuit, quia veritas ad falsitatem declinare non potuit ; et hoc quidem non fuit impotentiae, immo magis potentiae.