Text List

III, D. 12, A. 2, Q. 2

III, D. 12, A. 2, Q. 2

Utrum Christus potentiam peccandi habuerit vel assumserit

Secundo quaeritur, utrum Christus potentiam peccandi habuit vel assumpsit.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Damascenus: "Omnia quae in natura nostra plantavit Deus, assumpsit Dei Verbum", Si ergo potentiam, qua peccamus et bene facimus, Deus ab initio in nobis plantavit, videtur quod eam ex tempore Dei Verbum assumpsit.

Item, idem Damascenus: "Totum me assumpsit, ut me totum redimeret". Ergo omnem nostram substantiam et omnis nostrae substantiae potentiam ; sed potentia peccandi est potentia rationalis animae, quae non potest reperiri. nisi in creatura valde nobili : ergo videtur quod Christus eam habuerit.

Item, potentia peccandi est potentia rationalis, et illa est ad opposita : ergo eadem est potentia bene faciendi. Si ergo non est aliud quam liberum arbitrium, et Christus liberum arbitrium assumpsit, ergo et potentiam peccandi.

Item, solum illud curatum est in nobis quod punitum et afflictum fuit in Christo ; sed in nobis curari maxime indigebat potentia peccandi, quoniam illa est quae aegrotat per culpam : ergo videtur quod in Christo passa fuerit et afflicta ; et si hoc, ergo a Christo fuit habita et assumpta.

Sed contra : Christus secundum humanam naturam habuit plenam libertatem sicut et plenam gratiam ; "sed potentia peccandi, addita libertati, eam diminuit", sicut dicit Anselmus, in libro De libero arbitrio : ergo potentia peccandi non fuit in Christo.

Item, omni potentia aliquis est potens : ergo, si in aliquo est potentia peccandi, illa potest peccare ; sed Christus non potuit peccare, sicut prius ostensum est : ergo nec peccandi potentiam habere.

Item, potentia peccandi est principium culpae ; sed in quocumque contingit reperire principium, possibile est reperire illud quod ex illo principio causatur : ergo, si Christus habuit potentiam peccandi, habere potuit peccatum : ergo potuit esse damnatus et Dei inimicus. Quodsi hoc est impossibile, restat quod et primum.

Item, Christus secundum animam fuit Deo simillimus inter creaturas ceteras, quoniam maxime fuit eius anima deiformis ; sed Deus non habet potentiam peccandi : ergo videtur quod eam non habuerit nec assumpserit Christus.

Conclusio

Christus assumsit potentiam peccandi, id est potentiam, qua peccatur, non tamen potentiam peccandi ordinatam ad actum peccandi

Respondeo : Dicendum quod potentia peccandi dicitur dupliciter. Uno modo dicitur potentia peccandi, id est potentia qua peccatur ; et sic potentia peccandi nominat ipsum liberum arbitrium creatum, quod quidem potest in bonum, adiutum gratia ; et quia per sui naturam est defectivum, hinc est quod illa potentia sive facultas dici potest potentia bene faciendi et potentia peccandi ; nullus enim peceat nisi per illam. Alio modo potentia peccandi dicitur potentia ordinata ad peccandum, ut potentia nominet aliquid medium inter substantiam et peccati actum, per quod substantia illa possit exire in peccati perpetrationem.

Si ergo primo modo dicatur potentia peccandi, sic absque dubio fuit in Christo. Et sic procedunt rationes ad primam partem, quae ostendunt Christum habuisse potentiam peccandi, quia assumsit integre nostram naturam et eius quamlibet potentiam. Et ideo rationes illae concedi possunt, quia recta via procedunt et verum concludunt. Si vero potentia peccandi dicatur potentia ut ordinata ad peccatum perpetrandum, sic non est concedendum quod Christus habuit potentiam peccandi, pro eo quod peccare non potuit ; et talis ordinatio, immo deordinatio, diminuit de plenitudine libertatis.

Ad rationes

Et per hoc patet responsio ad primum obiectum in contrarium.

Ad illud quod obicitur, quod omni potentia est aliquis potens, dicendum quod verum est ; si potentia dicat ordinationem ad actum ; sed, si dicat solum naturalem aptitudinem, non habet veritatem, quia potest impediri per oppositum eius, sicut gressibilis habet naturalem aptitudinem ad gradiendum et caecus ad videndum, non tamen gressibilis truncatus potest gradi. Et sic damnati habent potentiam merendi, sed tamen mereri non possunt, quia praepeditur in eis ordinatio illius potentiae sive exitus in talem actum. Sic et in proposito intelligendum est, quia animam Christi exire in actum peccati est impossibile, quamvis illam eamdem potentiam habeat quam habet peccator, et hoc propter perfectionem gratiae non sustinentis talem egressum sive defectum.

Ad illud quod obicitur, quod potentia peccandi est principium culpae, dicendum quod verum est ; sed hoc est in quantum deficiens sive in quantum sibi relinquitur. In Christo autem non potest sibi relinqui propter inseparabilem unionem cum divinitate ; et ideo non potest culpam perpetrare, quoniam non est in Christo sub ea ratione qua habet principiare. Et ideo non sequitur quod culpa aliqua possit esse in Christo.

Ad illud quod obicitur, quod Christus secundum animam fuit Deo simillimus, dicendum quod, etsi similior fuit anima Christi Deo ceteris creaturis, tamen improportionabiliter distat a Deo, quoniam Deus, cum sit summe potens in se, per se et ex se, non potest deficere nec habere potentiam deficiendi, nec quantum ad ordinationem nec quantum ad radicem. Sed anima Christi est creatura sicut et aliae animae, et ex hoc ipso per naturam suam est vertibilis et defectibilis et potentiam habet deficiendi : sed quod non deficiat, hoc habet beneficio eius qui longe distat ab omni defectu. Et ideo non sequitur quod anima Christi caruerit omni potentia peccandi, sed quod caruit ordinatione ad talem actum sive defectum per illud donum quod faciebat Christum esse Deo simillimum.

PrevBack to TopNext